Johann Joachim Becher

Oedipus Chymicus.

Seu Institutiones Chymicae.

Titulus Quartus

Verzeichnis der vorkommenden lateinischen Worte mit Übersetzungen.

De quatuor elementis chymice sumptis, nempe igne, aere, aqua & terra.

Synopsis.

Prooemium. § 1. De elementorum Homonymia. § 2. De elementorum affectionibus. § 3. De Igne. § 4. De Aere. § 5. De Aqua. § 6. De terra. Corelaria. 1. De vulgarium elementorum operationibus. 2. De philosophorum elementorum operationibus. 3. De differentia philosophicorum & vulgarium elementorum. 4. De connexione. 5. De elementis philosophicis.

Textus.

Prooemium.

Egimus hactenus de principiis, eorumque cognitione juxta chymicos, nunc ordo vocat, ut elementa confideremus. Missas hic facio theorias AristoteIicorum de elementis, ut sunt vel corpora simplicia, vel ut sunt principia mistorum, denique quomodo ad invicem agant, patiantur, misceanturque. Hoc loco chymicis scribo, & quidem chymice. Neque enim si aliter scriberem, aut aliis terminis uterer me intelligerent. Quare omissis Aristotelicorum controversiis de elementis, hoc loco generaliter, & specialiter, quae praxi chymicae inserviunt, pro compendio, & chartae angustia differam.

§ 1.
Quomodo vocabulum elementum a chymicis sumatur?

Elementum a chymicis quadrupliciter sumitur, 1. Pro vulgari Aristotelico, & prout est corpus simplex cum coelo, mundi hujus molem constituens. 2. Prout est principium mistorum, corporibusque sublunaribus actu, vel potentia inest. 3. Prout vel physicum vel mathematicum existit. Dum enim Physice operatur, corpora vel producendo, nutriendo, aut corrumpendo, Physicum vocatur, tale sc. ut a Physico consideratur, cum vero Mechanico usui inservit, ut ad ligna cremanda, ad impulsum, & navigium, ad pondera movenda, mathematicum vocant, nempe prout mathematice consideratur. 4. Elementum non raro sumitur pro forma corporis, pro ipsa ejus essentia aut substantia sic Elementum Veneris est essentia cupri. Sicut enim principia alicujus scientiae elementa: ita etiam principia substantiae rerum elementa vocantur: id nempe unde corpus tanquam ex fundamento componitur.

§ 2.
De alteratione & connexione, elementorum.

Nullum elementum adeo simplex reperitur, ut nullum admixtum habeat. Neque enim unum absque altero consistere potest. Ita terrae admixta est aqua, aer, & ignis: quod & de reliquis sentiendum. Ab eo autem quod praedomimatur, sumitur demomimatio. Elementa excesu alterationem, temperamento requiem causant, firmiter nunquam sic connectuntur, ut alterationem non subeant, nisi quodlibet elementum per reliquos gradus sit alteratum, ac dispositum: prout in metallurgiae meae parte prima sub titulo de variatione elememtorum uberius tractatur. Ignis per aerem agit in aquam, & per eam nutrit terram, secus comburit, ac corrumpit eam. Taliter & reliqua elementa agunt in se muto per media: sicut de hac mutua actione chymica, Cornelius Drebbel sngularem edidit tractatum, ex quo plura peti possunt. Sciendum autem est: terram ignis, aquam vero aeris esse nutrimentum, aquae cum terra esse conjugium. Quod ergo elementum cum sua rota a corpore resolvi debet, id vinculo suo solvatur, nutrimento suo autem relinquatur necesse est. Terra agit in aquam formatione, & generatione, haec vero in terram resolutione, & corruptione. Ita igni cum aere negotium est. Quare si utraque copula fuerit firma, ac quodlibet elementum alterius induerit naturam facile immota quiescent. Terra enim in aquam, aerem, & ignem, sic quoque reliqua elementa reduci, ac alterari possunt. Verum aqua in aerem mutata communis aer non est, sed aqueus: quod & de reliquis elementis taliter tractatis intelligendum est, ex quibus denuo conjunctis vinculum oritur incorruptibile. Verum de his plus in sexto titulo.

§ 3.
De igne in specie.

Ignem chymici dupliciter sumunt, pro vulgari & philosophico.

