Volumen Medicinae
Paramirum Theophrasti
de Medicina indutria.

Textus Paramiri Theophrasti
Hohenheimensis, ad Medicam industriam.

Libellus Prologorum Prius.

Numerus I.

Prologus I.

Scire tua interest primum, Lector, morbos universim omnes quinque modis curari solere. Ab ipsorum ergo curatione potius, quam a caussarum cognitione medicinam nostram auspicamur: quod curatio ipsas morborum caussas veluti digito nobis commonstret. Huius itaque libri nostri haec summa, hoc·primarium argumentum sit, Curationes quinque omnino exsistere: quod perinde est ac si dicas, quinque omnino medicinas, sive quinque artes, aut quinque facultates vel quinque Medicos esse. Illarum quaevis seorsim facultas medicinae ad omnium morborum sanationem satis est. Nam quinque vijs, ut dictum est, quinq; facultates medicinae inveniuntur: quarum unaquaeq; per se ipsam gradu isto periti, sufficientis & industrij medici insignita esse debet, qui unumquodque accidens sive pathema in utraque medicina, veluti gradus quinarum facultatum unius solus sufficiens magister commode sanare valeat. Cuiuscunque vero facultatis gradum hunc quispiam addiscere, experirive ac assequi ad quotidianam operationem satagat: huic praeterquam, quod suae primum animae, deinde etiam aegroti corporis exactam rationem habere ipsi fas sit, omni in hoc omnino studio sedulo incumbendum est, ut ex solidum suae facultatis fundamentum teneat: ut ex seipso multo plura, quam ex aegro intelligat sciatque: ut suae scientiae basin in seipso, nec in subiecto extraneo positam habeat: ut non ex una caussa in aliam exundet ac digrediatur: ut non velut alij status in seipso fluctuet aut incondite ambigat. Unaquaelibet siquidem. facultas per se & in se perfecta satis cum theorica, tum practica, tum physica ad caussarum notitiam simul ac morborum curam disquisitio est ac comprehensio. Et hisce quidem primi nostri medici libri exordium finitum ac decisum volumus.

Numerus II.

Prologus II.

Iam vero, sicut praedictis verbis quinque diversas facultates esse, quarum una quaelibet separatim sine altera & sit & consistat, ostendimus; docuimusque quemlibet unica earum instructum satis idoneum utriusque medicinae morborum omnium medicum existere: ita hoc quoq; attendendum operose est, nos non aequabiliter de quinque quoque curationibus, quinque caussarum, in omnibus morbis apparentium, loqui: sed omnino describere quinque genera curationis: quorum quodlibet privatim universas morborum caussas respicit, sicut deinceps planius tradetur. Principio, si medicus esse voles, id tecum cogita, medicinam esse duplicem: Clinicen seu Physicam & Chirurgicam: nec hoc quidem ea ex caussa, q. Harum duae essent origines: sed ex specie saltem divisionis, quarum cuiusq; ratio in se ipsa sit. Febris enim & pestis ex eadem sunt scaturigine quidem: sed distlinguunt tamen a se invicem. Altera siquidem pars in putredinem interiorem abit, ut febres, quae sub clinice sunt: altera in pestem definit, hoc est, a centro ad superficiem vergit. Ad dictorum vero promtum intellectum, ut utriusque medicinae rationem teneas, hoc attendito. Unaquaelibet affectio, quae a centro abit in superficiem, considerationis physicae est. Quae vero ab ambitu in centrum sit: haec assignata chirurgo est. Sed & hoc observate: Quicquid secretione naturae in constituta emunctoria corporis abit: id omne physicum est, quoad considerationes. Quod vero emunctoria non naturalia occupat, hoc chirurgicum est. Tum etiam, quicquid secundum locum suum aspectabile est: id vulnus habetur. Quod vero absconditum latet, id malum ad physicos spectat. Et hoc quidem statu medici disseparantur. Sed quod. ad sectas eorum attinet, consideratione res accuratiore opus habet. Ordinibus quidem distincti sunt isti: sed sectae eorum quinque sunt, & modis quinque suas sanationes perficiunt: quin & caussarum morborum omninum quinque origines sunt: quas vel unica secta considerat. Hoc idem dictu est, ac si sectae cuivis quinque illae origines cognoscendae sint. Nihilominus tamen curationis ratione, sectae quinque enumerantur: quoad vero intellectum & caussarum notitiam, secta saltem unica exsistit. Et hoc discursu ordines statusque medicorum nobis definiri placuit.

Wie wir jedoch in den vorangegangenen Ausführungen gezeigt haben, gibt es fünf verschiedene Möglichkeiten, von denen jede unabhängig von den anderen existiert;

Numerus III.

Prologus III.

