In diesem Brief an Heinrich Oldenburg, dem Sekretär der Royal Society und Herausgeber der Philosophical Transactions, gibt Gottfried Wilhelm Leibiz einen kurzen Überblick über die beigelegte Hypothesis Physica Nova (erschienen 1671 in Mainz).
Zur Übersetzungen der verwendeten Wörter.


Vir Amplissime,

Quoniam his nundinis Francofurtensibus nihil a vobis accepi, vereri incipio, ne quas ego literas prolixas satis per Cursorem publicum ad Te cum parte Schediasmatis mei novi destinaveram, perierint. Schediasma ipsum Illustri Societati Regiae, ut vides inscriptum est, autore, per Te potissimum, veniam a consessu tantorum Virorum sibi pollicente. Adjunxi aliud, quod Academiae Regiae Parisinae inscripsi. Summa utrique huc redit: Theoria motus Abstracti invietas propemodum compositionis continui difficultates explicat, Geometriam indivisibilium et Arithmeticam infinitorum confirmat; ostendit nihil esse sine partibus in rerum natura; infinitas actu cujuscunque continui partes esse; doctrinam de angulis esse de quantitatibus inextensorum; Motum esse Motu fortiorem, ergo et conatum conatu: conatura autem esse motum per punctum in instanti; punctum ergo puncto majus esse. Si corpus premat corpus, conari, ac proinde incipere in ejus loco esse; ergo incipere uniri, seu penetrare; terminos igitur esse eosdem; ergo corpora se prementia cohaerere; conatus diversos, inter se per minima mixtos, producere novi generis motus; nullam esse cohaesionem quiescentis; omnem potentiam esse a celeritate; omne corpus esse mentem instantaneam; mentem servare conatum amisso motu, corpus non servare: sed mentem ab agendo desistere non posse, mentem propagare se ipsam sine nova creatione; multaque Theoremata admiranda a me demonstrabuntur, non minore claritate Geometrica, quam quae de punctis et conatibus ratiocinari licet: nam quod in corporibus praestant spatia et motus, id in mentibus puncta et conatus. Caeterum hoc loco explicui omnis generis figurarum et motuum originem ex meris rectis; ipsa lentium elaborandarum fundamenta; corporum absolute considerandorum inter se concurrentium eventa saepe paradoxa, quia a Phaenomenis dissentanea; nam alia plane est magnitudo, figura, motus corporis apparens, alia vera. Cum igitur eventa motus apparentis differant a regulis veri, sed insensibilis, seu non apparentis, cogitandum fuit ratione conciliandi, seu de quibusdam motibus veris insensibilibus, qui hos sensibiles saepe tam paradoxes producerent. Id quamdiu omnes naturae sinus nondum excussimus, praestari non nisi per Hypothesin potest, quae quanto clarior, simplicior, brevior, concinnior, phaenomenis quae hactenus novimus potissimis difficillimisque solvendis sufficientior, tanto veritati propior habenda est. Hypothesis autem mea in summa huc redit: suppono solem simul gyrare circa suum centrum, et radiare extra se; ita radiatione apprehendet, gyratione circumaget totum quem vocant magnum orbem suum, ex aethere et globis in eo disseminatis, planetis nimirum et tellure, constantem. Cur autem globi illi ab aethere diversi distinctique? quia separato motu circa proprium centrum suum circumferuntur; atque in specie terra nostra, dum gyratione sua particulari opponit se aetheri, circa solis centrum cum ipso gyrato. efficit ut ex duobus his motibus solis radiantis aetherem moventis recto, et telluris obnitentis circulari velut in officina vitriaria, simplicissimo artificialium genere, bullae quaedam seu vasa subtilia fiant, velut fundamenta specierum et corporum particularium. Reliqua pars aetheris, quae libera mansit, gyrabitur cum luce circa Tellurem motu, ut conjicere licet, fortissimo; tellurem enim secum abripere non potest, quin illa separatum sibi motum retineat. Hic statim tum vim Elasticam, tum Gravitatem efficit: Vim Elasticam, quia si quid crassi consistentisque aetheri occurrat, quod in tantam subtilitatem divisum non est, quanta est aetheris gyrantis, id motui aetheris obsistit, quia ab eo abripi eadem celeritate non potest: necesse est ergo, vel disjiciatur in similem aethereae tenuitatem, motui aptam, vel dejiciatur in locum ubi motus tam fortis ac proinde tanta tenuitate opus non est, id est, prope centrum: a disjectione Vis elastica, a dejectione gravitas: ab his duabus pleraque corporum phaenomena. Nam omnes reactiones, fermentationes solutionesque et praecipitationes ferme reduci possunt ad reactionem, quae est inter acidum et alcali, haec vero pendet a Vi Elastica. Est enim Alcali instar sclopeti ventanei aere onerati; quorum ex vitro constantium acervi, si violenter ad rupturam usque commisceantur, quis ejaculante uno, altero sorbente, exoriturus sit tumultus, facile cogitatu est: idem proportione, tumultu non nisi effectibus suis sensibili, in reactionibus omnibus contingere cogitemus. Hic positis omnia de principiorum chemicorum numero litigia cessandi, etiam methodi medendi stabiliendae iniri aliquando ratio poterit; contraria enim contrariis substantia similibus gradu curanda sunt: Alcalia scilicet per acida, et contra, sed subtilitate proportionata; unde specificae medicamentorum vires. Haec satis, opinor, harmonica aliis non paucis congruentiis confirmantur. Quid enim memorabilius, quam rationem directionis magneticae ad polos manifestissimam hinc reddi posse, quod hactenus, quantum scio, nemo praestitit. Nam librata, et potissimum magnetica, si se quomodocunque vel directe vel oblique in longitudinem seu inter orientem occidentemque collocarent, torrenti aetheris ab Oriente in Occidentem moti se opponerent; quod ne fiat, collocant se tandem post multas Variationes in latitudinem inter meridiem et septentrionem, seu versus polos; quibus positis fortasse ad declinationis magneticae causam aliquando perveniri potest. Ex eodem principio aetheris circulati motus marium et ventorum, leges Refractionis et Reflexionis, pendulorum synchronismos multaque alia naturae phaenomena deduxi, quanta vix ex hypothesi tam simplice quisquam. Quae alia his connexa in re naturali, mechanica et civili molior, alias fusius dicam. Nunc, Vir Amplissinie, Te vehementer rogo, ut efficias, hoc quicquid est hominis ignoti et peregrini et multis aliis morosioribus studiis ultra solitum distracti, a tantis viris quantis inscriptum est, boni saltem consuli.

