Brief Oldenburgs an LeibnizTardius aliquanto binis tuis novissimis, 10. Junii et 20. Ejusdem ad me datis, respondeo, quod rusticari ad tempus, deinde complura negotia, nullam ferentia moram expedire debuerim. Gaudeo interim, quae antehac ad Schultzium Hamburgensem in usum tuum transmisi, rite Tibi dudum fuisse reddita. Ex eo tempore, Numero 74. Ephemeridum mearum Philosophicarum, Doctoris Wallisii de Hypothesi tua Judicium inserui, quem libellum ab eodem bibliopola Hamburgensi ad Te ciiratum quoque fuisse plane confido. Caeterum quod artem illam attinet, quam Amicum tuum callere scribis, Chalybem scil. ex ferro in quantitate cum magno emolumento parandi, scire te velim, Serenissimum Principem Rupertum Palatinum hic Londini artificium illud perquam facili negotio in praxin deduxisse, et quoties lubet deducere. Quaevis enim Instrumenta ferrea, penitus jam confecta, integra etiam tormenta bellica grandia aeque ac parva, etc. novit Ille in Chalybem perfectum, multo minori quam secus fit sumptu, convertere, ad eamque quam libuerit temperiem, citra ullum instrumenti damnum, reducere. Grandamici Experimentum a Te recitatum, fidei adeo sublestae habetur a Nostratibus, ut neminem hactenus repererim, qui dignum judicet, cui peragendo tempus impendatur. Certum est, quod Monconisius de pulvere Küfleriano, ingentes naves duorum triumve minutorum spatio in fundum agente, commemorat; revera enim id praestitum fuit, imperante Cromwello, qui et in eo erat, ut cum Inventore de certo precio contraheret; morte tamen rei executionem praeoccupante. Compos fieri non possum libri a te desiderati, cui titulus, Gabriel Plat de thesauris subterraneis: Interim edocuit me vir Philosophus et in Chymicis versatissimus, qui eum totum evolvit expenditque, nullam ea in re, quam Tu indigitas, transmutationem intercedere, sed totum negotium in eo consistere, quod Aurum ex Antimonio parva quantitate, perinde atque ex Ferro, elici sive extrahi possit. Experimentum Becheri impressum, de methodo scil. ferrum ex limo lateritio et lini oleo parandi, in oras nostras pervenit, et jam modo sub examine versatur; cujus eventum suo tempore perscribam. Vidisti sine dubio, quae Cassinus nuper de Maculis in Sole, Augusto novissimo observatis commentatus est, quaeque de eodem argumento Ephemeridibus meis Philosophicis No. 74. eodem mense evulgatis annotavimus. Non dubium, quin et Tu eas inspexeris; uti eaedem et Amstelodanii, Hamburgi et Londini observatae fuerunt. Clarissimus Wallisius tertium et ultinaum volumen edidit operis sui de Motu et Mechanice, ubi, inter complura alia, tractat de quinque Potentiis Mechanicis, ad motum facilitandum comparatis, de Vecte scilicet, Axi in Peritrochio, Trochlea, Cochlea, et Cuneo, deque aliis, quae ad has reduci possunt. Inserit nonnulla de Hydrostaticis , de Gravitate et Elatere Aeris, deque Atmosphaerae contrapondio; unde ea derivat effecta, quae Naturae a vacuo abhorrenti philosophorum vulgus attribuit, addita complurium Experimenti Torricelliani phaenomenum Explicatione; multarumque Quaestionum Mechanicarum solutione etc. Exemplaria ejus quam plurima sine dubio Hamburgum transvehentur; unde brevi poterunt Moguntiam curari.
Telescopia et Microscopia Anglica quod attinet, scire Te velim, Artificem hic esse unum alterumve, qui talia elaborent, quae hactenus Nostratium non modo, sed et Advenarum atque Extraneorum applausum meruerint. Arduum nonnihil est quid ea praestent, examussim designare. Dn. Hevelius non ita dudum Telescopium 50 pedum triginta libris Sterling, nec non Microscopium eximiae magnitudinis et praestantiae, decem libris sterl. a nobis procuravit; mihique nuper scripsit, utroque sibi abunde satisfactum. Ni fallor, Telescopium 60 pedes longum probe elaboratum, statuit objectum 1000000 es: Et Microscopium, quale supra dixi, tantimdem. Specula concava Ustoria quod spectat, Artificum nostrorum umus offert, velle se , precio 10 librarum Anglicarum, tale speculum conficere, cujus diameter sit 16 pollicum quodque ad duorum pedum distantiam urat efficaciter. Nosti, in Gallia jam quid amplius fuisse praestitum. Forte et nostri homines majora praestarent, si consimili praemio stimularentur. Hisce vale, meque virtutis ac doctrinae. |
|
![]() |
© Rainer Stumpe, URL: www.rainerstumpe.de/ |