Per vulgarem, (a) elememtarem, & solarem intelligunt, quem etiam naturalem vocant, cum natura eum nobis suppeditet. Artificialem vero nominant, qui arte rebus applicatur, ut per specula caustica, per attritiones, & commotiones. Quadrupliciter autem applicatur, primo cum datur ignis putrefactionis per fimum, aut terram. 2. Ignis conjunctionis & separationis per aquam tepidam, vulgo Balneum M. vocant. 3. Ignis generationis per aerem tepidum, vulgo Balneum roris. 4. Ignis perfectionis, vulgo ignis arenae, & ignis apertus, qui etiam inflammans, torrens, candens, incubans, calidus nominatur. Mirandum sane, quod quamvis ignis externus agens, vulgaris lignorum, vel carbonum sit: attamen juxta praedictos quatuor modos applicatus diversos causet effectus. Neque enim comperies corpora in arena putrescere, vicissim in Balneo M. siccarier. Et haec est ratio cur corpora quae digestioni committuntur juxta ignis differentiam mox siccat, mox humida, calida aut frigida fiant. Quare non tam ignis, quam modi ignem applicandi ratio est habenda. Habet enim & ignis in praedictis quatuor modis quatuor suos gradus inquolibet: qui gradus juxta ignis potentiam numerantur. Ignis usus vulgaris est, ut ignem corporum, de quo post agemus, excitet, eumque alteret. Solo enim hoc igne naturam adjuvare possumus: cum praeterea nullum aliud habeamus auxilium, prout philosophus Empedocles ait.

(a) Ignis consistit in rapidissimo & confuso particularum subtilissimarum motu. Sicuti frigus fit per motum rectilineum ita ignis per motum curvilineum & confusam.

Philosophorum ignem quod attinet, sciendum est, eum esse ignem corporum. Vocant autem hunc ignem calorem naturalem, nempe sulphur naturae, de quo in praecedentibus egimus, unde sulphur corporum eorum validam innatum, & philosophorum ignis vocatur. Haec ergo est causa, cur philosophi non raro suum ignem a vulgari distinguant, eique diversas attribuant qualitates, nempe quod ignis vulgaris comburat, & siccus sit: philosophorum vero ignis nutriat, humectet, imo ignis humidus, & frigidus sit. Hunc ignem quoque incombustibilem, lumen perpetuum, scintillulam corporum vocant. Distinguitur autem ab igne corrodente, seu aquis causticis, quae quidem, ex sulphure, sed rarefacto nimium, constant, ut superius demonstratum est. Denique sicut ignis vulgaris corpora combureret, nisi aqua munirentur (quamdiu enim caro in aqua coquitur, tamdiu non aduritur,) ita philosophorum ignis suam corrumperet, substantiam, nisi, aqua sua foveretur. Sed de his plura loco alio. Hoc hic addo: elementarem ignem rarefactum, philosophorum ignem autem condensatum esse: vulgaris ignis, sedem & pabulum in aere, philosophorum vero in aqua esse: unde quodcunque superius est simile est ei quod est inferius.

§ 4.
De Aere.

Post ignem in ordine venit (b) aer, qui duplex juxta chymicos est, communis, & philosophicus.

Communis rursus duplex existit, nempe naturalis, aut artificialis. Naturalis aer est qui in dies a nobis aspiratur, quique poris omnium corporum inest. Hujus causa corpora, & dissolvuntur, & congelantur: prout in mea metallurgia latius docetur.

Artificalis aer est, qui arte applicato calore, frigore, aut aliis mediis rarefit aut condensatur extra modum ei convenientem. Hac enim ratione evenit non raro, ut in destillationibus vitra rumpantur.

(b) Aer est corpus elasticum quod comprim, & dilatari potest. Aer distinguitur in subtiliorem qui, aether dicitur, & crassiorem qui athmosphaericus est, & ex athere particulis aquis, terrestribus, & corporum, effluviis conflatur. Prout igitur loci differunt, & effluvia aer quoque diversus est: oninibusque corporibus tam fluidis, quam solidis aer, & ather in est.

Philosophorum aer aqua corporum rarefacta, sed nempe Mercuriale est: unde non raro aer congelatatus vocatur, item aer corporum, qui in generatione praesertim metallorum inhalat, exhalat, & corruscat. Hic aer corporum eorum Mercurius, aut Mercuriale principium est, de quo superius pluribus actum est. Aer communis subjectum est aeris philosophici. Eo enim transfertur aer philosophicus in varia loca, cum vulgarem perpetua sua transpiratione inficit communicat de ipsum aliis corporibus: proditur autem odore, sympathia, & antipathia. Hoc duplici aere perficitur: prout haec latius demonstrat excellentissimus vir domimus Digby in tractatu suo de sympathia. Sicut ignis communis proprium est consumere, & corrumpere, philosophorum vero ignis, praeservare: ita communis aer penetrat, & siccat, philosophorum vero aer humectat, & vegetat.