Non nisi exemplum mitto, quia mittendi ratio alia quam per cursorem ordinarium non fuit. Valde vellem igitur, ut quia tam exiguum est, apud vos pro commodiore distributione recuderetur, aut fortasse Transactionibus, si quidem commode fieri potest, ad aliarum Epistolarum dissertationumque instar connecteretur; quod vero potissimum peto, hoc est, ut judicia, monita, animadversiones, supplementa, emendationes, stricturas egregiorum virorum scripto scilicet, et tanti videtur, ab unoquoque, pro re nata, comprehensas mihi resciscere liceat: Inprimis oro, ut Wardi, Boilaci, Wreuni, Wallisii, Wilkinsii, Willisii, Loweri, Collinsii, Mercatoris, Hookii, aliorum magnorum Virorum sententiae ad me Tuo beneficio perveniant; poterit fortasse rudior adhuc doctrina poliri exactius, et sicubi maxime laborare videbitur, demonstrationum robore firmius emuniri. Caeterum Doctissimi Wilkinsii Characterem Universalem beneficio Amplissimi Viri Guilielmi Curtii nuper legi; Tabulae perplacent: vellem res, quae describi nisi pictura non possunt, ut sunt varia animalium, plantarum, instrumentorum genera, figuris adjectis exhibuisset. Utinam esset qui in Latinum traduceret, quanquam nemo posset rectius Autore; duramodo rerum non aliter declarabilium figurae nonnullarumque vocum ignotiorum explicationes adjicerentur.

Quaesivi literis nuperis, verane sint, quae in itinerario narrat Monconisius de pulvere tam mirandae compositionis, ut integras naves destruere possit, quem habeat Drebelii gener Küflerus; item quid de ejus fornace pisterio; de registro, se sponte sua ad debitum caloris gradum demittente; de aquae marinae distillatione ibidem asseruntur. Quaesivi etiam, quis eventus fuerit praedictionis circa Declinationes Magneticas, autore, ni fallor, Bondio, quam in vestris Transactionibus legi. Quid judicatis de Experimento Magnetico F. Grandamici qui ait, Terrellam polo impositam et ita in subere libratam certum quendam Meridianum ubique locorum polo seu Meridiano loci sine declinatione ulla obvertere: Item, an veram putetis inclinationem magneticam Gilberti et Kircheri, qua acus elevationem poli monstret. Haec duo, illud inprimis, valde nosse vellem ad Hypotheses meas Magneticas perficiendas, neminique rectius quam Vobis explorata puto. Nihilne novi circa Tubos Opticos inventum? an cum fructu perfecta Machina Wrenniana pro vitris Sectionum Conicarum? Ottius quidam, natione Helvetius, juvenis doctus, ait machinam facilem sectionibus conicis exhibendis se reperisse, cujus meminit in dissertatione sua de Visu. Scribitur mihi, in Helvetia, Tiguri, ni fallor, Stollium quendam, virum eruditum, sudorem scintillantem nonnunquam (certo anni tempore, de quo specialiora expecto) indubie excutere. Similes extant observationes apud Borellum, et alios. Becherus, Medicus Germanus, asserit, invenisse se rationem ex solo limo communi, adhibito saepeque abstracto et cohibito oleo lini, faciendi ferrum artificiale, per omnia simile naturali, nullo prius ferri in limo vel lino vestigio. De Wernero, inventi Hydraulici Autore, diu est quod nihil audivi; expecto responsum Augusta. Vale faveque etc.

Francofurti 29. Aprilis st. vet. 1671.


  • Quelle:
  • Der Briefwechsel von Gottfried Wilhelm Leibniz mit Mathematikern. C. J. Gerhardt (Herausg.). 1. Band. Mauer & Müller. Berlin 1899.

Valid HTML

© Rainer Stumpe, URL: www.rainerstumpe.de/
Datenschutzerklärung