Epistolae mutuae Godef. Guiliel. Leibnitii et Frid. Guil. Bierlingii

Epistola I.

F. G. Bierling ad G. G. Leibnitii

Magnitudo tuorum in rem litterariam meritorum, quae orbis eruditus, quaqua versus patet, suspicit & admiratur, in caussa est, quod tibi, Vir illustris, propius innotescere, tuoque favori commendari gestiam. Animum haesitanti, ac ardua tua negotia interpellare minime sustinenti addidit collega honoratissimus, Dn. Kestnerus, qui non tantum de tua humanitate, quam ipse expertus est, securum me esse jussit, sed & litteras se ad te curaturum liberaliter promisit. Adjeci bigam opusculorum a me in lucem emissorum, eaque tibi omnis eruditionis arbitro offero. Excitabit me ad plura meditanda tua benevolentia, si in eorum numerum, qui nomen tuum colunt, me recipere dignat us fueris. Gratissimum quoque erit, si monebis, quae rectius dici aut addi potuissent. Ex te discere gloriae & honori mihi ducam.

De Petri Baelii, viri acutissimi, ortu, vitae curriculo & fatis, diligenter inquisivi, sed non adeo multa se mihi obtulerunt. Equidem haud me fugiunt controversiae, quae ipsi, cum relicta patria Roterodamum se contulisset, cum Petro Jurieo, ac deinde cum Jo. Clerico, Isaaco Jaquelotio, ac Jacobo Bernardo intercesserunt; sed latent tamen & hic circumstantiae, mihi non satis perspectae. Inprimis dubium est, an sit auctor libelli: Avis important aux refugies, qui tantos motus excitavit. Quam vero in Gallia sit expertus fortunam, cum Sedani Professor esset, aut quae antea ratio vitae & studiorum ipsi fuerit, plane ignoro. Sed nolo prolixioribus litteris tibi molestus esse. Vale igitur, Vir illustris, meque tuo favore prosequere.

Rintelii d. 28. Sept. 1709.

Responsio Leibnitii

Multum tibi debeo, quod simul humanissime scribis, & eruditissime scripta mittis. Et beneficium amico communi, Excellenti Viro, debeo, notitia tui procurata.

V. Cl. Petrum Baelium (de quo quaeris) olim apud Comites de Dhona in Helvecia aut vicinis locis egisse, ex ipso Comite, nuper Regii Principis Prussici magno domestico, intellexi. Inde Sedani Professor Philosophiae, mox labentibus Reformatorum in Gallia rebus, idem munus Roterodami exercuit, Jurieo, opinor, procurante; sed cujus id postea opera amisit, cum suspectus non tantum temeratae Religionis, sed & animi non amici in Rempublicam factus esset. Librum ad exules Gallos semper a se amolitus est, & sapuit: sed magnis suspicionibus gravabatur. Itaque, qui nuperrime refutationem operis dedit, Cl. Larreius, historiae Anglicanae Gallico sermone scriptae non spernendus auctor, in Baelium scriptorem propendet. Haec de Baelio mihi amico & aestimato habeo, qui vellem ingenii opes magis ad stabiliendas veritates profuturas, quam captandos plausus hominum liberiorum adhibuisset: minus inde lucri bibliopolae, sed plus autori laudis solidae & verae quietis accessisset.

Pyrrhonismi Historici argumentum tractasti eleganter & docte. In circumstantiis Historiarum remotarum, & in caussis interioribus rerum etiam propinquarum saepe haereri nemo dubitat. Ego tamen cum sufficientia non sunt contraria judicia, in meliorem partem propendendum censeo. Itaque non admodum fido Gallis Italisve, de Caroli V. abdicatione & poenitentia parum comperte narrantibus, aut Suecis, Lauenburgium de morte Gustavi accusantibus, nec dubito, falli Piasecium, qui primum Wallensteinio mortem Regis nuntiasse scripsit: neque enim (si bene memini) statim partes mutavit, etsi mox a Suecis ad Electorem Saxoniae sit transgressus adhuc foederatum. Neque hoc indicium dissimulasset Pufendorfius, si in Suecicis chartis reperisset. Regem, qui oculorum vitio laborabat, unde myopes appellantur, in Croatas pro suis habitos incidisse, constantior fama est. Mellivilliani Commentarii, de quibus tanquam nuper demum editis loqueris, jam dudum typis vulgati extabant, cum suam Historiam reformationis Anglicae Ill. Burnetus ederet; extabant, inquam, sed Anglico sermone. Exemplum serenissima Electrix Amplissimo Smidio, olim serenissimi mei Electoris studiorum magistro, postea parentis in Sueciam ablegati, Gallice vertendum suppeditavit, quae versio in Batavis prodiit. Campanella non tam scriptis, quam molitionibus suspectus Hispanis fuit, unde etiam ex eo per tormenta quaesitum. Usus Archivorum diplomatumque judicium postlulat: nec omnia hic certa nec nihil. Longe tamen Mabillonii judicum Germaniano praetulero. Puellam Lotharingam, vulgo Aurelianensem, subornatam non apparet. Enthusiastica, opinor, fuit.

Merito Politicis studia non superficiaria commendas. Paedantes olim nihil aliud quam paedagogi, hoc cum saepe sceptrum scholasticum morosos faciat, vox in convitium transit. Hodie non tantum eruditi inepti, sed & alii scioli litigisi paedantes appellantur.

Homerum non facile contemni posse, arbitror, nec Fontenellus satis bonus est talium judex. Nolim credas, Cartesium Hobbiumque parum legisse, id de se dici patiebantur, sed ego scio, fuisse in veteribus exercitatissimos, nec recentiorum ignaros. Cartesius etiam philosophiae scholasticae operam dederat.

Pufendorfii Historiae magis materia ex tabulariis suppeditata, quam scribendi genere laudabuntur. Suecica Historia melius scripta est, quam Brandenburgica, utique plane rhapsoda, & praeterea (quod tamen lectoribus plerisque non ingratum) proditrix rerum, quas aula sileri maluisset: autorem irae principis mors opportuna subtraxit: utilissimus tamen liber est, ut omnia quae ex principum tabulariis excerpta sunt.

Videris mortem Jaquelotii nondum intellexisse. Lockii liber de intellectu humano mihi parum satisfacit. Bouhursius mihi contemtu vindicandus, nec verbis a Germanis, sed rebus refellendus videbatur. Compilatores non minus Galli, Itali, Hispani habent, quam Germani, & vellem plures ubique haberentur, sed boni, multa enim utilia colligenda restant.

Scholasticos, agnosco, abundare ineptiis, sed aurum est in illo coeno, quod bene scivit Grotius. Politicus haec, impune fateor, ignorabit, sed non qui docere alios recte volet rem morum & juris.

Grotium male tractasse negotia, calumnia Auberii fuit, nec probo Vassoris judicium, qui putat, viros bonos negotia bene tractare non posse. Illud fateor, tyrannis aut sceleratis tyrannorum administris tales non convenire.

Verissime dixisti, veram pietatem non tollere usum rationis, sed perficere, non ideo tamen omnem Theologiam Mysticam explodi velim: habet illa sese ad communem fere ut poesis ad oratoriam, movet magis, sed est modus in rebus.

Hobbium, fateor, pauci intelligunt, nec ille tam est pro absoluta potestate, quam putatur, sed insufficientia illius principia sunt. Ad Cocceianam juris publici Historiam etsi pereruditam multa moneri possent. Thaborem fuisse purumputum legistam, non dixerim. Scripta aliud ostendunt, nec dicteriis facile credo. Idem, quod de eo refers, audivi narrari de Manzio, sed falso, opinor, de utroque. Quod superest, vale & fave.

Dabam Hanoverae 24. Octobr. 1709.


Epistola II.

F. G. Bierling ad G. G. Leibnitii

Exoptatissimae mihi acciderunt tuae litterae, quae non saltem alloquium meum tibi non fuisse molestum declararunt, sed & indicia continent tui erga me affectus plane singularia. Gratulor mihi & gaudeo de hac felicitate: magis gaudeo, quod tot laboribus obrutus exiles chartas a me transmissas tua lectione dignari, ac, quae monenda occurrerunt, benevole mecum communicare volueris. De nece Gustavi Adolphi res valde impedita est, unde & ego de hoc negotio nihil certi pronunciare ausus sum, sed Pufendorfii suspiciones obiter tantum tetigi, indiceque digito monstravi. Nec credo auctori vitae Josephi, capucini, qui monachum hunc & ejus Patronum Richelium sceleris auctores perhibet. Videtur enim mihi ista capucini vita ad fabulae Romanensis quam verae historiae characterem propius accedere, ad eandem forte classem referenda, ad quam Artagnani Commentarii pertinent. Solet obitus magnorum Heroum improvisus, praesertim & violentus raro sincere narrari, sed quam primum tale quid contigit, traditiones adduntur, & circumstantiae fabulosae, quae deinde ad posteritatem propagat fidem accipiunt, viresque acquirunt eundo.

Melvilliani commentarii quod non nuper demum prodierint , perspectum habeo. Ipse possideo versionem Gallicam, Hagae Comitum a. 1694. typis exscriptam. Quod vero existimaverim, illos, cum Ill. Burnetus historiae suae pertexendae operam daret nondum publici juris factos, verba doctissimi Praesulis effecerunt, quae in opere memorato (Part. II. Tom. 1. Lib. 1. p. m. 499. ed. Amst. 1687. 12.) leguntur. En illa: Jaques Melvil écrivit en sa vieillesse, la relation de toutes les affaires dans lesquelles il avoit eu part. Cet ouvrage est affirément l un des plus beaux, & des plus parfaits que j′aye vüs en ce genre. On en trouve l′original en Ecosse écrit de sa main: Et une personne descenduë de lui, m′en a communiqué une copie.

Campanellam quod attinet, lapsus sum, fateor. Seduxit me Arnoldi Haeresiologia, in quo libro multa sane parum accurate, in fidem auctoris inquirere nolo, citata reperiuntur. Comperi enim deinde, Campanellam tum demum suum de Monarchia Hispanica libellum composuisse, cum ex Hispanorum vinculis jam esset liberatus. Ea igitur, quae ibi tractavit, carceris caussa esse minime potuerunt.

Puellam Lotharingicam subornatam & Enthusiasticam simul fuisse, quid obstat, Vir Illustris? Talis eligenda erat, quae se numine plenam somniabat, utpote ad hanc scenam aptior. Forte tamen rationes habes, quae me latent, cur posterius afferere malis, quam prius. Me facile habebis consentientem, modo miracula minime admittantur, ubi nulla sunt, a quo longe alienum te esse, satis superque novi.

De Homero durius paululum locutus sum, non quod vetustissimum profanorum Autorum, quorum labores ad nos pervenerunt, contemnam, sed ad redarguendos illos, qui de eo nimis magnifice sentiunt, nihilque ab humano ingenio excellentius excogitari potuisse, quam ejus poemata mordicus tuentur. Scio, quid veteribus debeamus, sed non me fugiunt quoque merita recentiorum. Fuerunt disciplinae, in quibus illi suo tempore apicem attigerunt, nobisque nihil fere reliquerunt, nisi imitandi gloriam; sunt & aliae, in quibus plus ultra progredi licet, & ubi forte recentioribus palma debetur. Magnis animorum motibus agitata est controversia de praestantia antiquorum prae modernis inter Nicolaum Boilaeum, elegantissimi ingenii virum, & Satyricorum Gallorum facile Principem, ac Carolum Perraltum, cui succenturiatus Fontenellius. Addidit tamen recentissimae operum suorum editioni epistolam ad Antagonistam Boilaeus, in qua, se non alienum a compositione litis esse, non obscure innuit, ac quaestionis decisionem talibus terminis circumscribit, ut mihi quidem plane satisfaciat. Vid. Tom. II. de ses oevres diverses p. 92. & suiv.

Isaacum Jaquelotium Berolini diem suum haud ita pridem subiisse, ex actis Erudit. quae Lipsiae prodeunt, didici. Lockii librum, de Intellectu, ego usque adhuc in pretio habui. Cur tibi parum satisfaciat, ni grave fuerit, significes velim, Vir Illustris. Tu enim pro tua perspicacia varia sine dubio observasti emendanda, quae & me & alias fugiunt.

Auberium multa de Grotio mentitum esse, plane persuasus sum, & miror, virum doctissimum, Jac. Frid. Ludovici, Fridericianae Professorem, in delineatione historiae Juris naturalis, ejus vestigia secutum. Sed ita usu venire solet, ut magna ingenia, inprimis si inveteratis erroribus profligandis manum admoveant, calumniis onerentur. Horret animus, quoties, quae de Grotio Calavius & Rivetus scribere non erubuerunt, confidero , mecumque expendo. Addidit nuperrime novae egregii libelli de Verit. Rel. Christ. editioni epistolas nonnullas Jo. Clericus, ex quibus conjicere datur, magnum Grotium ab Ecclesia Anglicana non fuisse alienum. Sed quorsum me abripit dulcedo tecum confabulandi, & ex instructissimo tuo eruditionis apparatu plura eliciendi, e quibus proficiam, Vir Illustris? Ignosce, quaeso, huic meae audacicae, litterarumque prolixitatem, cum nec opinanti plura, quam initio destinaveram, exciderint, atqui bonique consule. Ego tuam erga me benevolentiam memori semper mente colam, ac nunquam ex animo elabi patiar. Vale, Vir illustris, & quod facis fave.

Rintelii Ill. KL. Nov. 1709.