Porro ut hoc pacto quinque Medicorum sectae, suis facultatibus diremtae inveniuntur, hoc se quidem pacto habentes, ut nulla ad alterius similitudinem operetur: cuiuslibet vero sectae ea potentia est, ut quinque dictas morborum omnium origines sanare queat, quas tamen quaelibet secta per seipsam etiam in peculiari curatione respicit: sic primum ipsa quinque sectarum nomina noscenda veniunt. Quibus definitris,ab eo praeambulo postea ad ulteriorem medicinae cognitionem descendemus.

Primae vero facultatis seu sectae qui sunt, Naturales vocantur: hanc ob caussam, quod saltem secundum ipsam plantarum naturam medeantur, prout symbolis seu concordantijs, suis conveniunt. Sic frigidum calido, humidum sicco, plenitudinem inanitione; inanitum impletione curant, prout natura ipsa quodlibet per suum contrarium fugari addocet. Et huius quidem sectae assertores fuere Avicenna, Galenus, Rhasis; velut & horum Interpretes, & alij ipsis similes.

Qui sectae secundae sunt, ij Specifici appellari ideo solitant, quod per formam specificam, seu per Ens specificum universos morbos curant. Gratia exempli: Magnes ad se ferrum allicit, non qualitatum elementarium beneficio, sed vi specifica. Sic hi medici morbos omnes vi specifica· medicamentorum sanant. Ex hac sunt classe, qui experimentatores alias, a nonnullis ludibrij caussa empirici vocantur, ut & Naturales omnes dicti, quatenus purgationes tractant. Nam qui corpora purgant, quaevis a forma specifica manat, nec Naturalibus addicta est: is ex sua secta in aliam digrediuntur.

Tertij Characteralis nuncupantur. Characteribus siquidem certis omnes obvios morbos sanant, quod tum ex libris ipsorum, tum ipso curandi modo pernoscitur. Horum operatio ita fit: ut si quis alicui mandet, ut currat:·ipse vero iussus currat: haec tunc operatio per verbum fit. Eodem modo perficitur cura per characteres. Horum auctores & magistri fuere Albertus Magnus, Astrologi, Philosophi, & alii plures.

Quarti Spiritales ideo appellantur, quia herbarum, radicumque spiritus ita cogere norunt, ut aegrum, quem occuparunt aut infirmarunt, sanent ac redimant. Ut, si iudex quempiam pedicis induat: is solus vincti medicus exsistit. Nam & pedicae & claves iudicis sunt, quas cum vult referat. Pari modo aegri quasi ligati, herbarum spiritibus liberantur, si ij aut putrescunt, aut absumuntur, veluti Libellus eorum indicabit. Huius sectae fuerunt plures innominati, ut & ipse Hippocrates cum alijs.

Quinti vocantur Fideles, quod morbos per fidem abigant & sanent: ut si quis veritati credat & ob id sanescat. Hoc ipse Christus cum suis discipulis praestitit. De sectis his quinque, quinq; deinceps conclusionales libri edentur: ad quos rectius intelligendos, vos ibidem planius instituemus.

Numerus IV.

Prologus IV.

Ceterum quinque iam dictos libros in partes duas dividemus. Altera practica erit corporis: altera vulnerum: utraque vero suis Canonibus, suis paragraphis convenienter interstincta erit. Praeambulum vero hoc sive praesagium ita parti veriq; accommodamus, ut uti utrosque ordines pertineat. Priusquam vero quinque promissos liberos ordiamur: vobis utriusque ordinis ac Sectarum singularum Medicis Parenthesin unam praestituemus; Parenthesi quasi alia distinctam, quam Parenthesin Medicam definire volumus. Huius locus intra praesentes prologos, & quinque dictos libros conclusionum statuetur: ita, ut cum nullo horum connectatur, aut alterutri eorum approprietur: sed seorsim sola sibi constet. Et ista quidem Parenthesis vos morborum omnium origines, ex quibus maneat, docebit: quas cuiusvis Secta Medicus·iure merito cognitas & exploratas habere debet. Quod si fecit, tunc libero arbitrio, cuicunque velit, Sectae sese addicere, & fundamentis ijs in operando uti, sicut morborum origines pro huius paranthetis explicatione intelligit, potest. Parenthesis haec cum indicium seu expositio omnium caussarum morbificarum sit: merito conclusionum libros quinque antegreditur; ideo, quia sanationem fas est caussam quandam habere, id est, virum peritum & intelligentem eorum, quae ad sanationem necessaria sunt. Haec in Parenthesi constituentur quinque partitiones, vocatae Tratatus.·Quibq; vero fient, propter res quinque, ex quibus morbi omnes oriuntur. Quilibet vero Tractatus iterum in sua capitula distribuetur, ut hoc pacto facilius fundamentum originum, omnia accidentia, morbique, ac horum genera, cum eo, unde nascuntur, intelligantur. Et haec quidem omnia duobus capitibus determinabuntur, secundum intellectum duorum: Medicinae ordinum, in singulis sectis sese consequentium, & per definitas regulas distinctorum. Finis vero quinque tractatuum, finis quoque Parenthesis ipsius capitum ac regularum erit. Haec deinceps quinq; libri conclusionum fundamenti sanationis in quinque sectis sequentur.

