Beispiele für das Latein Agricolas

Quelle: Georgii Agricolae: De Re Metallica, Libri XII. Basel 1671.

Alle Wörter mit deutscher Übersetzung.

Auszug aus Agricola De Re Metallica, S. 249

Verum haec lavandi ratio nuper non parum est immutata: nam canalis, qui excipit aqua cum lapillis nigris & arenulis permista,quae per laminae foramina effluit, ad nullum canalem transversum, qui est extra coclave, pertinet, sed recta per ejus parietem penetrat in lacusculum: id autem, quod in canali recto extra conclave subsedit, adolescens tridenti rastro radit, quomodo lapilli majusculi resident in fundo; quos lotor batillo ligneo ejicit: in conclave importat: in canalem devexum conjectos, rutro ligneo agitat & lavat: quin etiam lapillos, quos aqua rapuit in canalem devexo subjectum, usque eo resumptos lavat, dum puri fiant: reliqui vero lapilli cum arena mista influunt in lacusculum, qui est in conclavi. Is aut exonerat in duos illos canales magnos: in quorum superiore parte lapilli mediocres cum majusculis permisti resident, in inferiore minutuli: sed utrique impuri: quare illi separatim ejecti bis lavatur, prius in canali simplicis assimili, posterius in canali devexo. Hi item bis, prius in area linteis extensis contecta, posterius in canali devexo. Canalis simplicis assimilis ab eo differt capite: quod hic totum habet declive, alter in medio depressum. Hic preterea habet axiculum ligneum, qui in foraminibus duorum crassorum asserum, ad latera canalis affixorum versatur: ut adolescens batillum, quo lapillos facit puros, in eum possit imponere: quod ni faceret nimium istis laboribus defatigaretur: in quos stans totos dies insumit: sed canales magni, simplicis assimilis, devexus, area linteis extensis contecta, propterea construuntur in conclavi, cui fornax est, calorem per fictilia vel tabulas ferreas, ex quibus constat, effundens, ut etiam hyeme, si flumina prorsus non conglaciaverint, lotores suum munus exequi possint.


Auszug aus Agricola De Re Metallica, S. 401 - 403

At panes aerei cisiis injecti invehantur in tertiam officinae partem, ibique singuli massis superpositi & crebris pili praeferrati ictibus sellae impacti frangantur: qualis machina sic se habeat. Truncus quernus humi locetur longus pedes quinque, latus & crassus tres: cujus capsa, in media ejus parte priore patens, longa sit pedes duos & totidem palmos, lata pedes duos, alta palmos tres & digitos duos: cujus pars extuberans supina existat, lata jaceat in trunco. In eorum medio locetur sella aena: cujus pars sensim depressa & lata palmum, ac digitos duos interjecta sit inter duas massas plumbeas, altior utrinque lata palmum, ejusdem subjecta. Itaque tota sella sit lata palmos tres & digitos duos, longa pedem, crassa palmos duos. At super truncum utrinque ad latus capsae statuatur tignum latum & crassum cubitum: eorum capita superiora aliquantum recisa includantur in formis trabium domicilii: a trunco sursum versus ad pedes quatuor, & digitos duos, duo tigna transversa continenter conjungantur: quorum utrunque latum & crassum sit palmos tres: eorum capita intrinsecus recisa includantur in formis exterioribus tignorum statutorum, unaque cum eis terebrentur: in quae foramina infigantur clavi ferrei, priore parte cornuti: quorum alterum cornu sursum versus ad tignum statutum adigatur, alterum deorsum: posteriore vero parte perforati, ut ferreis paxillis latis in foramina infixis, & adactis tigna transversa coercere possint: ea tigna in medio habeant foramen quadrangulum, quaquaversus latum palmos tres & semidigitum: in quod pilum praeferratum immittatur. Ab his tignis transversis sursum versus ad pedestres, & palmos duos: iterum ejusmodi duo tigna sint, habeantque foramen quadrangulum in se continens idem pilum: quod quadrangulum sit, & longum pedes undecim, latum & crassum palmos tres: Ejus ferri, longi pedem & palmum, caput longum & latum sit palmos duos, crassum superius palmum & digitos duos, inferius totidem digitos: nam paulatim fiat angustius. Cauda vero longa palmos tres, lata & crassa, qua de capite oritur, palmos duos: quo longius ab ipso discedet, eo etiam fiat angustius. Superiore parte includatur in pilo perforata, ut paxillus ferreus infigi possit: tribus laminis ferreis quadrangulis vinciatur: quarum infima latum palmum sit inter caput ferri & caput pili: media lata digitos tres deinceps caput pili cingat: a quo suprema totidem digitos lata absit digitos duos. Ab infima ferri parte sursum versus ad pedes duos, & totidem digitos sit dens quadrangulus, e pilo pedem & palmum extans, crassus palmos duos: attamen, cum a pilo decesserit sex digitos, inferius ad duos digitos fiat tenuior: a dente sursum versus ad palmos tres, pilum in medio habeat foramen rotundum: in quod infigatur clavus ferreus, teres, longus pedes duos, latus sesqui digitum: in cujus posteriore parte cava inclusum sit manubrium ligneum longum palmos duos & totidem digitos. Is clavus in inferiora tigna transversa incumbens obstat, ne ipsum, cum res hoc non postulat, decidat. Axis autem, qui pilum attollit, utrinque habeat binos dentes: qui inter se distent palmis duobus & digitos tribus: qui ex eo extent pedem & palmum, ac digitos duos: qui per eum penetrantes paxillis adactis firmentur: qui lati & crassi sint palmum ac digitos duos: quorum capita rotundata tegantur lamina ferrea aeque ac ipsa lata, utrinque pedem demissa, clavis ferreis ad ea affixa: quae capita habeant foramina rotunda: in quae includatur axiculus ferreus per axiculum aeneum penetrans. Illi ab altera parte caput sit latum, ab altera foramen, in quod infigatur clavus ferreus, ne ipse axiculus e dentibus excidat. Aenea praeterea fistula sit longa palmos duos, lata unum: per cujus foramen rotundum latum digitos duos, ferreus axiculus penetret in ea inclusus. Nec aeneus solum volvatur circa ferreum, sed ipse quoque ferreus versetur. Itaque cum axis volvitur, axiculi aenei vicissim levant dentem pili. Quoniam vero axiculis ferreis & aeneis ex dentibus extractis, hic pili dens non attollitur, alterius organi pila sine hoc sublevantur. Porro unum idemque tympanum, quod circa axem rotae est, cuique fusi sunt, & hujus axis tympanum dentatum moveat, & alterius, qui tigilla follium sequentis quartae domicilii partis deprimit: sed contrario motu. Nam tympanum axis, qui pila attollit, versus septentrionem circum agit: ejus, qui tigilla follium deprimit, versus meridiem.


Valid HTML

© Rainer Stumpe, URL: www.rainerstumpe.de/
Datenschutzerklärung