Responsio Leibnitii

Gratias itero pro munere iterato, & libenter legi, quae lectionibus Historicis, Philosophicis, Oratoriis praefaris. Tuis de Historiarum scriptoribus judiciis in plerisque subscribo. Cum Barneveldio injuria actum, non dubito. Vassorem Richelio alicubi iniquiorem esse, recte statuis. Caeterum Pufendorfius prudentia & rerum uso longe est infra Thuanum, ne quid de eruditione dicam, quae in Thuano magna, in Pufendorfio mediocris fuit, qui non nisi styli promtitudine, & ingenii quadam acie valebat; neque optime animatus erat interdum (ut ipse expertus sum) quum, Thuanum optimum virum fuisse, constet. Receperat aliquando in se curationem negotii cujusdam mei in Suecia; sed per amicos didici, contraria omnia ab eo acta fuisse. In ejus Historia id eximium est, quod ex Tabulariis fideliter (etsi non maximo judicio) descripta est. Suecici commentarii meliores sunt, Brandeburgici praecipitati; & cum auctor magnum per se negotiorum usum non haberet, nec nisi exscriptorem agere posset; hinc passim peccavit, Ministrorum relationes ad Dominum secutus, quae saepe ex falsis rumoribus collectae, tempore refelli solent. Pufendorfii Eristica ita comparata sunt, ut non raro mala esset ipsius causa solaque audacia, & styli acrimonia sustentaretur, veluti cum tueri ausus est, justitiam non naturae aut aeternis veritatibus, sed Divino arbitrio deberi, quod si verum esset, (uti supralapsarii statuunt) justitia Deo essentialis non esset; sed ille quod imprudenter effuderat, pertinaciter defendebat.

Quod ea attinet, quae de Philosophia habes, recte non negligis Cartesium, cujus ego Philosophiam tanquam verae vestibulum habeo, Gallus ante cameram diceret. Interim fere tantum a Cartesio, quantum ab Aristotele, abeundum censeo.

Logicam, si bene tradatur, usuique applicetur, minime spernendam assentior, imo si perfectior haberetur Logica, nihil mortalibus utilius facile obtingere posset. In Lockio sunt quaedam particularia non male exposita, sed in summa longe aberravit a janua, nec naturam mentis veritatisque intellexit. Si discrimen inter veritates necessarias, seu demonstratione perceptas, & eas, quae nobis sola inductione utcunque innotescunt, satis considerasset, animadvertisset, necessarias non posse comprobari, nisi ex Principiis menti insitis; cum sensus quidem doceant quid fiat, sed non quid necessario fiat. Idem non satis animadvertit, ideas entis, substantiae unius & ejusdem, veri, boni, aliasque multas menti nostrae ideo innatas esse, quia ipsa innata est sibi, & in se ipsa haec omnia deprehendit. Nempe nihil est in intellectu, quod non fuerit in sensu, nisi ipse intellectus. Multa alia in Lockium animadverti possent, cum etiam immaterialem animae naturam per cuniculos subruat. Inclinavit ad Socinianos, (quemadmodum & amicus ejus Clericus) quorum paupertina semper fuit de Deo & mente Philosophia.

Optima sunt, quae de Ethica mones. Quod jus naturae attinet recte observas, varia accipi. Hinc passim controversiae inanes. Etsi autem virtutem nos Ethica doceat, quatenus ad nostram felicitatem pertinet; non ideo minus tamen verum est, omnem virtutem, quatenus ad alias personas refertur, sub justitia universali comprehendi. Et in universum juste agit, qui circa ea, quae ad alias personas referuntur, cum recta ratione versatur. Itaque legislatores prudentes dant operam, ut homines inde ab infantia ad veram virtutem ducantur, ita & sibi & aliis utilissimi erunt. Et quum recta ratio nos doceat, omnia gubernari a perfectissima mente; eique obtemperandum esse, virtutemque ab ea a nobis exigi, vel hinc manifestum est, etiam internas actiones ad juris praescriptum exigendas esse. Sed de his non nulla dixi in praefatione codici juris Gentium praemissa, & Epistola, quam Dn. Boehmerus nuper publicavit. Porro vero judicas, rebus secundumrectam rationem ordinatis non convenire licentiam matrimoniorum inter fratres & sorores, atque adeo eam juri naturae contrariam eo, quo diximus, sensu habendam.

Bene mones, (ubi de Physicis) esse aliquam in corporibus vim agendi, interim ea vis ipsi materiae, id est Antitypiae, tribuenda non est, sed insitae sunt entelechiae; at non ideo probo, quae de naturis plasticis Cudworthus & Clericus habent, putant enim hi, esse naturas, quae non mechanice operentur in corporibus; ego vero censeo, omnia in natura corporea fieri mechanice, etsi ipsa mechanismi principia ex sola materia non pendeant. Sed de his aliquoties dixi in Actis eruditorum & alibi.

In spiritibus etiam, recte judicas, non tantum esse intellectum, sed & conatum, qui est: appetitui involutus. Poiretus sequutus est Bourignoniae, Magistrae suae, imaginationes, quae omnia fagis maleficis plena putabat. Quaedam certo in Physica demonstrari, non est dubitandum, veluti circa effectus aeris, radiorum, sonorum, vis elasticae & gravitatis, vis magneticae; sed pauca circa haec Cartesianis debemus. Hae litterae dudum conceptae inter schedas latuerant, inde expediendi tarditas, quam, ut excuses, peto, qua de re etiam Ampliss. Kestnero pluribus scripsi. Quod superest, vale & fave.

Dabam 28. Octbr 1710.


Epistola III.

F. G. Bierling ad G. G. Leibnitii

Novo me cumulasti beneficio, dum exquisitissimas tuas observationes circa schedas, quas ultimis meis adjeceram, benevole mecum communicare dignatus es. Me non parum ex illis profecisse, ingenue fateor, & gratus agnosco. Thuanum Pufendorfio in multis superiorem re accuratius pensitata ipsemet statuendum arbitror; nec hunc tamen suis carere meritis pariter sum persuasus. Grotio & Hobbesio, licet in hunc acriter non raro invehatur, plurima eum debere, ocularis inspectio docet, facileque adducor, ut credam, nisi hos habuisset praeuntes, vix futurum fuisse, ut in adeo spissum volumen evaderet systema Juris Naturae & Gentium. Interim perspicuitate & nativo quodam ingenii acumine lectorem allicit. Vehementiam, qua adversarios suos insectatur, quos non mitius interdum quam manu carnificis puniri posse contendit, nunquam potui approbare, quamvis & si per hos stetisset, actum esset de fama & existimatione Pufendorfii. Verum ita comparatae sunt res humanae, ut raro magnum ingenium sine mixtura imbecillitatis reperiatur.

Multum exercuit Philosophos quaestio de innatis ideis, quam tamen, modo termini recte explicentur, haud adeo difficulter componi posse existimem.

An autem Cartesii argumentum, ex idea innata Entis perfectissimi haustum, ad convincendos Atheos multum conducat, dubito. Non contemnenda mihi videntur, quae obmovit Auctor du Voyage du monde de Descartes p. m. 161. suiv.

Clericum Socinianismi suspectum reddere, multi conati sunt. Sed ipse hanc culpam a se semper amolitus est. Ceterum judicium & eruditio viri minime vulgaris scripta ejus mihi reddiderunt commendatissima, etsi ejus dogmatibus in universum subscribere nolim.

Pulcherrimam praefationem, qua vestibulum Codicis Juris diplomatici exornasti, Vir illustris, olim ex bibliotheca Dn. Lyseri, Ephori Cellensis, avunculi mei, mutuo acceptam, cum cura legi, relegique. Doleo, adeo pauperem esse bibliothecarum in nostra academia apparatum, ut nemo reperiatur, qui librum utilissimum possideat. Ego scrinia mea eodem augere, etsi plus simplici vice constituerim, nescio tamen,. qua ratione hactenus semper fuerim impeditus.

Quid, quaeso, de Baronis Lahontanii, quem Hanoverae esse audio, Opusculis judicas, Vir Illustris? Cum initio descriptionem morum populorum Canadensium apud eum legerem, quod illi sine legibus, sine magistratu & tamen pacate viverent; cum deinde inspicerem.dialogum inter Lahontanium & Barbarum Canadensem, ubi contra religionem Christianam multa liberius proferuntur; parum abfuit, quin conjicerem, confinxisse auctorem, instar conditoris Historiae Sevarambicae, & nomen & peregrinationes, scenaeque inseruisse, ut tutius latere, & paradoxas suas circa sacra opiniones absque periculo in publicum efferre posset. Sane, quae Barbarus proponit, acriter urgentur, & satis frigide diluuntur. Nunc vero hominem in rerum natura esse dubitare nequeo, nisi scepticum agere velim. Tu, Vir illustris, plura de eo me edocebis, quae sub fide silentii, si jubes, sancte custodiam. Vale, & mihi favere perge.

Rintelii d. v. Nov. 1710.

Responsio Leibnitii

Laude sua Pufendorfiana scripta minime defraudanda censeo, & historicorum maxime utilitatem insignem agnosco quum sint excerpta magnorum Archivorum. Alia sunt hominis vitia, alia autoris, etsi altera alteris nonnihil influant. Quae de jure naturae dedit, eorum multa minor apud me existimatio est.

Quod ad ideas innatas attinet, ni fallor, rem paucis complexus sum, ex eo scilicet, quod ipsi nobis innati sumus; & veritates menti inscriptae omnes ex hac nostri perceptione fluunt; etsi non animadverteremus, nisi externa accederent.

Quid in argumento Cartesii pro existentia Dei ex ideis sumto boni insit, aut non insit, invenies ante annos plus quam viginti a me explicatum in schediasmate, Actis eruditorum inserto, De veritate & ideis. Res ista huc redit: Cartesii argumentum est (olim jam ab Anselmo Archiepiscopo Cantuariensi usurpatum) quicquid ex rei definitione fluat, recte de ea praedicari, jam in definitione Dei comprehendi existentiam, quia sit ens perfectissimum, adeoque omnes continens perfectiones, inter quas est existentia. Ego vero hanc limitationem adjiciendam censeo, ut tum demum tuto iis fidi possit, quae ex definitione rei ducimus, quum certum est, rem definitam esse possibilem, nam si definitio occultam quandam contradictionem seu impossibilitatem involveret, possent ex ea inferri contradictoria de eodem, atque adeo absurda. Itaque saltem id boni inest huic argumento, ut inde constet DEUM, si modo sit possibilis, existere, quod de nulla alia substantia affirmari potest, & per se non spernendum est, cum possibilitas praesumatur, & aliunde firmetur. Interim demonstratio non est perfecta, quia aliquid supponit tacite, nempe divinae naturae possibilitatem. Neque opus erat ambagibus de ente perfectissimo, & existentia inter perfectiones computata; suffecerat, sic argumentari: Ens, ex cujus essentia sequitur exsistentia, si.est possibile, (seu si habet essentiam) existit; (est axioma identicum seu indemonstrabile) Deus est ens, ex cujus essentia sequitur existentia (est definitio): Ergo Deus, si est possibilis, existit. Ita vides simul, quomodo argumentum reducatur ad syllogismum quendam primitivum, cujus praemissae sunt axioma identicum, & definitio; quae praemisae nullam amplius probationem capiunt, sed perfecta constant analysi veritatis: quae qualis sit, in universum non satis animadverterunt, qui Logicam tractarunt.

Autor itinerarii mundani fictitii Danielius, etsi quaedam arguta nec plane spernenda habeat, in pleraque tamen non satis profunde inspexisse videtur. Cum nunc non sit ad manum, quid in hoc argumentum dicat, non memini, illud memini, cum olim eum percurrerem, nervum rei, quem attigi, mihi non attingere visum. Baro Lahontanus verissimus homo est, non fictus, ut Sador, Australium incognitorum hospes; nec homo tantum verus est, sed ejus iter quoque verum. Aliquamdiu enim in Americae septentrionalis parte Gallicana egit, & cum Marchioni Pontis Cartrini, rerum maritimarum apud Gallos administro, ob nescio quod jus suum acrius defensum, displicuisset, America primum, dein & Gallia excessit. Bearnensis natione est, religioni Romanae addictus, nec ingenio, nec humanarum rerum notitia, addo, nec doctrina caret. Verissimum est, & ex multis itinerariis pereginatoribusque etiam mihi compertum, Americanos illius tractus sine omni magistratu, & tamen quiete cohabitare; rixas, odia, bella, non, aut vix, nisi inter diversae nationis linguaeque homines, illic evenire. Id pene dixerim miraculum politicum est, Aristoteli incognitum, Hobbio non animadversum. Ipsi pueri colludentes raro ad rixas progrediuntur, & ubi nimis tunc incaluere, mox ab aequalibus distinentur. Mirus etiam domi pudor, natura illos docente, quae ab incestu deterreant, nec frater praesente sorore verbum dixerit paulo liberius. Neque illos homines torpor aliquis pacatos facit, nihil enim illis in hostem acrius: & vividissimus honoris sensus ex vindictae cupiditate, & moriendi constantia etiam inter cruciatus apparet. Itaque si tanta naturae dona cum nostris artibus flare possent; nostri homines prae illis nauci forent. Dialogus Lahontani, etsi non in totum verus, ut facile intelligis, non tamen in totum fictus est. Nam Johannes Daniel Kraftius, vir egregius, (Bechero saepe laudatus, qui multa ab eo hauserat) quum in iisdem regionibus vel vicinis potius inter Anglorum colonias aliquamdiu egisset, non abhorrentia mihi narravit.

Dn. Lahontanus nunc est in comitatu Serenissimi Electoris, ad Goerdam profecti, locum Cellensis ditionis venatui aptum. Dabit adhuc plura typis si per valetudinem licebit, qua non optima utitur. Ego novi virum familiarius, &, ut par est, aestimo; sed & aulae nostrae aliisque aulis ingenium ejus placet. Vellem tamen alicubi Adario suo, (homini etiam vero ex Huronum gente, & qui in Galliam ante aliquot annos venit, sed sua prae nostris instituta probavit) circa religionis capita melius satisfecisset. Si quid ab eo quaerere velis, ipse notitiae conciliator ero; nec abhorrebit ille a commercio viri docti & moderati. Vale.