Liber Prologorum Secundus

Numerus V.

Prologus Primus.

Prologum Parenthesis nostrae iam ergo ita constituemus. Principio autem vobis tam Medicis, quam Chirurgis edico, ut, si parenthesin hanc nostram, ex qua verus medicus sit, lecturi sitis, nihil nos vestrorum· librorum ignaros & imperitos. ideo censeatis, quod unum vobiscum iugum non.trahimus. Vobiscum etenim ideo non facimus, quod tam stylus vester, quam praxis ac cognitio caussarum, velut erronea,nobis haud quaquam probentur, sicut deinceps pluribus, dicturi sumus. Tum & partim paucitate miraculorum, partim multitudine aegrorum a vobis desertorum non parum offendimur. Quod vero tantopere de patronis medicis, Chaldaeis simul ac Arabibus Graecisque gloriamini: id nos, admodum non movet. Nam & horummet scripta edita testantur, aegrorum; quos· ipsi olim curandos susceperunt, eandem cum vestris hodie fortem fuisse, quorum pars maxima emoritur. Tum etiam nec scripta eorum nos infringunt, castigant aut annihilant: quorum apud vos quidem nulla notitia est. Nec enim cogitare debetis, eadem .nobisc?m pugnare :·cum econtra pro nobis multo evidentius faciant. In nostris siquidem libris multa omittimus, apud antiquos illos inquiri iussa: ita,ut ad ipsos, velut ad genuinos scriptores multoties digitum intrndam. Sed hoc tamen in solis lectis Naturalibus facimus. Nam &: hoc ipsum, hic quod loquimur, tantum ad partem naturalem, in qua velut dotissimi tantopere insolescitis, referri volumus. Cum vero sectas quatuor ceteras superciliose reijcitis: easdem .vos, non intelligere minime attenditis. Et licet in vestris ·quidem libris nihil, quod proposito quadret,reperiatis: sciendum tamen vobls est,. Hippocratem Spiritali sectae multo propinquiorem, quam naturali exstitisse: licet huius sui stusii nusquam meminerit. Ipse quoque Galenus plus charactericam affectavit medicinam, quam naturalem. Idem de reliquis etiam iudicium. Et huiusmodi quidem Facultates sive .Secreta iure Magnalia artis vocari possint·, quae tamen supprimuntur: via vero longationis loco horum producitur, quam isti tum masticant, tum ruminant.

Numerus VI.

Prologus Secundus.

Aequo vero modo, ac vobis Parenthesin, in qua fundamenta Medici universa posita sunt, adeoque hasis Avicennae, Rhasis,Averrois,Hippocratis & Galeni fundatur explicamus: ita haec de geminis ordinibus tam Medicorum quam Chirurgorum vobis intelligcede sunt: quod in hac Parenthesi tam ipsa Theorica, quam Practica contineatur, ad morborum omium, ut & ad eorum medelarum cognitionem necessaria. De his autem explicationem brevem ita condemus. Dicta nostra Parenthesis quinq; Tractatibus constat: Tractat?s vero cuiuslibet ENS est. Hoc ergo attendite, ENTIA quinque esse, quae morbos omnes pariant gignantque. ENTIA ista quinque quinque origines significant. Hoc ita accipe. Quintuplices origines seu caussae sunt, ex quibus unaquaelibet caussa emergit, satis efficax ad morborum omnium, qui aut unquam fuerunt, aut iam sunt, aut deinceps erunt, generationem. Ad haec ENTIA vobis Medicis attendendum erat, ne universos morbos ab ENTE uno, aut una origine promanare crederetis: sed hoc omnino persuasum haberetis, quinque partes seu ENTIA quinque exsistere, ex quorum unoquolibet singuli morbi oriretur. Huius documentum ab exemplo facite: ponatur, in medium morbus unus,·nimirum pestis. De hoc quaeritur unde oriatur? Ex dissolutione Naturae, vos respondetis. Loquimini ergo ut naturales. Astronomus vero motum vel cursum coeli huius caussam ponit. Horum itaque iam utrum verum? Ego ita concludo,verum utrumq; affirmare: operatio nimirum vel origo una a Natura: ab astris itidem una: & praeter has ex tribus alijs. Natura siquidem ENS unum est: ENS unum etiam Astrum est. ·Hoc itaque scire debetis, pestes quinq; esse,non secundum ipsarum genera, essentias, formaque ac species: sed secundum suas origines, unde progignantur, cuiuscunq; illae tandem generis sunt. Ita ergo loquimur, corpus nostrum quinq;, Entibus fabiectum esse: unumquodvis ENS autem omnes sub se morbos continere, & cum ipsis in corpus -nostrum certam potestatem. Nam & quinque genera hydropis, & totidem morbi regij, & totidem febris, & totidem caneri existunt. Id quod & de aliis verum est.

