Tabula Notionum PraeparandaPotentia Activa. Facultas, vigor. Huc sanitas, (oppositum, morbus ) add. qualitas. Nisus, impetus, conatus. instinctus. Potentia passiva, resistentia. raritas, densitas; firmitas, fluiditas. Perfectio, praestantia. pulchritudo, gratum. pretium (gradus bonitatis in mensura). regularitas. ordo. Extraordinarium, in bonum vel malum. Honor est signum praestantiae. Bonitas add. voluntas. Affectus animi (225), est inclinatio seu determinatio, ergo ad potentiam vel conatum pertinet. Idem, diversum, numerus, quantitas. Totum, pars. Nimium, parum, mediocre. consortium. Simile, forma, qualitas add. potentia activa et passiva. Rarum, singulare, cui pauca similia. Regularitas. Ordo. Habitus agendi vel patiendi. Tempus , mutatio, positio. successio. aetas. Locus, situs, extensio, figura. Mensura. Huc ea, quibus plura circumscribuntur, includuntur, sic ager, urbs, regio, cista. via. Locus ordo coexistendi, Tempus ordo mutationum. Motus refertur ad tempus et locum simul. Causa , origo. finis, materia, forma, requisita, constituentia, partes. Tactus. Huc calor, frigus, humiditas, siccitas, titillatio rodens, quae sunt qualitates occultae, praeter manifestas, seu consistentiales; ut asperitas, mollities. Gustus. Odoratus. Auditus . Sonus, Tonus, Vox. Cantus, concentus, Musica. Visus . Lux, lumen, color. Voluptas, dolor . (vid. sup. affectus ) spes, metus. Consistentia partium cohaesio addenda in corpore ad extensionem. Unde oriuntur tactiles qualitates manifestae, ut asperitas, laevitas, friabilitas. Sic poliri possunt quae dura, aut mediocris quidem duritiei, sed tamen exiguorum granorum. His considerationibus magna pars operationum mechanicarum constat. Foramina, fossae, etc. non possunt fieri nisi in firmo. Huc Elastrum; in quo non est necessario magnitudinis sed extensionis mutatio quae etiam fit in laminis flexis, tensio in convexo, pressio in concavo. Ut ergo in consistentia est resistentia ad figurae mutationem, ita et est resistentia ad extensionis mutationem, in qua et figurae mutatio simul continetur; sed est tamen aliquid praeterea, unde mutationi extensionis seu tensionis (sub cujus nomine et compressionem comprehendas) resistunt, etiam quae consistentia carent. Et quaedam invite resistunt ut aqua, quaedam cedunt, et plerumque recuperare nituntur priorem statum, ut aer. Artifices quatenus mechanice agunt res, separant vel conjungunt et figurant; in mixtura est conjunctio separata, ut in strato superstratum; uniformis difformitas, rectius hoc sensu quam quo tribuitur uniformibus incrementis. Pro figuratione , moduli, formae normae. Laxitas, an porositas; an flexibilitas? Si porositas? an raritati conveniet? Non omnino nisi quod raritas est occultior quaedam porositas. Pori pervii vel minus. Scindere, scissile, scissorium. Causa efficiens. occasio, instrumentum, instinctus. Effectus . opus. Auxilium, impedimentum. Actio. passio. exercitium, effectio. Status, rei praedicata quoad circumstantias simul sumta; seu aggregatum circumstantiarum. Potest tamen et de minus integro intelligi, ita ut status nihil aliud sit quam rei praedicatum mutabile, seu denominatio per circumstantiam. Cognitio, huc notio, veritas, ratio. imaginatio, memoria, reminiscentia; ingenium, judicium. sensus. Voluntas bonitas, (supra) affectus, (supra) felicitas, virtus, et his opposita. Consortium, convictus, commercium, coetus, societas, corpus. Actores vel vitae genera, sunt exercitatores, et effectores, rursusque effectores sunt vel elaboratores, vel praeparatores, qui tantum applicantes activa passivis caetera naturae committunt. Officiales quorum officium est ut sint Actores; haec latius tamen sumi possunt, pro vitae professionibus. Corpus est extensum resistens seu extensum activum. Spatium, Locus separatus est extensum non resistens seu extensum nudum sive non activum. Spiritus est activum non extensum seu Activum indivisibile. Corpus vivens est Automaton sui perpetuativum ex naturae instituto, itaque includit nutritionem et facultatem propagativam, sed generaliter vivens est Automaton (seu sponte agens ) cum principio unitatis, seu substantia automata. Et haec malim nam quid prohibet esse machinas naturae sui non