Dabam Hanoverae 10. Novemb. 1710.


Epistola IV.

F. G. Bierling ad G. G. Leibnitii

Quae de Barone Lahontanio me scire voluisti, pergrata mihi acciderunt. Posset ex viri observationibus conscribi Dissertatio de statu naturali Hobbesii per experientiam refutato, quem forte laborem, si tempus & occasionem nactus fuero, aliquando in me suscipiam. Nisi omnia me fallunt, satis recte rationes subduxit Hobbesius, si earum gentium, quae cultiores appellari volunt, conditionem consideres. Nullus enim dubito, si illis fraena laxarentur, legesque tollerentur cum earum executoribus & magistratibus, exorituras ob meum & tuum, ob studium vanae gloriae, aliasque ob rationes infinitas discordias, non aliter interdum quam caede & sanguine transigendas. Verum isti barbari, quae nescio an eorum felicitas sit, an infelicitas, meum & tuum, aliaque malorum irritamenta non agnoscunt. Tanto melius est, ignorare vitia, quam nosse virtutes. Id velim, ni molestum fuerit, scisciteris ex Domino Lahontanio, an etiam, quod nonnulla itineraria adfirmant, reperiantur in America populi Athei, omni de Deo sensu, omni religione destituti, & quinam illorum mores sint, quae vivendi ratio? Nosti, Vir Illustris, quanta cura hoc argumentum excusserit in meditationibus de Cometa Petrus Baelius, ut universalem populorum de Deo consensum labefactaret.

De statu Germaniae, regnante Henrico Aucupe, nonnulla meditor. Habes, ut facile possum conjicere, observata rariora huc spectantia. Tuam inprimis circa torneamenta sententiam expeto, Vir Illustris. Dissertationem Schubarti, Prof. Ienensis, non habeo. Vix in animum inducere possum, eorum originem Henrico deberi, restituta ab eo fuisse, forte magis probabile.

Quae de feudis oblatis Conradi I. & Henrici in scenam produxit Monzambanus, & acriter defendit Jo. Petrus Ludewig, Professor Halensis, fundamento historico destitui censeo. Tu quid sentis? Vale, Vir illustris, mihique fave.

Rintelii d. 3. Dec. 1710.

Responsio Leibnitii

Baro Hontanus nuper hinc discessit in aliquot septimanas, & Kiloniensibus in nundinis Serenissimo Holsatiae Administratori adesse voluit, cui non minus quam nostris Principibus grata est ejus consuetudo. Abiit, cum ego hinc abessem; itaque ex eo quaerere non potui, quid sentiat de Atheismo Americanorum. Quamquam ipso non interrogato respondere possim, incolas septentrionales Americae, quos ille solos adiit, sensum aliquem habere invisibilium potestatum: nonnullis etiam, praesertim qui Virginiam incolunt, videri, animos defunctorum trans inaccessum Apalataeanorum montium jugum novam vitam degere. Ceterum si Dei nomine supremam substantiam intelligas, vereor, ne plerique veteres recentioresque populi, ad quos Christianismus Mahometanismusque non pervenit, Athei habendi fuerint. Apud veteres pro DIIS habebantur rationales substantiae, quae immortalitate fruerentur.

Verum est, populos, qui sine magistratu societatem colunt, avaritiae stimuli non urgeri. Quum tamen, ut constat, mirifice afficiantur contumeliae sensu, mirum est, ambitionem abesse. Oportet etiam magnam esse moderationem animi, quod nec ob libidinem, quae bestias ipsas committit, in odia prorumpunt, neque inter pocula rixantur. De Germanis olim Tacitus crebrae, ut inter temulentos rixae; nihil tale in illis quos per summam injuriam feros homines appellamus. Itaque fatendum est, inesse aliquid illis gentibus, quod nisi certo edocti, jure non crederemus. Et ignoscendum quidem Aristoteli & ceteris politicis scriptoribus, si tale quid uspiam extare non divinarunt; errorem tamen eorum documenta nobis esse debere cogitabimus, ne magnas verisimilitudines pro demonstrationibus accipiamus.

Gaudeo, quod de illustrandis Henrici Aucupis rebus cogitas: meretur ille hanc curam, & multae disquisitionis materiam dabit. Theseus certe Saxonicus habetur. Sed dolendum est, unum pene Witikindum apud Germanos res ejus de propinquo tractasse; nam Ditmarus paulo jam remotior fuit, uterque brevior justo.

De torneamentis perplexa est disquisitio. Dubites, utrum mos ille tam antiquus fuerit, ut ludicro certamine vir virum, hasta legeret. Nam in memorabili congressu fratrum Ludovici Germanici & Caroli Calvi contra Lotharium natu majorem fratrem confoederatorum apud Nithardum describuntur ludi militares, quibus se per otium oblectabant cum milite Principes; de hastiludio tamen nihil. Neque etiam, nisi serius, querelae Ecclesiasticorum contra insurrexere. Subjicit tamen aliquid animo nostro Witikindus, quod favere receptae sententiae possit, his de Henrico Rege verbis: In exercitiis quoque ludi tanta eminentia superabat omnes, ut terrorem ceteris ostentaret. Itaque amplius inquirendum censeo, & videndum, quis primus auctor ista Henrico Aucupi tribuerit. Schubarti dissertationem de torneamentis non habeo, neque videre memini: rarius talia, quam vellem, huc deseruntur. Tibi video majorem torneamentorum antiquitatem verisimilem videri; cur ita sentias, discere gratum erit. Dispiciendum putem, nihilne habeant poetae veteres aut Milesiarum fabularum auctores, quod ad hastatorum concursus pertineat, quibus posteriores Romaniscorum scriptores pleni sunt. Sed hi vixere, ex quo Torneamenta recepta erant. Nomen torneamentis esse puto a tornando, id est, a flexu equorum in gyrum. Id enim usurpatum in ludis equestribus, etiam cum hastati non concurrerent. Inde mansit vocabulum re immutata.

Multo ante Conradi I. tempora jam Comitatus per Germaniam Galliamque haereditarii habebantur; Ducatus tamen (exceptis subactorum Regulorum) quum militare imperium & peritiae opinionem conjunctam habere antea viderentur, servis & circa Henrici Aucupis tempora demum speciem Feudi, ad posteros transituri, induisse videntur, Conrado adhuc reluctante, Carolo autem Simplice in Gallia succumbente. Otto ipse pater Henrici Aucupis in Diplomatibus & ab aequalibus auctoribus magis Comes quam Dux appellatur; ut Comitis nomen legale, Ducis non nisi populare esse videretur illa tempestate. Sed magni Comites quum multos simul Comitatus possiderent, & Missi Regii auctoritate in alias Comites uterentur, & praeterea militibus ad tuendos Imperii limites praeessent, facile prae aliis eminebant; & tandem pervicerunt, ut potestas ad posteros transiret.

Severambiorum auctor mihi ignotus est. Credo etiam, Thomasium parum nosse, quis ille Des–Allaisius, cui tribuuntur, mihi etiam Australienses non spernendi videntur, quorum auctorem alicubi Bailius nominat. Isaaco Vossio quidem nemo facile Severambios tribuerit, hominis haud dubie Galli foetum, in Gallia exclusum. Ceterum huic Vossio ego judicium non detraxerim, quanto ad Severambios scribendos opus erat. Uterque auctor in paradoxa nimius fuit, ut ingenio indulgeret. Vale.

Dabam Hanoverae d. 30. Jan. 1711.


Epistola V.

F. G. Bierling ad G. G. Leibnitii

Ita est, ut mones, non adeo multa extare de Henrico Aucupe apud scriptores rerum Germanicarum coaetaneos. Accedit, quod Historia illorum temporum ab hominibus ecclesiasticis aut monachis in litteras relata fuerit, qui in enarrandis eis, quae ad statum politicum cognoscendum faciunt, mire steriles sunt & negligentes, ut illa interdum ex vocibus quibusdam obiter & quasi aliud agendo interspersis hariolari tantum & divinando assequi cogamur. Contra quae ad augendam auctoritatem, honores & divitias Cleri pertinent, monasteriorum fundationes, ficta miracula, liberalitas Principum in Episcopos &c. prolixe quidem & ad nauseam usque recensentur, sed ea omnia parum juvare possunt animum cognoscendarum patriarum antiquitatum cupidum. Ita v. g. de militia veterum Francorum & Germanorum, qualis fuerit ante tempora Henrici Aucupis, quid ille mutaverit, non nisi fragmenta supersunt apud Historicos. Nec satiant appetitum, quae affert Hachenbergius in Germania media. Notum est: institutum Henrici, quo ordinavit, agrarios milites recensens, ut octo eorum in agris, nonus vero in urbe moraretur, quem octo isti sustentarent. An omnes ita in urbem recepti ingenui fuerint? dubium est. Affirmat vero Conringius de urbibus §. 83.

Cum torneamenta ante Henricum in usu fuisse conjicerem, respexi ad Nidhardum, ad quem tu quoque, Vir illustris, provocas, qui Carolum & Ludovicum, Pii filios, Wormatiae seculo IX. ludos equestres celebrasse memorat. Nunc vero ex te disco, differre ludos equestres seu militares, & hastiludia seu torneamenta. Haec omnia ulteriorem disquisitionem merentur, quam minime subterfugerem, modo obtineri posset necessarius librorum apparatus, quibus nec publica nec privatae bibliothecae heic loci satis instructae sunt.

De Isaaco Vossio in vita S. Evremonii p. 58. 59. tale occurrit judicium: «Voici ê peu près quel étoit le caractére d′Isaac Vossius, que vout « m′avez, demandè. Il entendoit presque &c. de toute crèance.»

Te quoque, Vir illustris, a nonnullis pro auctore Severambiorum venditari, prodidit Reimannus in hist. litter. Tom. V. p. 59. his verbis: Andere hingegen haben mich überreden wollen, dasss es dem Weltberühmten G. G. L. seinem Ursprung zu dancken habe. Allatus est hic liber ad me, postquam priores ad te dederam. Statim vero subolui, conjecturam istam a scopo abire, nec errasse me, responsoriae tuae indicarunt. Forte plures foetus anonymi tibi. obtruduntur, qui alium parentem agnoscunt. Vale, Vir Ilustris, & mihi, prout coepisti, favere perge.

Rintelii d. 17. Febr. 1711.

Responsio Leibnitii

Tua lineamenta Methodi Studiorum accepi, & pro iis gratias ago. Legi non tantum libenter, sed & utiliter: disco enim non pauca de libris recentioribus, quorum in lectione non satis sum versatus. Praeterea consilio tuo excitandi languentem juvenem ad recta & solida curiositatem valde applaudo. Plerumque, quae laudas, laude digna censeo, interdum tamen haereo cum aliqua reprehendis veluti digressiones in Seldeno & Salmasio, (p. 3) quales utinam multas haberemus.

Curiosa quae appellas, etiam utilia esse, ipse agnoscis, (p. 4.) sed utilitatem non gestant in fronte, & ab eo, quod maxime apparet, denominationem sumere voluisti. Astronomia ad navigationem & ipsam Geographiam constituendam summe utilis, imo necessaria est, Optica ad Astronomiam, Algebra ad proferendam vim mentis in interiora, Physica ad promovendam Medicinam & artes oeconomicas, Poesis ad movendas mentes. Sed haec sufficit in republica a paucis coli; ut pauci excellentes pictores sufficiunt, cum multi necessarii sint fabri. Immo nec ei spernendi sunt, qui Codices Manuscriptos conferunt, & vetera explicant. (p. 13. p. 22.) Habet & ista Critice suas utilitates, quam laudo, etsi fastum quorundam Criticorum non probem. Juvenes plus satis ad varias eruditionis partes spernendas proclives sunt. Hunc morbum nollem ali Historiolis plerumque falsis de Viris eruditis, qualis illa de Salmasio. (p. 22.) Nolim etiam pro desperatis haberi, quae difficilia sunt. ( p. 5.)

De remotissimis gentium originibus aliquod judicium fieri potest ex linguarum harmonia, de quo in Misrellaneis Berolinensibus dixi. (V. T. IV.)

Naturam spirituum multo notiorem esse puto, quam corporum; utinam tam bene febres nosceremus! De origine mundi & futuri cognitione tecum sentio.

Methodus excerpendi (p. 6.) optima est conjicere insigniora in peculiares schedas, subinde digerendas. Merito Verulamium magni facimus. Etiam obscuriora ejus habent aliquid in recessu. Petri Poireti liber, de Eruditione solida, mihi parum solidus visus: quae spernit non spernenda, sed saepe laudanda interdum tamen moderanda sunt.

De Grammaticis plane tecum sentio, pleraque usu discenda, regulae deinde addendae ad perfectionem. Tecum etiam sentio, Livium maturiori aetati reservandum: casu tamen factum est, ut primus esset auctorum veterum, quos puellus legi, nec poenitet. Nec Lipsium nec Bembum irrideo: naevuli facile vitari possunt. Neque mihi ineptum videtur, praesertim in homine Veneto, Senatum patres conscriptos Venetias simpliciter urbem appellari.

Barclaii stylum grallis adeo incedere aut tumere, non animadverto: nemo recentiorum felicius Petronium expressit, & ignoscendi sunt immisti aliqui Gallicismi, quos jam Scaligerana in Euphormione animadvertunt, in quibus male impressus, Bardaeus pro Barclaio. Sed Argenis maturior & castigatior est, & mihi non mediocriter satisfacit. Vellem multa sic scripta haberemus. Imitator in Lacrymis Veritatis, & Continuator longe impares apparuere. Bevilaquam nollem cum Huetio contendisse.