§ 5.
De Aqua.

Elementum aquae duplex est. Datur enim aqua (c) communis, & philosophorum.

Communis est vel liquida vel congelata. Liquida vel fluida, vel vaporosa, destillata &c. congelata vero vel frigore ut glacies, vel natura ut crystallus.

Philosophorum aqua vocatur humidum radicale, seu aqua primordialis corporum, quae triplex existit animalis, vegetabilis, mineralis, adaequata ad recipiendas formas sulphurum in regno suo vita & mors rerum, in regno minerali aqua incombustibilis, aqua coelestis, spiritualis vocatur. Huic hoc tribuunt philosophi encomium, quod in ea corpora sui regni debite solvantur, reviviscant, ac regenerentur: unde distinguendum est, quando philoso phi de sua aqua loquuntur, quae non est aqua cummunis, sed balneum, & materia, corporum triplicis substantiae juxta triplicitatem regnorum, & corporum hac aqua abluendorum. Nam dum de corporibus metallorum loquuntur, aquam eis convenientem, nempe Mercurialem manus non madefacientem, extrinsece quidem volatilis, intrinsece vero fixae dispositionis subintelligunt. Cum de aliis regnis, & corporibus, loquuntur aliam etiam intelligunt aquam. Est autem aqua philosophorum medium, quo eorum terra, quae in hac aqua coquitur ab igne praeservatur, ne amburatur, verum perpetua fixitate dominetur aquae.

(c) Aqua est corpus fluidum, poro sum, & valde dilatabile. Aqua maximam admittit atheris, & aeris, influentiam, & differt ratione fundi, & aeris.

§ 6.
De Terra.

Ultimam elementorum, classem terra, omnium mater claudit. Haec sorores suas, nempe reliqua elementa imitatur, & quoque duplex existit, vulgaris nempe, & philosophica.

Vulgaris triplex est, animalis, vegetalis, mineralis, sic & philosophica subdividitur. Differentia autem inter vulgarem, & philosophicam est, quod illa sterilis, mortua, haec viva, & vegetans sit. Vocatur etiam matrix terra foliata, creta, terra virginea, fimus philosophorum, terra quam aer in utero portat, sepulchrum, & revivificatio rerum. Sed de his loco alio plura dicam.

Corollaria.

Ad titulum quartum.
De elementorum operationibus, differentia, & affinitate.

1.

Vulgarium elementorum tales sunt operationes ad quas illis chymici utuntur.

Terra inspissat, transcolat, attrahit.

Aqua (d) elixat, resolvit, purgat.

Aer (e) volatilisat, penetrat, siccat.

Ignis (f) separat, alterat, perficit.

(d) Aquae effectus sunt fluidificare, emollire, intrare salium, & gummatum poros, illaque dissolvere, & discontinuare.

(e) Aer immutare & destruere multorum corporum texturam aptus est.

(f) Ignis effectus sunt movere, rarefacere, propellere, penetrare, & discontinuare corpora, & vim elasticam aeri, & aqua conciliare, & corpora solidissima perrumpere. Ignis flamma corporum texturam non solum destruit sed & mutationem corporibus inducit: unde non verus est corporum analysta.

2.

Philosophicorum Elementorum operationes sunt.

  • Terra vegetat, nutrit, corpus suppedidat.
  • Aqua abluit, humectat, agglutinat.
  • Aer, penetrat, efformat, circumdat.
  • Ignis, exaltat, copulat, fixat.

3.

Differentia philosophicorum Elementorum cum communibus talis est.

  • In terra philosophorum tanquam vero balsamo corpora conservantur, in communi terra corrumpuntur.
  • Aqua philosophorum igne fixatur, aqua communis igne rarefit.
  • Aer philosophorum ignem sustinet, vulgaris eum fugit.
  • Ignis philosophorum vegetat, vulgaris destruit.

4.

Ignis & terra, aer & aqua sunt & synonyma apud philosophos. Terra continet ignem, aqua aerem, ignis communis mediante aqua agit in terram philosophorum.

5.

Nota. Quae sua vocant philosophi respiciunt regnum minerale. In metallico enim regno potissimum versantur philosophi, cum nobilissimus ibi lateat naturae thesaurus omnis corruptionis expers.


Quelle: Johan Joachim Becher: Oedipus Chymicus. Seu Institutiones Chymicae. Frankfurt 1717.


Valid HTML

© Rainer Stumpe, URL: www.rainerstumpe.de/