propagativas? Interim revera omnis substantia est automata, quia tamen hoc initio praevideri non potest, licebit sic definire. Fructus est quod producitur ex substantia alterius, continens semen ex quo nasci potest simile. Imo latius, dicimus etiam fructus terrae, non tantum arboris, nisi malis ex arbore fructus nasci, ex terra fruges. An omnis fructus continet seminis involucrum? Laxitas, an porositas; an flexibilitas? Si porositas? an raritati conveniet? Non omnino nisi quod raritas est occultior quaedam porositas. Pori pervii vel minus. Scindere, scissile, scissorium. Causa efficiens. occasio, instrumentum, instinctus. Effectus . opus. Auxilium, impedimentum. Actio. passio. exercitium, effectio. Status , rei praedicata quoad circumstantias simul sumta; seu aggregatum circumstantiarum. Potest tamen et de minus integro intelligi, ita ut status nihil aliud sit quam rei praedicatum mutabile, seu denominatio per circumstantiam. Cognitio, huc notio, veritas, ratio. imaginatio, memoria, reminiscentia; ingenium, judicium. sensus. Voluntas bonitas, (supra) affectus, (supra) felicitas, virtus, et his opposita. Consortium, convictus, commercium, coetus, societas, corpus. Actores vel vitae genera, sunt exercitatores, et effectores, rursusque effectores sunt vel elaboratores, vel praeparatores, qui tantum applicantes activa passivis caetera naturae committunt. Officiales quorum officium est ut sint Actores; haec latius tamen sumi possunt,pro vitae professionibus. Corpus est extensum resistens seu extensum activum. Spatium, Locus separatus est extensum non resistens seu extensum nudum sive non activum. Spirit us est activum non extensum seu Activum indivisibile. Corpus vivens est Automaton sui perpetuativum ex naturae instituto, itaque includit nutritionem et facultatem propagativam, sed generaliter vivens est Automaton (seu sponte agens ) cum principio unitatis, seu substantia automata. Et haec malim nam quid prohibet esse machinas naturae sui non propagativas? Interim revera omnis substantia est automata, quia tamen hoc initio praevideri non potest, licebit sic definire. Fructus est quod producitur ex substantia alterius, continens semen ex quo nasci potest simile. Imo latius, dicimus etiam fructus terrae, non tantum arboris, nisi malis ex arbore fructus nasci, ex terra fruges. An omnis fructus continet seminis involucrum? Producimus aliquid ex alieno vel ex nostro, et quidem sponte naturae, seu insensibili in nobis processu, et tum dicitur enasci. Praedicata intellectiliaEns, Existens. Positivum. Privativum. Absolutum. Limitatum. Perfectione praeditum. Simplex. aggregatum. idem. diversum. Unum. Plura. Congruum. constitutivum seu quod immediate inest. Pars. totum. Majus, minus, aequale, continuum. situm, extensum. locus, locatum. terminus, terminatum. Figuratum, formam habens, simile, dissimile. regulare. Conditio. inferens. determinans. Simul. prius, posterius, ordinatum. Mutatum. In tempore existens. Acturiens. Mutans. Agens. Patiens. Requisitum. Conferens. Causa. Agens. Acturiens. Resistens. Consistens, firmum. fluidum. Percipiens. Cogitans. reminiscens, imaginans, ratiocinans. intelligens. Appetens. Volens. Bonum. Juvans. Utile. justum, licitum. debitum. meum. laetus, tristis, beatus, miser. Sequuntur praedicata sensilia secundum sensus, ubi observationes PoiologiaPostremo substantiae. Eidologia. Nempe substantiae simplices. Deus. Mens. anima. Vita seu forma. Universum. Similaria. Elementa. aggregata, imperfecte mista, durabiliter mista. Aggregata: Similaria, elementa. evanida, durabilia. Species organicae: plantae, animalia, homines, angeli (species constant ex substantia simplice et corpore seu aggregato organico). Singularia seu cosmologia: corpora mundana. Historia universalis. Catalogus Notionum Primarium, ex quibus caeterae pleraeque omnes componuntirPossibile. Positivum. Esse. Existere. Reale. Phaenomenon. Substantia. Accidens. Habens aliquid, carere. Absolutum. Limitatum. Concretum, abstractum (non possunt explicari sine eodem et diverso). Simplex, per se intelligibile. Prius, posterius natura. Ens per se, per accidens. Perfectio, major minorve. Circumstantia. Conditio. Inferens. Incompatibilia. Opposita (Hic primo abstrahimus