Ciceronis dialogi nescio an taediosi vocari mereantur. Libros de Divinatione, nuper versos Gallice, scio cum admiratione legisse magnam Principem, quanto magis Latinum prototypon placere debet! Platonis dialogi paulo minus accommodati sunt ad genium nostri seculi. Mihi tamen vix quicquam in illis spernitur, adeo multa agnosco consideratione profundiore digna.

Perspicuitatem & soliditatem miror desiderari in officiis Ciceronis. Cornelium Nepotem & Salustium tecum laudo. In Julii Caesaris Gallicis miram negligentiam animadverto. Taciti imitatio difficilior est, quam ut suaderi debeat, sed vellem esset, qui exprimere posset. Me certe mirifice tenet illud sententiarum pondus in splendore verborum, &, ut sic dicam, Pindarus Thucydidi mistus. Gramondus infelix imitator est. Grotius magis accessit. Tacitum suspicionibus nimium indulsisse aliquando, non negarim. Florus non nihil ab Historico ad declamatorem vergit.

Recte mones cum Grotio, oratoriam artem non esse rem tyronum. Utiliter tamen pueri per progymnasmata exercentur. Ita proficit eloquentia cum doctrina. Equidem Topicorum ( p. 35.) aliquem usum esse, agnosco cum Placcio. Et per caussarum genera non inepte Conringius etiam de Rebuspublicis disseruit. Etiam fuere in Ramistis digna non negligi. Memini, me adolescentem his adjutum de materia quadam scribere, ut legentes amici mirarentur, unde mihi omnes considerationes suppetissent: eas methodus dederat non plane dissidens a Ramea. Recte methodus vel dispositiones regulis comparas, (p. 35.) quibus tremula puerorum manus dirigitur. Sed mens nostra, etiam cum pueri esse desiimus, semper tremula esse solet, nisi methodo dirigatur. Figurae Rhetoricae recte conceptae deberent aperire fontes argutae dictionis, quae in loco adhibita pulchra est, sed nolim in solis alliterationibus consistat: nec paginas stylo inscriptionum (p. 38.) impleri probo.

In poesi recentiores ad veterum laudes assurrexerunt, nisi quod nondum quisquam vel Gallorum vel Italorum Virgilii majestatem aequavit. Id potuisset Cornelius, scriptor Gallus, si stylum a Tragicis ad Epica vertisset.

Mihi quoque boni Romanisci placent; sed Arminius Lohensteinii non satis, etsi ex juvenibus non sim, quibus eum displicere scribis. Si Grotio Romanisci (p. 45.) placuere, ex Grotiano ero Grotianissimus.

Matheseos duplex est usus, unus in vita communi, alter ad perfectionem artis cogitandi, quae nuspiam magis, quam in Mathesi pulchra dat specimina sui. Itaque qui in altioribus meditationibus proficere volunt, etiam subtiliora Matheseos excolere debent. Sed hoc non nisi ad paucos pertinet, qui ingenii humani pomoeria proferre student.

Jordanum Brunum (p. 50.) non ob librum de Immenso, quem habeo, sed alias sententias combustum puto.

De Platone non sentio tam contemtim (p. 57.) meditationes ejus mihi & profundae passim & utiles videntur. Et habeo Ciceronem non malum judicem mecum sentientem. Non ita pridem didicimus, plus Platonem in recessu habere, quam vulgo apparet.

Etiam Senecce & Stoicis plurimum faveo. (p. 58.) Idem fecit Cartesius etiam in morali Philosophia, & in universum sentio, rectius & utilius dispici, quid in veteribus probandum & in usus nostros transferendum sit, quam quid reprehendendum. Nemo unquam clarus fuit, in quo non multa laudem mererentur. Video, hodie juvenes hoc morbo laborare passim, ut de majoribus contemtim loquantur; credo ignorantiae, vel potius negligentiae excusandae caussa, ut jure illorum praeceptis carere videantur. Itaque consultum puto, ut prudentia docentium a tam pravo more abducantur. Verissima est Stoicorum doctrina, affectus esse perturbationes, & dandam operam, qua licet, ut sine perturbatione judicemus. Sed fatendum est, perturbationes non semper vitari posse; & tunc nostram esse debere curam secundariam, ut eas moderemur tanquam in tempestate. Ideam sapientis perfecti (p. 108.) ut optimae reipublicae proponi, utile est, etsi nuspiam detur in terris.

Etiam Academicorum & Scepticorum placita multa cum utilitate expendentur ab eo, qui vera Philosophiae principia constituere volet. Multa enim verissime de sensibilium insubsistentia, quae phaenomenis magis, (sed legitimis) quam rebus accenseri merentur. (p. 71.) Non omnis cognitionis fundamentum sunt sensus: veritates necessariae a sensibus non docentur.

Philosophia etiam Mystica, (p. 62.) ut Platonis & Pythagorae, habet usus suos, ut Theologia Mystica apud nos, inservitque animis fortius movendis. Maxima apud me Pythagorae existimatio est, & parum abest, quin ceteris veteribus Philosophis potiorem credam, quum & Mathesin & scientiam incorporalium propemodum fundarit, invento hecatomba digno, & praeclaro illo dogmate, quod omnes animae sint inextinctae. Epistolas mutuas Hippocratis & Democriti (p. 63.) pro supposititiis habeo, ut alias hujusmodi.

Cartesius etsi suam hypothesin per jocum appellavit Romaniscum, (p. 66.) veram tamen credidit; & fatendum est, (p. 82.) veram fore, si phaenomenis ubique responderet. Bailletus eum nimium extulit, Danielius nimium irrisit, uterque non satis intellexit. Cartesiana Philosophia jam minus floret, quam ante hos 30. annos: nam ubi experimentis incumbi coepit, apparuit, plurima in principiis ejus tradita flare non posse. Et hodie eo res devenit, ut multa in Philosophia sint extra dubitationis aleam collocata, quae antea agitabantur, sed id paucis exploratum est, cum pauci in interioribus sint versati, praesertim illi, qui Eclectici habentur. Itaque non assentior, quod ais, nullas in rebus Physicis quaerendas demonstrationes, (p. 83.) nisi hoc Politico, quem informas, dictum velis. Huic experimenta sufficiunt. Si pergit genus humanum, quo coepit gradu, mirabitur aliquando non expectatas opes.

Post aliquot, mea regna videns, mirabor aristas. Substantias & essentias rerum plane a nobis ignorari, haud admitto, & minus adhuc conceptus omnes de rebus spiritualibus obscuros esse (p. 72. 73.) aut animae nostrae naturam nos latere, (p. 84.) quin Cartesio assentior, notiora esse spirituum, (p. 50.) quam corporum interiora. Materiae divisibilitatem in infinitum qui non agnoscit, vera Philosophiae principia constituere non potest. Non habemus infiniti ex partibus compositi ideam, sed habemus ideam absoluti; ideam, inquam, non imaginem. Fictio, quod sensibilia sint somnia (p. 74.) usum habet ad phaenomena a rebus distinguenda, principiaque & criteria constituenda.

Logicis, quos laudas (p. 79.) Logicam Hamburgensem Jungii adderem, Viri summi. Lockius mihi non satisfacit. Logicas Juridicas, id est Logicae ad Jurisprudentiam applicationes, egregias habemus. Syllogismum minime conferre ad inveniendam veritatem, (p. 77.) haud admiserim, experientia aliud edoctus non minus quam ratione.

Effectus probe cognitus etiam docet, qualis sit causa. (p. 82.) Materiam animo a vi abstractam, & in sola extensione & antitypia collocatam. esse ens mere passivum, (sed & incompletum) patet; cui complendo vim a Deo impressam , seu entelechiam accedere nil prohibet imo necesse est. (p. 83.) Vortices, quales Cartesius dedit, stare non possunt. Spiritus esse nullibi, non dixero, cum nullos creatos esse censeam., qui non sint instar animae nostrae corpore organico praediti. Fateor, in Physica speciali nos adhuc infantes esse, sed non mirum, quum a paucis demum annis eam recte tractare coeperimus. Ceterum non est, cur metuatur, ne nimium naturam intelligamus. Quo magis cognoscemus, eo minus abutemur. (p. 85.) Illicitae artes fere ab ignaris curantur. Recte ais contra Cartesianos, (p. 86.) facilius nosci fines, quam caussas. Plasticis naturis (p. 87.) a Mechanismo distinctis non egemus. Generatio tamen animalium Mechanica (p. 88.) non posset locum habere, nisi praecederet praeformatio divina in initiis rerum. Amplam bibliothecam (p. 50) nuspiam magis utilem judico, quam in Physicis & Medicis, ut aliorum observationibus fruamur. Utinam bona earum repertoria haberemus!

Meo judicio recte Grotius (p. 102.) doctrinam Scholasticorum de Lege Dei aeterna cum principio socialitatis conjunxit. Studiosi, a quibus Grotius non sine taedio legitur, male informati sunt. Me juvene non erat sic. Qui Grotium ad negotia status parum aptum fuisse crediderunt, decepti sunt a quibusdam malevolis. Acta ejus aliud clamant.

Pufendorfius (p. 105.) in quibusdam Hobbesianarum opinionum retentior fuit, quam par erat. Dum enim illud dogma de necessitate unius personae civilis cuncta gubernantis admisit, nostram Rempublicam, aliasque multas, pro monstris habuit. Quae (p. 111.) habes, valde laudo, ut alia passim.

Bodini libros de Republica (p. 114.) ego quoque magni aestimo. Recte (p. 116.) nos magis infortunii, quam fortunae fabros esse. Verum est, Monzambanum jussu Caroli Ludovici Electoris scriptum. Ego tunc in vicinia agebam. Domini Cocceii doctrinam de originibus nostri Juris publici non satis admitto. Nec quod ex Monzambano refertur, (p. 121.) extincta familia Carolina, Principes territoria novo electo Regi in feudum obtulisse.

Fatendum, utilissimos esse Pufendorfii labores Historicos, etsi saepe cespitaverit, schedas unius partis sequutus, cum non rara ipsae ministrorum relationes ad dominos erroribus laborent, quos dies detegit. Multa sunt in Vassore (p. 34.) laude digna, sed magis laudandus foret, si esset in judicando moderatior.

In familiarum originibus (p. 137.) distinguenda essent incerta a minus certis, ope monumentorum, quod nondum secere Spenerus & Imhofius.

Utilis est Historia litteraria, (p. 138.) sed hodie multi in ea nimis occupantur, cum detrimento cognitionis rerum. Bailletus diligens fuit & doctus, sed morosus nimis, nec satis peritus judex, quod Menagius bene ostendit. (p. 144.) Evremonii Narrationibus (p. 145.) scio non semper credendum. Baylius apud Donavios Comites (p. 149.) egit in praedio ipsorum, dicto Copet. Dn. Larreius (p. 50.) mihi affirmavit, se Baylium autorem credere Moniti ad exules Gallos.

Quid facit Dn. D. Kempferus? nihilne adhuc edet suorum in itineribus observatorum? ita in plurimis praevenietur.

Henricum Aucupem Dn. Gundlingii ipsius missu habeo: nondum legi, inspexi tamen, & videtur bene elaboratus, etsi fortasse multa adhuc, praesertim in chronologicis, moneri possint. Quod superest, vale & fave.

Dabam Hanoverae 7. Julii. 1711.

P. S. Isaacum Vossium de rebus pietatis non optime sensisse, narratur, etsi Evremonio facile credo, addo maligni praeterea animi fuisse, sed nescio, an Evremonius fuerit multo melior, quem aiunt professum Atheum obiisse, & similes sententias Mazarinae inspirasse. Epicureae doctrinae magistrum agebat publice, cui omnia in hujus vitae commodis sita sunt. De vinis & jusculis, & similibus Philosophabatur in colloquiis, majora risu traducebat, speciem honesti commendabat, quod constaret aliter inter homines commode vivi non posse. Mirum non est, si Isaacus Vossius linguas plerasque Europaeas parum apte enuntiabat cum in iis sese parum exercuisset. Hoc saepe evenit eruditis, qui saepius in legendis libris variarum linguarum, quam laedendis sermonibus versantur. Ceterum solet Evremonius corrumpere historias ad risum captandum. Ita falsissime narravit Historiam de Hiberno, qui tactu sanabat. Ego ex Roberti Boylii narratione & libro, cui cum Episcopis aliquot subscripserat ipse Boylius, alia omnia didici &c.


Epistola VI.

F. G. Bierling ad G. G. Leibnitii

Non satis mirari possum tuam humanitatem, cujus singularia prorsus indicia ultimae tuae exhibent. Etenim lineamenta mea, quae observantiae caussa transmiseram, scriptum tanti viri cura propemodum indignum, non accurate solummodo a capite ad calcem perlegisti, sed & quae monenda tibi videntur; quae corrigenda, benevole communicasti. Sedulus & attentus ea evolvi, multaque didici, quae dubitantem confirmant, ac in rectam veritatis semitam revocant. Si forte aliquando contingat, novam opusculi parari editionem, inseram suo loco egregias tuas observationes, nec ignorare sinam lectores, ex quo profecerim. In plurimis jam antea tecum sensi, sed brevitatis gratia mentem meam distinctius exponere intermisi. Ita v. g. Huetii sententia de stylo sublimi (p. r8.} opinione Boilaei potiat mihi semper visa est. Epistolas mutuas Democriti & Hippocratis (p. 63.) & ego pro supposititiis habeo. In physicis per experimenta multa nunc patent, quae quondam nos fugiebant, multa quoque imposterum detegentur, si ea, qua coeperunt, diligentia, pergent seduli rerum naturalium indagatores in Gallia, Anglia, Belgio, Germania. Nondum tamen adduci possum, ut credam, dari demonstrationes de interioribus rerum, aut apriori cognosci posse caussas internas formatrices, prout eas (p. 81.) appellavi. In cortice haeremus, ad nucleum penetrare concessum minime est. Nec id vel ad generis humani commoda, vel ad eruendas veritates incognitas valde necessarium esse existimo. Sufficit, si caussas effectuum externas & visibiles altius indies rimamur, ac ex variis observationibus diverso tempore, diversisque in locis institutis per inductionem plurima colligimus, quae antea nos latebant. Tam vastam & admirabilem hoc universum pandit rerum varietatem, ut totum genus humanum, etsi in nulla, alia re occuparetur, nunquam tamen ad perfectam naturae cognitionem perventurum esset.

