Processus verus et genuinus faciendi menstruum universale, seu nominatissimum et secretissimum Liquorem Alchahest

Sciendum primus est, liquorem nostrum benedictum Alchahest esse purum ignem incombustibilem, naturalem aethereum, ommia totius mundi corpora in primam materiam resolventem, praesertim corpus Ci cujus tincturam seu animam sine sulphur, vel potius semen extrahit, quod semen extractum in nostro liquore Alchahest, multiplicatur in infinitum, sicuti granum frumenti, v. g. tritici multiplicatus in terra sua, liquor n. iste benedictus nihil alius est, quam verus Spiritus mundi, qui omnia conservat, nutrit, vegetat et multiplicat quare hic liquor etiam naturam omnium vegetabilium et animalium et mineralium in se continet, et cuicunque regno et his tribus conjungitur, illi se associat; sic si regno vegetabili conjungitur aut modice affunditur rosmarino, cariophillo, aut pomo vel pyro, majorem in modum in virtute sua exaltatur, ita, ut ipsas arbores, qua steriles sunt, reddat et faciat foecundas, imo facit, ut quater in anno fructum ferant. Secundo, si animalia utantur hoc liquore, et gutta quavis die sumatur, humidum radicale hominis auget, sic si lignum cedri cum hoc liquore beto resolvatur, tunc multo potentius augetur humidum radicale in homine, ita ut vir etiam centum annorum possit prolificare, et toti fieri juvenis, imo capilli, ungues et dentes (quod summe mirandum) de novo crescere. Sic si liquor iste fundatur super metalle et praecipue aurum, omnia in radice solviz, et facit aurum potabile, cujus auxilio Raymundus Lullius 145 ann. Vixit, semper sanus et nisi martyr obiisset, multis adhuc annis beneficio huius auri potabilis vixisset incolumis. Huius liquoris beneficio lapidem perficis Philosophorum, cuius unicum granum decem uncias plumbi in purum aurum convertebat, prout a viris doctis nobilibus et magnae authoritatis mihi in Anglia commoranti relatum est. Secretum itaque huius liquoris est secretissimum omnium, quae in mundo existunt, estque thesaurus huius mundi maximus et incomprehensibilis, habito enim hoc liquore, habetur vita longa et sanitas perfectissima, habetur aurum et argentum in copia; imo Carbunculus et adamas possunt hoc liquore miraculose praeparari, omnes gemae parvae solvi et in magnas prout libet coagulari, cum retentione splendoris, nam his liquor omnubus rebus est connaturalis, et omnia destuens, nihil tamen damni affert, sed ita destruit, ut res destructtas melioret.

Huius occulta praeparatis sequitur.

Virtutes huius Liquoris sunt istae:

I.mo Una gutta huius liquoris super cochleare argentum superfusa, illud deaurat perfectisse. 2.do Liquor a Lo vulgi spatio quarantis hora abstractur figit Lm in retorta in Lunam fixam, quae fusa per antimonium fit Cm optimum. 3.tio Hic liquor nunquam suas amittit virtutes, et enim mortalis, id circo successione, unus nostro liquor posset Totum m… successive in Bm fixam coagulare. 4.o Omnia animalia et vegetabilia, et omnes gemas et lapides, imo ipsos silices resolvit sine strepitu in primam suam manam, et facit via sine priculo portabilia. 5.to. Solvit C et B radicaliter, et cum mine illoribus post solutionem coagulatur in pulverem et tincturam.

Sequitur Praxis totius liquoris.

Accipiatur materia hominis sani vinum bibentis, si potest haberi, sin non, sufficit sani hominis mana, stet per mensem intergrum in vase vitreo, bene cum alio vitro clauso aut coperto. Stet non nihil in loco calido prope fornacem, sic putrefit et multas seponit foeces,ista materia filtrtur per chartam, ponatur in vitrum et destilletur spiritus, qui septies rectificatur, semper phlegma separando, materia in fundo remanens abstracta vi humiditate de phlegmate separando, igne urgeatur fortiori, ascendit sal volatile, conjungendum Spiritui primo rectificato, atq[ue] iterum semel vel bis distillentur donec veniant exactae, tunc hebetur spiritus aiatus, remanentia nigra in fundo calcirentur ad albedinem, extrabatur Sal, ponatur ad retortam, huic Sali superfundatur primus spiritus, digerantur simul, octo B fiat distillatio, tunc spiritus secum repiet partem salis fixi, refundatur spiritus, et iterum digeratur quatuor diebus et noctibus, et fiat distillatio, tunc a potiori totus sal transibit in spiritum, si quid remanet in fundo iterum pulverisetur, et superfundatur stiritus et digeratur, tunc omnia statim distillando transeunt spiritus, adhuc pellatur per retortam solus, tunc reponet paucas foeces et paratus est. Hujus spiritus guttula si ad manus accipiatus et lavetur manus, tota ardet, et non comburitur, quod magnum est miraculum, prout in hac lagenula apparet, qui liquor neq[ue] ex medietate est praeparatus, adhuc foeces nigras habens. Hic spiritus est verum lumen seu ignis virtutem in se habens omnium vegetablilium et animalium, nam homo vehitus vegetablilibus et animabilibus, ut autem et mineralem virtutem habeat, tunc ulterior praeparatis hic sequitur qua parata totus perfectus est, tota autem virtus consistit in [mercurio] vivo. Quare accipiantur de hoc liquore nostro ardenti partes iij L partem i ponantur simul in lentissimam digestionem per 5 O tun Lius vivus in aquam resolvetur, et cadent ad fundum foeces ingerrime, carbonis instar sulphureae et foetidae, liquor filtretur per chartam et distilletur, iterum addatur tantum Li ut prius, et fiat digestio O. Tertio iterum addatur L vulgi ut ab initio, et fiat digestio, tunc via iterum soluta, filtrata, distillentur in spiritum, et paratus erit liquor noster omnia resolvens radicaliter, habet enim in se virtutem vium trium regnorum.

Modus laborandis cum hoc liquore.

Accipiatur auri fini pars i liquoris nostri partes x stant tribus horis in phiola, extrabit semen seu animam, et in fundo manet corpus album, separata menstruum cum illa essentia auri impregnatum, ex ponatur in cineres, dat colorem nigrum, album, citrinum et rubrum, nam totum hoc menstruum coagulatur in pulverem seu tincturam. Huic pulveri addatur iterum tiplum liquoris, et in cineribus omnia coagulabuntur in tinctura ni hoc modo observato sit multiplicatio in infinitum, et quo plus multiplicatur, eo plus tinget, et in majori quantitate et qualitate. De hoc pulvere projiciatur super Lm ??? quodcunque metallum, transit in aurum. Accipiatur de tinctura granum unum, liquoris benedicti grana decem, distillentur subtiliter in retorta, transit liquor rubitandque, qui verum est C potabile, de quo gutta minima, si ?? die sumitur, ab vitur morbis liberat et longam vitam facit.

Vienna d. 13. Okt. 1688


Quelle: Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek – Niedersächsische Landesbibliothek Abteilung Handschriften und Alte Drucke, Digitale Sammlungen. Abschrift: Dr. Rainer Stumpe, mit freundlicher Genehmigung.

Valid HTML

© Rainer Stumpe, URL: www.rainerstumpe.de/