utrum eadem sint an diversa[)]. Reciprocum mutuum. dem, diversum. Unum, plura. Numeri (Quantitas quatenus numeris explicabilis). Gradus. Simile. Totum cujus partes sunt indefinitae. Ratio. Homogeneum. Simplex seu per se intelligibile. Prius aut posterius natura. Ordo. Huc gradus cognationum. Series. Immediatum. Regulare. Principium. Finis. Sunt haec etiam sine naturali prioritate scilicet in cogitando. Gradus realitatis seu perfectio. Cognata. Requisitum. Conferens. Causa. Effectus. Haec generaliter sumo, ut etiam intelligi possint de causa per emanationem, ubi nulla intercedit mutatio, neque tempus. Indifferens. Sufficiens. Principale accessorium. Dependens. Positio. Continuum seu Totum potentiale (seu cujus partes sunt indefinitae) cum positione. Positio consistit in modo existendi cum aliquo. Extensum involvit positionem quae dicitur situs, coexistentium simul et partes habentium et partes similiter componentium. Terminus. Situs. Distantia. Partes ejusdem quas concipimus, rursus habere partes eodem modo, omnesque coexistentes. Punctum. Recta. Mutatio. Actio. Passio. Novum. Subitum. Status. Tempus. Duratio. Circumstantia. Potentia. Aequivalens. Esse in statu vel incremento, diminutione, incipere, praeparare, spontaneum. Motus, quies. Huc ad rem itinerariam spectantia. Resistentia, durum, molle. Vis. Huc antrorsum, retrorsum, dextrum, sinistrum etc. supra, infra. Pondera eorumque mensurae. Vita. Senectus. Motus violenti ut agitare, vehere, impellere, frangere. Huc elevare, deprimere, tendere, comprimere, trahere, pellere, volvere, etc. Pannus. Huc et fabrilia, aedificia, utensilia quatenus non dependent a qualitatibus occultis, ut et res textoria, sartoria, quae quodammodo ad Geometriam seu ad partem motus Geometricam, ubi non de potentia, sed motuum vestigiis. Huc et calor, frigus, praecipitatio, coagulatio etc. quatenus explicantur per distincta. Huc et sympathia et antipathia, solutio, adde de his Bohnii dissertationes. Cogitatio. Signum. Quaerere, invenire, monstrare. Ratio, ?judicium, inventio ?, ingenium, conscientia, nosse, statuere, certitudo, opinio, scrupulus. Monere, studere, docere, corrigere. Velleitas. Bonum, malum, felix, miserum. Bona externa, libertas, divitiae, reputatio, dignitas, aestimatio, contemtus. Voluntas. Voluptas, dolor, justus, dignus, obligatus potestate, instructus, dominus etc. Bonum, malum, pulchrum. Praeparare, proponere sibi, tentare, exequi, dare, accipere, offerre, declarare, obtinere. Habere in potestate, servare, perdere. Uti, frui. Ire. Mittere. Sequi. Rencontrer. Deliberare, confidere, scrupulus, eligere, prosequi, verba quaestionis, jubere, suadere etc. minari, monere, promittere etc. Color. Calor, alia id genus notanda per priores qualitates, quae eas semper comitantur. Explicanda ergo per extensionem et motum. Ita lucidum est agens in recta linea a quovis puncto dato ad datum per quaedam corpora uniformia (quae vocantur perspicua), donec occurrat difformitas, unde sequitur mutatio lineae cis et trans occursum. Si tantum cis occursum, occurrens dicitur opacum; et reflectens; Phaenomenon ex mutatione actionis illius in omnes partes dicitur color. Est autem haec actio independens a motu sensibili et ad sensum instantanea. Haec descriptiones componerent definitionem aliquam servientem in scientiis. Sed quia innumera talia phaenomena adhuc detegi possunt, tales definitiones sunt imperfectae. En attendant. Species. Deus, angeli. Mentes, Animae, Elementa. Corpora, mixta, viventia. Plantae, Animalia. Homo. Infans, senex etc. Sanitas, morbi. Actiones seu functiones plantarum, animalium. Motus animalium. Motus partium. Signa affectuum. Affectus. Gestus. Generationes, an huc gradus cognationum. Res humanae. An huc affectus, virtutes: conversationes. Sermo. Ludi. Cognationes, superioritas, aequalitas. Huc ?versa? conversationis etc. Aedificia an huc, quatenus usus eorum spectatur. Utensilia alia. Alimonia. Res civiles, gradus personarum, jura, vitae professiones, contractus. Res judiciales. Militaria, navalia. Ecclesia. |
|
Quelle: Gottfried Wilheml Leibniz: Sämtliche Schriften und Briefe. 6. Reihe Band 4. 1999. Nr. 148, 149. | |
![]() |
© Rainer Stumpe, URL: www.rainerstumpe.de/ |