De spiritibus quae tua mens sit, nondum satis adsequi possum, Vir illustris. Scio, te isto de argumento profunde meditatum esse. Perge igitur praedare de me mereri, & paucis solummodo verbis explica, quid statuas. Docilem me tibi offero discipulum, minimeque ingratum. In corporibus videmus externam superficiem, videmus mechanicam particularum dispositionem. Sed quaenam sunt mechanismi principia, qualis illa vis in materiam agens, quam recte dynamicam appellas? Sane non materialis, sed spiritualis. Patet ea & distinctissime cognoscitur, qualem per effectus semet exhibet, non qualis in se suaque natura est. Id enim hactenus obscurum mihi esse, ingenue adfirmo, etsi concedam, sentiri spiritualia, v. g. aerem, lumen, ventum, &c. Istae enim sensiones nil praeter effectus sunt, ac quam vis variae sentiantur spiritualia, nunquam tamen videntur, imo licet viderentur, nihil tamen appareret praeter superficiem, figuram, motum, uti in corporibus. De corporibus organicis , quibus spirirus creatos dicis esse praeditos, suspicor aliquid, sed subobscure. An credis dari corpora, Vir illustris, quae non cadunt sub visum? Aut an credis spiritus sub visum cadere? Vehementer effflagito tuas materiae, corporis, spiritus definitiones, quae me peritiorem reddent, scrupulosque, quibus premor, eximent. Orationem quam vides adjectam, uri omnia mea offerendam tibi putavi. Vale ex animi sententia, Vir illustris, meamque discendi cupiditatem qui bonique consule.

Rintelii d. 18. Julii 1711.

Responsio Leibnitii

Gratum est intelligere, quod tibi non omnino displicuerint animadversiunculae meae qualescunque. Circa Physicas demonstrationes fortasse non dissentimus, & videris mentem meam aliter, quam vellem, accepisse, confundendo perfectam naturae cognitionem cum demonstrationibus, quibus quaedam ejus phaenomena explicantur. Nondum perfecte novimus naturam colorum, & tamen demonstrative explicamus iridem. Dantur in Physicis demonstrationes, verbi gratia circa motum, gravitatem, vim elasticam, vim magneticam, sonos, corpora coelestia, nonnullos etiam corporis nostri mechanismos, & alia; dum scilicet mathematica & metaphysica cum observationibus sensibilibus conjunguntur. Etsi autem perfecte noscere non liceat intima naturae, quia sub divisionibus procedunt in infinitum, spes tamen est magis penetrari posse in interiora, uti jam facere coepimus, idque maximo fructu rei oeconomicae & medicae fiet. Sunt. quidam in inquirendo gradus. Ex. gr. architectus contentus in terra distinguere sabulum, argillam, saxa & similia, non habet opus, ut tam longe procedat, quam chymicus, qui etiam salia, sulphura, aliaque in terra contenta examinat: at Physicus in ipsorum salium sulphurumque constitutiones amplius inquirit, & rationes phaenomenorum mechanicas investigat. Etsi autem nondum satis hic profecerimus, non ideo tamen animus est despondendus, quum ipsae salium figurae ducant ad mechanismum. Eruimus interdum caussas interiores & invisibiles, sed non ideo intimas & omnes. Nec sola inductione, sed etiam ratiocinatione utimur. Haec si tuis conferes, videbis, ni fallor, singulis satisfactum. Subjicis tandem, genus humanum nunquam ad perfectam naturae cognitionem perventurum. Sed quis unquam nos eo perventuros somniavit? An ideo nullas habere possumus demonstrationes? Est aliquid prodire tenus. Possumus ingredi in atrium, etsi in cubiculum aut sacrarium non admittamur.

Quaeris de rebus spirituum vel potius de incorporeis, aisque, nos videre mechanicam partium dispositionem, sed non videre mechanismi principia. Recte, sed cum videamus & motum, hinc intelligimus caussam motus seu vim. Mechanismi fons est: vis primitiva, sed leges motus, secundum quas ex ea nascuntur impetus seu vires derivativae, profluunt ex perceptione boni & mali, seu ex eo, quod est convenientissimum. Ita sit, ut efficientes caussae pendeant a finalibus, & spiritualia sint natura priora materialibus, uti etiam nobis sunt priora cognitione, quia interius animam (nobis intimam) quam corpus perspicimus, quod etiam Plato & Cartesius notarunt. Hanc vim ais cognosci per effectus, non qualis in se est, respondeo ita fore, si animam non haberemus, nec cognosceremus. Habet anima in se perceptiones & appetitus, iisque natura ejus continetur. Et ut in corpore intelligimus ἀντιτυπίαν, & figuram generatim; etsi nesciamus, quae sint figurae corporum insensibilium; ita in anima intelligimus perceptionem & appetitum; etsi non cognoscamus distincte insensibilia ingredientia perceptionum confusarum, quibus insensibilia corporum exprimuntur. Sentiri, ais, spiritualia, exempli gratia aerem, ventum, lumen, non tamen ideo satis cognosci; sed mihi aer, ventus, lumen, non magis spiritualia videntur quam aqua currens, nec ab ea differunt nisi subtilitate. Spiritus, animae, & in universum substantiae simplices seu monades, sensibus & imaginatione comprehendi non possunt, quia partibus carent. Quaeris, an dari credam corpora, quae non cadunt sub visum. Quidni credam? quin imo de eis non dubitari posse puto. Per microscopia videmus animalcula alias insensibilia, & nervuli horum animalculorum & alia forte natantia in ipsorum humoribus animalcula videri non possunt. Subtilitas naturae procedit in infinitum.

Denique petis definitiones materiae, corporis, spiritus. Materia est, quod consistit in antitypia, seu quod penetranti resistit; atque ideo nuda materia mere passiva est. Corpus autem praeter materiam etiam habet vim activam. Corpus autem est: vel substantia corporea, vel massa ex substantiis corporeis collecta. Substantiam corpoream voco, quae in substantia simplice seu monade (id est: anima vel animae analogo) & unito ei corpore organico consistit. At massa est: aggregatum substantiarum corporearum, ut caseus interdum ex confluge vermium constat. Porro Monas seu substantia simplex in genere continet perceptionem, & appetitum; estque vel primitiva seu Deus, in qua est: ultima ratio rerum; vel est: derivativa, nempe Monas creata, eaque est: vel ratione praedita, mens; vel sensu praedita, nempe anima, vel inferiore quodam gradu perceptionis & appetitus praedita, seu animae analoga, quae nudo Monadis nomine contenta est, cum ejus varios gradus non cognoscamus. Omnis autem Monas est inextinguibilis, neque enim substantiae simplices nisi creando vel annihilando, id est miraculose, oriri aut desinere possunt. Et praeterea omnis Monas creata est corpore aliquo organico praedita, secundum quod percipit, appetitque; etsi per nativitates mortesque varie volvatur, involvatur, transformetur, & in perpetuo fluxu consistat. Porro Monades in se continent Entelechiam seu vim primitivam, ut sine ipsis materia mere passiva esset; & quaevis massa innumerabiles continet monades, etsi enim unumquodque organicum naturae corpus suam habeat monadem respondentem, continet tamen in partibus alias monades, suis itidem corporibus organicis praeditas primario inservientibus, & nihil aliud est tota natura; necesse est enim, omnia aggregata ex substantiis simplicibus resultare, tanquam ex veris elementis. Atomi vero, seu Corpora extensa, & tamen infrangibilia, sunt res fictitia, quae nisi per miraculum explicari non possunt, & ratione carent, nec caussas virium motuumque ex illis reddere licet: Et licet darentur, vere simplicia non forent, eo ipso, quia sunt extensa & partibus praedita. Ita tuis respondi mentemque meam exposui, quantum paucis & per litteras licet. Pro oratione tua perelegante gratias ago maximas. Vale.

Dabam Hanoverae 12. Augusti. 1711.


Epistola VII.

F. G. Bierling ad G. G. Leibnitii

Plane tecum consentio, multa naturae phaenomena demonstrationibus explicari posse, & cum tu quoque largiri videaris, ad perfectum ejus cognitionem & rerum interiora perveniri non posse, hac de re nulla amplius inter nos erit controversia. Gratias tibi praeterea ago maximas, quod mentem tuam de corpore, materia, spiritu, uberius exponere non dedignatus fueris. Applaudo tuis meditationibus, ex quibus plurimum me profecisse, ingenue fateor. Unicus est, qui adhuc me urget scrupulus, quem pro tua benevolentia facillime eximes. Definis materiam, quod consistat in antitypia, seu quod penetranti resistat; quae ergo penetranti non resistunt, erunt spiritualia; ad quae tamen lumen referri prohibes, cujus plane nullam concipio resistentiam, sed quod mira potius agilitate & activitate praeditum est, contra naturam materiae, quam mere passivam esse fateris. Sed forte dices, lumen esse aggregatum seu massam substantiarum corporearum, quae innumerabiles continet monades, quod concederem, nisi tot corpuscula per infinitum spatium dispersa & in atomos tandem, quas nec ipse admittis, resolvenda difficulter conciperem. Sed nolo tibi amplius molestus esse, Vir illustris; quicquid profero, discendi saltim caussa a me proferri, plane velim persuasum habeas.

Indicarunt auctores novae Bibliothecae, quae Halae lucem adspicit, editum a te esse sermone Gallico librum, cujus inscriptio: Essais de Théodicee sur la bonté de Dieu, la liberté de l′homme, & l′origine du mal, ac praecipue in eo destrui hypotheses Baylii, quibus ille religionis fundamenta convellere ausus fuit. Non potest non istius scripti lectio ab omnibus veritatis amantibus avide expeti, unde singulari me beneficio adficeres, si illud mecum communicares. Habet id incommodi nostra academia, ut quae prodeant noviora vix umquam hic perferantur, sed aliunde non absque sumtibus petenda sint. Quid sentis de Thomae Burneti Theoria telluris? Vale, Vir illustris, mihique favere perge.

Rintelii d. 6. Sept. 1711.

Responsio Leibnitii

Dum literas meas lustro, video, me tibi adhuc responsionem debere. Itaque diutius tardare nolui. Retuleras lumen ad spiritualia, negabasque ejus a te resistentiam concipi, quae mihi est index corporalitatis.

Sed quid quaeso sunt refractiones & reflexiones, nisi effectus resistentiae? Talia posse esse spiritualia commentum est quorundam novorum autorum crassius Philosophantium. At lumen activum est non magis, quam jactus aquae; nisi quod est subtilius & motus velocioris. Denique objicitur, materiam per se non esse activam; Quid tum? sufficit, activam esse, ubi semel motus ei est impressus. Nec dubium est, statim ut creata est, in motum concitatam fuisse, & vim semel acceptam semper retinuisse, nulla enim vis perit, sed tantum transfertur, dispergitur, colligitur. Nec magis lumen nos ad atomos confugere cogit, quam aliud fluidum quodcunque. Nec monades cum atomis confundendae sunt. Atomi (quas fingunt) figuras habent, Monades non magis figuram habent, quam animae; nec partes sunt corporum, sed requisita.

Meum Theodicaeae tentamentum hic etiam rarum est, & exemplaria mox disparuere, & mea aliquoties petentibus dare coactus sum; ut nunc propemodum ipse caream.

Quid Halenses de hoc scripto judicaverint, nondum vidi: neque enim bibliopola noster eorum bibliothecam, quod sciam, habet. Receptum est a trium imperii religionum Theologis majore plausu quam expectabam. Quod superest, vale & fave.

Dabam Hanoverae 14. Januarii. 1712.

P. S. Thomae Burneti Theoria telluris sacra ingeniosa est & docta, nec dubitandum est, crustam nostrae telluris ex ruinis constare. Hoc igitur recte in summa, sed in ipsa Hypothesi, ubi eam propius inspexeris, multa reperies, quae stare posse non videntur.


Epistola VIII.

F. G. Bierling ad G. G. Leibnitii

Statim atque tuas accepi, prehendi calamum & ad praesentes exarandas memet composui. Nullum enim tempus utilius & melius collocari existimo, quam quod exercendo tecum, Vir illustris, commercio litterario impenditur.

Habes me, ad naturam luminis quod attinet, nunc plane tecum consentientem. Non satis distinxeram materiam a vi eidem concreata, materiamque subtilem & motus velocioris ad spiritualia retuleram. Haec quomodo superanda sint, postquam te praeeunte didici, nullus amplius superest, qui me urgeat scrupulus. Hauseram priores meditationes ex Illustris Thomasii doctrina de spiritibus. Haec in eo satis recte se habet, quod aliud principium motus, praeter solam dispositionem materiae mechanicam, admittendum statuat, contra mentem Cartesii & asseclarum; verum enim vero, dum aerem, lumen, ventum, materialia utique, sed vi activa intensissima praedita, & ob materiae subtilitatem velocissime, mobilia, in classem spirituum refert, a veritatis tramite non nihil aberrare videtur. Inter entia creata nullum forte a materia penitus separari potest, nihilque datur omnis materiae expers, praeter Ens virtutis infinitae, DEUM. Nescio, an demum mentem tuam satis recte adsequutus fuerim, Vir illustris. Sicubi adhuc impingam, a te monitus correctionem admittam lubens facilisque. Nullum de scripto tuo recentissimo judicium interposuerunt Halenses, sed ejus editionem inter nova litteraria dumtaxat annunciarunt.

Incidit nuper in manus meas libellus Gallicus, continens dialogos de variis argumentis historicis, litterariis, Theologicis, criticis. Auctor perhibetur Croseus, Bibliothecarius Berolinensis. Dialogus quartus continet Dissertationem de Atheismo & Atheis modernis, in qua rerum e diffusae lectionis apparatu congestarum delectus cum judicii perspicacia certat. Accedit Auctor eorum opinioni, quibus vix probabile videtur, extitisse unquam decantatissimum de tribus impostoribus librum. Ast disertis verbis adfirmat anonymus collector librorum rariorum in praefatione, quae ante vestibulum primi fasciculi comparet, reperiri librum Noribergae, cujusque possessorem quondam fuisse Danielem Wülferum, oratorem istius civitatis sacrum. Parum interest orbis eruditi, aut generis humani, an uspiam lateat liber sacerrimus. Interea, quum tantum a multis retro annis strepitum excitaverit, non abs re erit, ex te, quem nihil eorum fugit, quae ad rem litterariam spectant, sciscitari, quid de tota hac re tibi cognitum atque perspectum sit? Vale, Vir illustris, & bono orbis eruditi diu adhuc superstes res tuas ex animi sententia age.

Rintelii d. 17. Jan. 1712.

Responsio Leibnitii

Ignosces, quod non semper statim respondeo, scis enim, quam sim distractus.

Videris, optime sententiam meam de natura & discrimine spiritualium & materialium perspexisse. Quicquid partes habet, corporeum est. Spiritus intelligentia praediti sunt, & corpore dissoluto persistunt; etsi ego quoque eo inclinem, ut credam, spiritus creatos, etsi per se incorporeos, corpore tamen aliquo semper praeditos esse, neque aut intelligentias aut animas plane ab omni, corpore separatas existere.

La Crosius, unus ex Regi bibliothecae Berolinensis custodibus, seu Bibliothecarius, vir est doctissimus, & mihi amicus. Dialogos ejus legi, & multa in illis notavi digna lectu.

Danielem Wülferum ego adolescens Noribergae saepe adii, & aliis eo tempore iris doctis Noribergensibus familiaris fui. Sed nunquam audivi, librum, de tribus impostoribus, in hujus viri manibus fuisse. Claudius Hardy, vir insignis, cujus in Cartesii Epistolis mentio est, dixit mihi, librum sibi visum, impressionem fuisse qualis Socinianorum librorum esse solet, qui olim Racoviae edebatur. Ego quid dicam non habeo. Extitisse aliquem, qui librum tam jactatum quaesitumque conscripserit, protuseritque [protuleritque] non mirarer.

Cum elegantem tuam de studiis instituendis dissertationem legerem, quam mihi miseras, recordabar libelli, quem olim adolescens edideram de methodo docendae discendaeque jurisprudentiae, cujus pars generalis agit de studiis in universum. Prodiit 1665. in 12. Aliquoties admonitus sum, ut incudi redderem, & sane sunt in eo libello cogitationes quaedam, quas ne nunc quidem sperno. Multa tamen, fateor, dicta sunt jejunius: nam festinatissimus labor in diversorio Francofortano effundebatur, ut esset, quod Electori Moguntino dedicaretur, ad quem aditus mihi factus erat. Et sane fecit opusculum non tantum, ut innotescerem magis, sed & ut probarer insigni Principi, & in Consiliarium Revisionum asciscerer. Nunc si recudi deberet, multa essent corrigenda & supplenda, de quibus tuum pariter & Amplissimi Kestneri judicium expeto. Habet ille libellum, apud quem videre poteris, si non vidisti.

Quod superest, vale & fave.

Dabam Hanoverae 16. Martii. 1712.

P. S. Amplissimum Kestnerum, rogo, ut a me salutes. Responsionem meam circa Chorierium Delphinatus Historicum ipsi redditam puto. Nos non nisi antiquam editionem habemus, secundae Tomus alter accessit, quam ipse vidisse videtur.


Epistola IX.

F. G. Bierling ad G. G. Leibnitii

Mirifice humanus atque benignus es, dum brevem in respondendo moram apud me excusas. Scio negotia, quibus implicaris, & quam ardua illa sint, quam varia, perspectum habeo: igitur etsi litterae tuae semper exoptataee ad me veniant, nunquam tamen tibi vitio verto, si aliquantisper rescribere differas, miror potius & gratissimus agnosco singularem tuam alios juvandi promtitudinem. Etenim quum tam vasta praeditus sis scientia, ut omnes recti verique amantes vel ignaros doceas vel haesitantes confirmes, contra nemo reperiatur, qui te docere putat; nullius tamen cultum aspernaris, ut meo exemplo didici, sed provocatus non solum accurate & docte, sed humanissime quoque respondes, longe alienus a fastu quorundam eruditorum, qui dedecori sibi ducunt, cum aliis infra se positis commercium litterarium exercere. Theodicaeae tentamentum legi, immo rerum pulcerrimarum copia captus iterum iterumque legi. Dignus erat, Vir Illustris, te vindice nodus, dignus, quem susciperes, labor. Etsi enim forte mens haud mala fuerit Baelio talia scribenti, plurimos tamen corrumpere poterat viri acumen & eloquentia, plurimis nocere venenum specioso verorum apparatu conditum. Sed nunc est, cur gratias ei habeamus ob dubia mota, quum ea occasionem tibi suppeditaverint, argumento, quod tot illustria ingenia exercuit, manum admovendi.

Novam methodum discendae docendaeque Jurisprudentiae mecum communicavit amicissimus Kestnerus. Meretur utique libellus, ut denuo conspectui orbis eruditi sistatur auctus a te atque expolitus. Praesertim pars generalis de ratione studiorum in universum semina continet meditationum exquisitissimarum, sed quae ulteriorem evolutionem postulant. Non semel optavi, Vir illustris, legere hypotheses tuas de Philosophia & aliis rebus ad elegantiora studia pertinentibus uno conspectu breviter & perspicue propositas. Nulla enim eruditionis pars est, in qua tu docere non queas ipsos doctores. Perge igitur, si alia negotia id permittunt, de bono publico egregie mereri, & libellum novis accessionibus locupletatum recense. In historicis, ut hoc unicum addam, multa suppeditare posses de fundamentis, ex quibus aestimari ponderarique debeant veritates historicae secundum diversos probabilitatis gradus, de media via eligenda inter abruptam contumaciam, & servile obsequium, seu inter satyram & scripta apologetica, de divinandis historicorum inclinationibus. Neminem novi, qui in hac materia vel primas lineas duxerit. Ratio videtur quaerenda esse in defectu doctrinae logicae. Ibi enim de methodo demonstrandi per veritates certas & axiomata multa, & satis egregia: de expendendis & invicem comparandis verosimilibus re maxima necessaria, & cujus in omnibus vitae negotiis infinitus esset usus, paene nihil. Quae de moralibus & fundamentis juris naturae attulisti, pulchra sunt & solida.

Obiter observavi, te p. 88. dubitare de vero nomine Bogislai a Chemnitz. Integrum ejus nomen est Bogislaus Philippus a Chemnitz. Fuit Christinae Sueciae Historiographus, Martini Chemnitii junioris, Cancellarii Holsatici, filius, Martini senioris, Theologi Brunsvicensis, ob examen concilii Tridentini & alia scripta celeberrimi, nepos. Dissertationis de ratione status, quae sub fictio Hippoliti a Lapide nomine lucem adspexit, auctor nonnullis habitus fuit, sed erroneé, etsi nondum satis constet inter eruditos, quis pro genuine parente istius fetus agnoscendus sit? Vale, Vir summe, mihique favere perge.

Rintelii d. 26. Martii 1712.

Responsio Leibnitii

Pergratum fuit intelligere, Theodicaeam meam tibi quoque non displicere. Etiam Geneva Celeberrimus Turrettinus ad me scripsit, meditationes meas & principia plane ad palatum esse suum; & theses typis editas litteris adjecit, in quibus nonnulla operis mei adhibet, & probat.

Quin etiam viri quidam docti ex Jesuitarum ordine applausere ita, qui in hoc ipso argumento in diversissima abire videntur, in hoc libello non adspernando conspirant. Unus Cl. Buddeus Ienae disputationem contra me edidit de origine mali, cujus auctor juvenis, idemque Respondens mihi videtur non satis expendisse rem, de qua agit, & mirum non est, eum a me dissentire, qui paradoxum Theologis nostris, imo plerisque omnium partium, improbatum & parum tutum defendere audet: Actionum moralitatem non naturali jure, sed positivo Dei arbitrio constare, quod Pufendorfius olim, harum rerum parum intelligens judex, tueri voluit.

Rem gratam faceres, si speciatim notares ad libellum veterem meum, quae a me addi vel etiam emendari velis. Est ille scriptus ab adolescente & quidem in itinere, sine ullo apparatu librorum. Et quum multa aliorum scripta ab eo tempore prodierint, quae non satis inspicere aut expendere mihi licuit, per alia distracto; eorum indicium, & de illis judicium subinde habere optarem. Idem etiam ab Amplissimo Kestnero nostro peto, praesertim in iis, quae sunt propria jurisprudentiae, & multum me obstringeres, si cum ipso in eam rem conferre velles. Quis esset Chemnitius, auctor Historiae Belli Sueco – Germanici, postea didici, ignoratum tunc quum libellum ederem. Hippoliti auctorem quidam indicio nominis Steinbergium esse suspicantur, qui, ex his oris ortus, in Suecia fortunam faventem habuit. Quod superest, vale & fave.

Dabam Guelferb. d. 19. April. 1712.


Epistola X.

F. G. Bierling ad G. G. Leibnitii

Veniam dabis pro summa tua humanitate tardius, ac observantiae, quam tibi debeo, leges postulant, respondenti. Accessit nuper praeter omnem meam spem atque expectationem functioni Academiae altera quoque, ecclesiastica nempe, cui, nisi voluntati divinae manifeste voluissem reluctari, me subtrahere vix poteram, sed quae labores geminavit, ac jam antea non prorsus otiosum novis negotiis implicuit. Eum autem in finem hoc tantummodo indicare volui, ut de rationibus tibi constaret, quae silentium solito diuturnius mihi, invito quamvis, imperarunt.

Contendis a me, vir summe, ut ad libellum de methodo olim a te editum nonnulla vel addam, vel moneam. (a) Anceps haereo, fateor, & quid agam faciamve, prene nescio. Si taceo aut excusationes adfero, ad conficienda mandata tua, quae venerari soleo, & quidem secunda vice iterata, segnis videbor, atque languidus; sin pareo, vix effugere potero notam hominis temerarii, & virium suarum prorsus immemoris, qui ad labores tanti viri, qui dudum supra invidiam constitutus, absque omni fuco & adulatione orbis litterati oraculum communi consensu vocari meruit, aliquid addere audeam. Verum omnibus tandem mature expensis, malui parum considerate, quam parum obsequiose agere. Mitto igitur observationes quasdam, prout illae in mentem & calamum venient, quas ut aequi bonique consulas, Vir summe, majorem in modum a te obsecro atque comendo.

Ad §. 5. Partis primae.

Hieronymi Rorarii libellum nunquam vidi, sed multa de eo legi in dictionario Baelii. Pertinet quoque ad hoc argumentum Boilai Satyra octava, ubi probat, hominem, etsi ratione praeditum, stultiorem esse brutis, ratione carentibus, quam tamen illis tribuit Rorarius, mea quidem sententia erronee. Boilaeum acriter perstrinxit Barbeyracius in notis ad Pufendorfium T.I. p. 35. Id facile concedo, voluntatem hominis cupiditatibus pravis agitati corruptiorem interdum esse, quam instinctum brutorum quorundam. Non raro quoque ex instinctu bruta rebus suis melius prospiciunt, futurorum quamvis ignara & incuriosa, quam homines, quod exemplo formicae declarat Salomo. Huc pertinet quoque fabula Homerica, de Ulyssis sociis in bruta mutatis, & pristinam conditionem humanam adspernantibus. Verum si rationem divinitus concessam in consilium adhibere, & mediis ad veram felicitatem ducentibus uti vult homo, longe post se relinquit reliqua animalia. Habet quoque nonnulla Jo. Clericus in Bibl. selecta T. IX. p. 372. quae eo tendunt, ut demonstret, si rationem concederemus brutis, perfectiorem eam futuram esse, ratione humana.

§. 7. De promotionum academicarum usu multa dici possent. Nemini facile hodie denegari solent honores academici, licet in examine vix pauca verba aegre moliatur. Unde nescio, num rebus ita se habentibus istiusmodi honores movere queant animos ad solidam gloriam adspirantes.

Ad §. 20. Desectus informationis jucundae in scholis ex praecipuis caussis est, quae adolescentes pigros reddunt, ac optima quoque & alacria ingenia corrumpunt. Scilicet praeficiuntur pueris nomines morosi, & nulla propemodum peritia, nullo judicio praediti. Pro vili enim officio habetur pueritiam moderari, quum tamen res sit summae prudentiae, vitiaque primae concoctionis non facile corrigantur in secunda. Accedit stipendii tenuitas, unde nemo erectioris indolis muneri scholastico admoveri cupit.

Ad §. 23. Artem mnemonicam non omnino sperno, si sobrie adhibeatur. Id enim ni fiat, ars illa memoriae altera memoria mihi indigere videtur. Melius quoque esse, judico, si quis ipse sibi subsidia mnemonica fingat, cujus rei experimentum non infelix interdum feci, quam si ab aliis excogitata adhibeat, iisque memoriam adstringat. In linguis addiscendis termini clappantes utique usui esse possunt. Inserviunt quoque radices & derivata ordine disposita, quod fecit Cellarius in libro memoriali latinitatis. Allusiones ex harmonia linguarum haustae pariter juvant. Vidi ego Lipsiae apud amicum, quas Matthias Wasmuthus exemplari Lexici Buxtorfiani, quo usus fuerat, sua adscripserat manu. Habet quoque ars mnemonica suos circulatores & Thrasones, qui multa promittunt, pauca praestant.

De Hieroglyphicis Aegyptiacis peculiarem sententiam fovit Andr. Acoluthus, quam retuli in Lineamentis cap. V. §. 4. Kirchero in Copticis non semper posse tuto credi, plures statuunt. Theodorus Petraeus, Holsatus qui orientem lustraverat, sed, cum secundum iter meditaretur, fato functus est, promisit novas observationes, quae interciderunt. Quid tibi videtur de Andr. Mülleri clave sinica, vir summe? Inveni in actis litterariis Struvii Fasc. VI. p. 47. Jobi Ludolfi litteras hac de re ad Christoph Arnoldum. De arte consuli meretur Morhofius, Part. 1. Polyhist:. lib. II. c. VI. & Paschius de inventis nov-antiquis cap. 11. §.33. p. 133. seq. Plura habet ille auctor, quae tibi forte non displicebunt. Meminit & opusculi tui p. 292.

Ad § 25. Recte rejicis Cartesii regulam: Quicquid clare & distincte percipio, illud est verum, quae utique infinitis modis fallit. Nam & chimaeram, montem aureum, & alia entia rationis clare & distincte percipio, quae tamen non sunt vera. Sed rem facies lectoribus gratissimam, si, quae breviter hic innuis, prolixius illustrabis.

Ad §. 26. Scriptores methodicos enumerat Morhofius l. c. T. I. I. II. c. 7. & Paschius cap. II.

Ad §. 29. De arte volandi jocosa, sed non injucunda, habet Fontenellius sub finem dialogi II. de pluralitate mundorum. Confer Paschium 1. c. p. 636. Omissa videtur ars gladiatoria, de qua aliquando vidi librum in fol. majori, pulcherrimis figuris exornatum, in quo ars haec secundum principia mathematica traditur. Auctor, ni fallor, vocatur Girard Thibault.

Ad §.30. De ludo latrunculorum haud inepta collegit Thomas Crenius de compar. erud. p. m. 57. seq. Paschius l. c. p.760. seq. Singularem opinionem Judaeorum, Salomonem ejus inventorem perhibentium, prodidit Wagenseilius de civit. Norib. p. 168. Adeundus quoque Baelius sub articulis Boi & Gioachino Greco.

Ad §. 32. Adde, si lubet, nonnullas meditationes de fide & probabilitate historica, ejusque natura, gradibus, & speciebus. Eisenhardtus & Thomasius, ille in tractatu de fide historica, hic in dissertatione de fide juridica, hoc de argumento inter se pugnarunt. Ad §. 33. seqq. De scriptoribus Metaphysicis, Logicis, Physicis, Ethicis, Politicis prolixe egit Reimannus in hist. litt. Tom. II I. IV. V. Ad §.35. Pande, quaeso, demonstrationes existentiae & immortalitatis animae.

Ad §. 38. Observationes recentiorum de mundis innumerabilibus tu quoque probas, Vir summe, in Theodicaea (b) Antiquioribus tamen etiam aliquid hac de re perspectum fuisse, minime te fugit, etsi Augustinus istud dogma haeresibus adscripserit. Habet notatu digna Fabricius in Bibliotheca Graeca lib. 1. c. XX. §. 8. seq. p. m. 131. seq. Quae a §. 39. usque ad finem partis primae disseris, egregia sunt. Non diffiteor, ingens me percepisse gaudium, quum viderem, in iis, quae hic monuisti, inveniri nonnulla, in Lineamentis a me observata. Utinam legissem opusculum tuum, antequam isti schediasmati elaborando me accingerem. Ad §. 35. Partis secundae. Scriptores recentiores Historiae civilis & ecclesiasticae indicabunt auctores in Lineamentis cap. IX. §. 7. a me citati.

Ad §. 72. seqq. Valde arrident, quae de tribus gradibus J. N. mones, nec valde abeunt ab hypothesi Thomasiana de justo, decoro, & honesto, in fundamentis J. N. & G. explicata. Siste, obsecro, prolixiori commentario illustrata verba cedro digna: Hinc coincidit utilitas humani generis, immo decor & harmonia mundi cum voluntate divina. Latet hic connexio praeceptorum J. N. cum utilitate humana, quae utique contra indifferentiam actionum in se, a Pufendorfio assertam, defendi debet, nisi admittere velimus, Deum leges naturae nobis dedisse ex mero arbitrio, secundum vulgatum illud; Sic volo, sic jubeo, stat pro ratione voluntas, quod num cum natura creaturarum rationalium, immo cum natura Dei, qui est ratio infinita, satis congruant, viderint alii. Sed nolo ulterius tibi obstrepere. Habes, quas desiderati, sordidas lacinias pretioso tuo panno adsutas, quae, quo pauciores sunt, eo faciliorem merebuntur excusationem. Servet te Deus, Vir illustris, ut diu adhuc prodesse queas orbi litterato. Vale mihique fave.

Rintelii d. 15. Junii 1712.

Responsio Leibnitii

Gratulor ex animo munus novum & honorificum, Deumque precor, ut tibi diu reipubliae sacrae & litterariae prodesse concedat. Gratias ago, quod quaedam ad libellum meum veterem notasti. Vellem annotationibus miscuisses animadversiones, neque enim dubito, quin sint, quae tibi animadversione digna videantur, mihi enim ipsi talia complura occurrunt. Hieronymi Rorarii librum legi adolescens, visus mihi est magis eleganter, quam accurate scriptus.

Est apud nos, qui mnemonicam illam artem, cujus passim specimina occurrunt, non infeliciter exercet. Coecus est, eoque minus imaginatio ejus distrahitur. Mihi in exercitio hujus artis praecipua difficultas in eo esse videtur, ut connexionem quandam subito invenias inter locum & quod in eo est locandum, ea enim connexio admonere locati debet.

MSta quaedam Coptica, quae Theodori Petreii fuere, extant in Bibliotheca Regia Berolinensi.

Gerardi Thibaultii librum ingentem, de arte gladiatoria, ipse olim inspexi, visus est mihi magis speciem quandam mathematicae doctrinae per figuras affectasse, quam solida principia tradidisse. Scilicet saepe artificibus methodus deest, qua sua rite exponant.

In miscellaneis Berolinensibus alicubi docui, ludum latrunculorum veterum plane diversum fuisse a ludo Schachia hodierno.

Vellem, Dn. Reimannus suam Historiam litterariam (in qua sane multa lectio) non restrinxisset ad Germanos. Quandam meam existentiae divinae demonstrationem paucis lineis expressam reperies in Theodicaea, part. I. §. 7. Mundos innumerabiles Leucippus & Democritus statuerunt, & Jordanus Brunus libro de infinito tum Latino tum Italico, qui sunt diversi, sed ambos habeo.

Vellem nosse, quis primus nobis Metaphysicam in artem redactam dederit. Aristoteles enim non nisi materiam comparavit, & commentatores ejus scholastici nullum systema condiderunt. Interim fateor, scientiam metaphysicam scholarum non magni esse momenti. Non bene scio, quomodo Dn. Christianus Thomasius distinguat justum, honestum, decorum, neque enim in recentiorum scriptis satis versatus sum. Itaque rogo, ut si quando vacat, explices.

Praeclare notasti, leges naturae ex recta ratione fluere, & ideo a Deo ratas haberi. Et miratus sum, nuper Dn. Buddeum in dissertatione contra libellum meum, mirabile illud paradoxum tueri voluisse, quasi a mero divino arbitrio proficiscantur. Sciendum enim est, in Deo, ut in omni intelligente, actiones voluntatis esse natura posteriores actionibus intellectus, & perceptiones boni sive veri sive falsi efficere ut velimus. At in perfecto sapiente, nempe Deo, nulla est voluntas nisi veri boni. Dn. Thomasius ipse in hac re, ut audio, deserto Pufendorfio, ad meliora rediit. Pufendorfius speciosis suis verbis, re inanibus, multos decepit. Miror autem, Dn. Buddeum, quum sit Theologus, dogma defendere, quod ipsi Reformati (paucis exceptis supralapsariis) improbant; & vereor, ne eam ob rem Theologorum offensum incurrat. Sed videtur ipse a Poireto deceptus, ut politici quidam a Pufendorfio. Ego saepe miratus sum, talia in mentem cujusquam venire posse. Amplissimus Kestnerus vester nonnihil Pufendorfianis praeoccupatus mihi objicit, si Deus aeternas rationes sequitur, aliquid datum iri prius Deo. Sed respondendum est, rationes aeternas esse in divino intellectu, nec ideo quicquam esse prius Deo, sed tantummodo divinam intellectionem esse natura priorem divina volitione. Quod si plura monere voles, atque etiam indicare, quae forte minus probas, rem semper gratam & gratiarum actione dignam facies. Vale & fave.

Dabam Hanoverae. 20. Junii 1712.


Epistola XI.

F. G. Bierling ad G. G. Leibnitii

Scire cupis, quomodo Dn. Thomasius distinguat justum, decorum, & honestum. En principia ejus, in compendium redacta, prout illa exposuit in fundamentis juris naturae & gentium. Duo inveniri statuit hominum genera, insipientes atque sapientes, & hos rursus diversorum esse graduum, perfecte sapientem vero non dari. Pergit, duplicem normam hic oriri, coactivam scilicet, quam vocat normam imperii, & directivam vel persuasivam, quam vocat normam consilii. Extreme stultos, qui nec inter se, nec cum sapientioribus pacem colunt, imperio in ordinem redigendos esse: apud eos, qui sapere incipiunt, prudenter temperandum esse imperium & consilium: qui vero aliquos in sapientia progressus fecere, nullo prorsus imperio opus habere, sed consilio regi posse. Primum & universale juris naturae, seu omnis doctrinae moralis, ita enim hanc vocem accipit, principium esse: Facienda, quae vitam hominum reddunt & maxime diuturnam, & felicissimam: & evitanda, quae vitam reddunt infelicem, & mortem accelerant. Felicitatem consistere in pace homini interna & externa. Externam conservari per regulas justi, promoveri per regulas decori: internam acquiri per regulas honesti. Fluere exinde principium regularum justi: Quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris duobus verbis: Neminem laede; principium regularum decori: Quod tibi vis fieri, alteri facies, scilicet, praestabis aliis officia humanitatis, beneficia, & alia, ad quae jure cogi nequis; principium regularum honesti: Quod vis, ut alii sibi faciant, tu tibi facies, id est, reprimes passiones excedentes, deficientes excitabis, & ita affectus, quantum fieri potest , ad aequilibrium reduces.

Ad quaestionem: An dentur actiones in se & sua natura honestae vel turpes? ita respondet l. c. Lib. I. C. V. §. 51. 52. Dn. Thomasius: Si Deus concipitur, ut legislator despoticus, hominem extrinsece ad poenam obligans, & honestas ac turpitudo sumitur pro synonima justitiae & injustitiae, falsum est, dari actus per se, sua natura, ac antecedenter ad voluntatem divinam honestas ac turpes. At si Deus concipitur ut pater, consiliarius, doctor, & honestas ac turpitudo denotat magis bonitatem aut malitiam seu vitium in genere, quam in specie justitiam & injustutiam, verum est, actus, de quibus jus naturae tam late quam stricte dictum agit, esse per se & natura sua morali, intuitu totius humani generis, malos ac bonos. Hactenus verba Thomasii.

Quid sperandum de tua Historia Luneburgica, Vir summe? an implebis exspectationem eruditorum, & exemplar nobis dabis Historiae omnibus numeris absolutae, quod alii sequantur ac imitentur? Dn. Kestnerus noster observanter te salvere jubet, rogatque, ne ipsius in respondendo tarditatem feras aegrius. Obstitisse alia negotia, quo minus officio suo ex voto satisfacere adhuc potuerit. Deus te sospitem servet atque incolumem!

Rintelii d. 27. Julii 1712.

Responsio Leibnitii

Gratias ago, quod mihi sententiam Ampl. Thomasii exponere voluisti, in qua multum boni invenio, quaedam tamen annotanda habeo. Probo discrimen inter insipientes, & varios eorum gradus, qui in sapientia profecere. Concedo, insipientes cogi debere imperio; atque id est, quod Aristoteles voluit, quum quosdam dixit naturae servos. Addo etiam, quanto quis minus habet sapientiae, tanto magis opus habere imperio cogentis. Sed quod addit vir egregius, ut refers, qui aliquos in sapientia progressus facere, nullo prorsus imperio opus habere, sed solo consilio regi posse, id quidem admittere non ausim. Oportet magnam esse sapientiam, cui omnia tuto fidas. Paucissimi sunt tales sapientes, & si qui sunt, non cognoscuntur. Puto igitur tutissimum esse, efficere, ut quam minimum liceat, impune peccare. Caeterum haec non ad quaestionem juris, sed utilitatis pertinent, nec in hoc agitur, quid sit justum aut rectum, sed qua ratione optime obtineri possit executio decreti, quod dictat, quid sit rectum.

Ait porro: primum & universale juris naturae seu omnis doctrinae moralis (ita enim hinc vocem accepit) principium esse, facienda, quae vitam hominum reddant & maxime diuturnam & felicissimam. Evitanda, quae vitam reddunt infelicem & mortem accelerant. Hoc primum principium ego non admitto, quia omnia restringit ad hanc vitam brevem & mox finiendam, nulla ratione habita vitae aeternae. Posita enim Divina providentia, & animae humanae immortalitate, (qua utique naturali ratione cognosci possunt, atque adeo jus naturae fundant) fieri potest, ut praesenti vitae ejusque commodis sapiens ob aeterna bona renunciare possit debeatque: Sed &, seposita immortalitate, interdum mors vitae huic praeferenda videbitur sapienti; facile equidem corrigemus hoc principium, si dicamus generatim, quaerendam vitam felicem, evitandam infelicem: tunc vero explicandum erit uberius, in qua vera felicitas consistat. Itaque pergo tecum: felicitatem, ait ille, consistere in pace hominis externa & interna. Externam conservari per regulas justi, promoveri per regulas decori, internam acquiri per regulas honesti. Hic vellem expositum satis discrimen inter pacis conservationem & promotionem. Certum est, apud multos plus nocere violationem decori, quam justi; metuunt enim homines violantem regulas justi, sed spernunt violantem regulas decori, & facilius offendunt eum, quem spernunt, quam quem timent. Putem etiam, observationem regularum justi & decori necessariam esse ad pacem internam. Qui regulas decori violat, solet sibi ipsi displicere & pudore affici. Qui regulas justi violat, non raro sentit conscientiae malae laniatus & ictus; si quid scilicet superest illi pietatis. Ut taceam poenae praesentis metum sive a laeso sive a magistratu.

Explicantur deinde discrimina justi, decori, honesti, sane ingeniose. Justi regula esse dicitur: quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris, seu neminem laede. Decori regula: quod tibi vis fieri, alteri facito. Denique honesti regula: quod vis, ut alii sibi faciant, hoc tu fac tibi. Haec sane non spernenda est explicatio trium regularum juris: neminem laede, suum cuique tribue, honeste vive. De quibus etiam in mea methodo & in praefatione Codicis Diplomatici egi. Subest tamen & hic aliguid difficultatis. Nam per secundam regulam dicuntur intelligi officia, ad quae quis jure agi nequit. Sed hoc verba ejus non ferunt. Nam saepe jure coguntur homines non tantum, ut aliquid non faciant, sed etiam, ut aliquid faciant. Ut taceam, in utraque regula plurimum esse difficultatis. Multa enim volumus non recte, an ergo hoc recte ab aliis exigemus? Alia ergo regula opus foret, quae explicaret etiam, quid velle oporteat. Praeterea tanta est dissimilitudo & inaequalitas inter homines, ut non semper ab aliis recte exigamus, quod illi recte exigunt a nobis. Atque ideo nec semper mihi debeo, quod alii sibi debent. Itaque licet aliquid his regulis insit praeclari, tamen fundamenta justi, decori, honesti, non exhauriunt; nec mea voluntas spontanea satis tuta est: mensura debitae alienae.

Caeterum quod subjicitur, si Deus concipiatur velut legislator, hominem ad poenam obligans, falsum esse, dari actus antecedenter ad voluntatem Divinam honestos & turpes; id etiam habet aliquid difficultatis, Deus concipi potest ut legislator; sed non ut legislator despoticus: quum leges, quas fert juri naturae consentaneas, & ipsa rerum natura summae sapienti conformes agnoscantur. Et quaedam peccata talia sunt, ut Deum ipsa sua sapientia moveat ad puniendum; verbi gratia, blasphemia, aliaque scelera multa. In his ergo Deus simul est doctor & legislator; nam non potest non docere, quod rectum est, dum lumen rationis in nobis accendit; & non potest non poenam destinare ei, quod pravum est, dum omnia perfectissime gubernat. Sane praesertim per futuram vitam peccata omnia talia sunt, ut puniant semet ipsa, & omnia benefacta talia sunt, ut praemio afficiant semet ipsa; sepositis licet poenis aut praemiis aliis, quas quaeve Deus instar legislatoris humani dictare concipitur; manet tamen Deus nihilominus legislator, non tantum per leges gratiae, sed etiam leges naturae, quas tanta sapientia tulit, ut improbus sit heautontimorumenos. Neque refert, an quis puniat, per decretum novum, an per primum. Ex. gr. Si quis Princeps foveas fodi curasset aqua plenas, in quas caderent fures ferarum, eaque ratione omnem in eos processum criminalem praevertisset; posset non minus, imo magis certiusque eos punisse censeri, quam si edixisset, fures detectos & captos in tales foveas praecipitari debere, & sententiam in singulos novam ferri curaret.

Dabam Hanoverae. 20. Octobr. 1712.


Epistola XII.

F. G. Bierling ad G. G. Leibnitii

Legi cum voluptate, quae circa sententiam Illiustris Thomasii de discrimine & fontibus justi, decori, honesti, monere Tibi placuit. Sunt in illa, fateor, non nulla, quae uberiorem expositionem postulare videntur, quam forte dabit Vir celeberrimus, si manum expoliendo juri naturae, & in ordinem redigendis, quae sparsim edidit, atque subinde correxit & mutavit, denuo ipsum admovere contingat. Qui aliquos in sapientia progressus fecerunt, nulla prorsus imperio opus habere, sed solo consilio regi posse non admittit. Addis: oportet magnam esse sapientiam, cui tuto omnia fidas. Paucissimi sunt tales sapientes, & si qui sunt, non cognoscuntur. Ita est, Vir illustris; verum tamen hos paucissimos imperio non opus habere, quamdiu in sapientia persistunt, nec ad contrarios mores, quod utique fieri potest, convertuntur, cum Thomasio crediderim: Observant illi leges, sed non coacte, vel ex imperio, sed sponte, urgente ratione & conscientia. Justo legem non esse positam, ad coactionem scilicet quod attinet, ipse Paulus adserit.

Immortalitatem animae humanae naturali ratione cognosci posse, Thomasius non admittit. Statuit potius, doctrinam hanc ex sola scriptura petendam tamquam articulus fidei, adeoque non pertinere ad Philosophiam. Non confundendum esse lumen rationis, quod vim ad felicitatem hujus vitae monstrat, cum lumine revelationis. Intelligit vero per immortalitatem animae existentiam substantialem separatam. Plura habet in Cautelis circa praecognita Jurisprud. cap. XII. §. 75. 76.

Quae sub finem epistolae mones, Deum concipi posse ut legislatorem, sed non ut legislatorem despoticum, quam pater, doctor &c. etiam sint legislatores, quamvis non despotici; peccata punire semet ipsa, quum omnis improbus sit heautontimorumenos, benefacta praemio semet ipsa afficere, uti plane egregia sunt, ita Thomasii sententiae congruere opinor. Ego sane nihil ad monendos hominum ad virtutem & avocandos a vitiis animos efficacius arbitror, quam si ipsis ostendatur connexio seu harmonia factorum & eventuum. Unde cadere necesse est sententiam Pufendorfianam, omnes actiones in se & sua natura esse indifferentes. Tetigi non nulla huc spectantia in Lineamentis meis p. 112. ubi sciagraphiam systematis ethici adumbravi. Hanc quum prolixius elaborare in animo habeam, rem faceres mihi gratissimam, Vir illustris, si quaedam suppeditares, quae meas hac de re meditationes juvare possent. Sperare hoc jubet tua humanitas, tot speciminibus mihi cognita. Vale, & bono orbis eruditi diu sospes & incolumis vive.

Rintelii d. 11. Jan. 1713.

Responsio Leibnitii

Optandi magis quam sperandi sunt sapientes, qui solo consilio rectae rationis semper reguntur. Haec ad ideam optimae reipublicae pertinent, quam effingimus, ut, quantum fas est, accedamus. In viris Celeberrimis Samuele Pufendorfio, Christiano Thomasio & sequacibus hoc maxime improbo, quod immortalitatem animae, poenasque & praemia trans vitam praesentem sola revelatione cognosci arbitrantur. Pythagorei & Platonici rectius sapiebant. Ego in Epistola ad Boehmerum de Pufendorfiano officiorum libello data, notavi, hoc Theologiae naturalis fundamentum etiam cuivis de populo manifestum esse, qui divinam providentiam ejusque consequentias agnoscit; sepositis licet metaphysicis argumentis, quae invicta habemus. Imperfectissima est doctrina de moribus, justitia, officiis, quae solis hujus vitae bonis nititur, ut in eadem epistola ostendi. Inutilis est providentiae doctrina, sublata animae immortalitate, nec plus efficit ad obligandos homines, quam Dii Epicureorum, providentia carentes. Itaque si Deus nobis non indidit principia, unde immortalitatem nosceremus, inanis est Theologia naturalis, nec quicquam contra atheismum practicum valet; & licebat hominibus esse atheos ante revelationem, neque enim in hac vita se vindicat divinitas. Non est necesse ad animae immortalitatem tuendam, ut sit substantia separata, potest enim semper induta manere subtili corpore, quale ego etiam angelis tribuo. Quod superest, vale & fave.

1713.


Epistola XIII.

F. G. Bierling ad G. G. Leibnitii

Utique ad continendos homines in officio multum confert doctrina de animae immortalitate poenisque & praemiis post hanc vitam expectandis, quamvis negari nequeat, Epicurum & sequaces, ad honestatem externam & civilem quod attinet, non omni laude indignos esse, uti vel Pomponii Attici exemplum ostendit. Credo autem, Pufendorfium & Thomasium eam ob caussam sola hujus vitae felicitate circumscripsisse Philosophiam moralem, ne rationem & revelationem, non contraria quidem, sed distincta tamen principia, miscerent. Non vero negat immortalitatem animae, qui eam ex ratione demonstrari non posse contendit, uti mysterium Triniatis, incarnationis, nemo Christianorum negat, omnes licet concedant, hoc ex ratione haud innotescere.

In hac vita se non vindicat divinitas, ais, Vir illustris. Credo, te id cum restrictione intellectum cupere in hac vita scilicet non semper se vindicare divinitatem. Inde vexata quaestio Ethnicorum: cur bonis male, malis bene sit, cum detur providentia? quam Claudiani responsio: tolluntur in altum, ut lapsu graviore ruant, non satis solvit. Nec rem exhaurit Boethii liber de consolatione Philosophica. Habemus vero exemplum Davidis, alia quoque, ex quibus patet, scelera a divinitate in hac quoque vita vindicari, quamvis id non semper observemus ob rationis nostrae imbecillitatem, quae providentiae ordinem & modum non satis capit. Rogavi nuper, ut ad Lineamentorum meorum §. XI. Cap. VIII. nonnulla moneres. Sed obstiterunt absque dubio alia negotia. Vale, Vir illustris, mihique fave.

Rintelii d. 20. Aprilis. 1713.

Responsio Leibnitii

Quod mei benevole meministi, gratias habeo. Vellem diutius praesentia tua frui licuisset.

Moneta, cujus mentionem fecisti apud Reverendiss. Abbatem Molanum, extat valore Vallensis, & quadam is a Vallense. Omnes ostendant effigiem Principis cum Epigrapho: V. G. G. PHILIP. HERTZOG. ZU. BRAUN. V. LUN. Ab adversa parte sunt insignia Grubenhagiis tunc usurpata, & circumscriptum: GOT. GIBT. GOT. NIMBT. sola magnitudine differunt, nisi quod videor mihi post ultimam vocem NIMBT, (quae in minimo imperfecta est, solo posito NI.) in prioribus binis legere 95. in minimo 96. puto esse indices anni suppressis numeri 15. Constat, Principem hunc An. 1596. defunctum lineam clausisse. Et symbolo crediderim ad metalla Clausthalensia respexisse, vix enim alibi extantior est vicissitudo munerum divinorum.

Significaverat, nescio quis, insigni viro Christiano Thomasio librum de Beneficiis, quem ipsi hodie debemus, jam extare. Ille a me, quam ab illis, qui se vidisse dicebant, quarere maluit. Respondi, quod res erat, mihi ignotum esse; sed nemo nostrum omnia vidit. Itaque nobis imposita est necessitas retractionis, non utique pudenda. Rogo autem ut minutiora de libro Coloniae edito mihi narrare velis: Veluti qua forma prodierit, quot paginis, vel plagulis constet, quis typographus, quis annus, qualis integer titulus in fronte, an aliquid de editore compareat, praefatio aliqua adjecta sit, & alia hujusmodi. Et vellem libellum in tecto loco collocari ne pereat, habet enim manuscripti codicis raritatem: Puto nunc agere apud vos Ill. Baronem de Sleinitz, legatum a Monarcha Russorum ad congressum Brunsvicensem, cui filium suum, non exiguae spei adolescentem, in vestram academiam mittere constitutum, ni fallor, nuper tibi dicebam. Quod si adhuc adest, rogo, ut illi obsequia mea deferas. Incertus enim sum, an huc sit rediturus post aulam digressam. Quod superest, vale & fave.

Dabam Hanoverae d. 12. Octobris 1716.


Quelle
Gothofredi Guillelmi Leibnitii Opera Omnia. Ludovici Dutens, Tomus Quintus, p. 353 - p- 392. Geneva, 1768.
Christianus Kortholtus: Godefridi Gulielmi Leibnitii Epistolae. Volumen IV. p. 3 - p. 83. Lipsiae 1767.

Valid HTML

© Rainer Stumpe, URL: www.rainerstumpe.de/
Datenschutzerklärung