Numerus VII.

Prologus Tertius.

Ut iam ENTIA quinque enumerata sunt: sic porro vobis medicis attendendum est, quodnam ENS cognoscatur ENS ergo est caussa sive res, quae vim regendi corporis habet. Vos autem contra nos errore inducti ita statuitis, pestem ex humoribus, aut eo, quod intrinsecus in corpore latet, oriri. Quae opinio valde erronea est. Hoc imo attendite, quidnam sit illud, quod corpus veneno contaminet: & non, quomodo corpus infectum se habeat. Non meministis hoc, aut omnes, aut unum quempiam saltem morbum, ex ipso tantum corpore emergere? quod aut inflammatum, aut alio modo affectum esse, omnino fas est. Nam sibi ipsi ad morbum nunqnam caussa sit. Praeter hoc ad vos etiam commentamur, res quinq; esse, quae corpus laedant, & ad morbos ipsum disiponant: quibus id quidem contra luctari nequit, sed ut ab ipsis infirmetur, pati omnino necesse habet. Istae enim hanc in corpus vim habent, ut pro sua natura id afficere queant. Et unum quodvis ENS ita constitutum est, ut ipsi universi morbi, nullo excepto, subiecti sint. Itaque quincuplices ignes corpus nostrum regunt, sive impendunt ita quidem constituto, ut nunc ab hoc, nuncnnillo invadi ac labefactari possit. Sic si medico paralyticus offeratur, ante ominia ipsi trutinandum est, quisnam ignis, quod ENS paralysin illam genuerit. Eorum siquidem quinque exsistunt in omnibus morbis, in totidem caussis seu principiis persistentia. Et haec qui non capit medicus, hunc coecum esse eventus docet: cum nullum uspiam alterius curacionem suscipiat.

Numerus VIII.

Prologus Quartus.

Cum hactenus de quinque ENTIBUS mentionem fecerimus: iam consequens est, ut ENTIA illa, quid sint, perquiramus. Etsi vero proavi ac antecessores nostri, si quidem ad vitalem auram hanc reducerentur, isthanc nostram medicinam oppido admiraturi essent: de isto tamen nihil agemus. Nec ipsorum quidem remedia despicatui nobis erunt: verum neruum eorum ac medullam potius conquiremus aut exfugemus. Pro parenthesis ergo nostrae exordio, ut libellum prologorum finiamus, & ipsissima ENTIA, quae corpus nostrum moderantur, reguntque ac vicogunt, certius intelligamus, haec ita statuantur.

Primus parenthesis tractatus tradit, quam essentiam & vim astra in sese contineant. Vis ea in corpus nostrum agit ira,ut hoc eorum qualicunque impressioni ac operationi ultro subiaceat. Haec vero astrorum vis ENS ASTRORUM vocatur: quod ENS quidem eorum, quibus subiecti sumus,omniun primum numeratur.

Secunda vis seu potentia, quae nos violenter alterat, & in morbos praecipitat, ENS VENENl est. Penes quod notabitis: etsi ipsum astrum quidem salutare in nobis sit, nec iniuria aliqua laedat corpus: nihilominus tamen ENS veneni nobis infligere noxam potest. Cui veluti subiecti sumus, ita impressio eius nobis expectanda est, nec vim eius declinare licet.

Tertia vis est, quae & ipsa corpus nostrum atterit & labefactat, etsi duo praenominata ENTIA per se quidem in nobis salutaria & fortunata exsistant. Et hoc ENS NATURALE nuncupatur. Hoc ENS inrelligitur, si ipsum corpus nostrum immoderatione sua nos infirmat, aut mala complexione debilitat. Ita ex hoc multi ac diversi, imo omnes morbi, nullo excepto exoriuntur, ceteris ENTIBUS perse quidem commode habentibus ac dispositis.

Quartum ENS de potentibus SPIRITIBUS inteIligitur, qui corpus nostrum violant & infirmant, in quod nimium ius habent: quorum operationem corpora nostra, prout ab iis imprimuntur, in sese suscipiunt.

Quintum ENS, quod ceteris universis recte habentibus in nos agit ENS DEI est. Et hoc ENS ante omnia diligenter expendendum venit, ut scilicet, quae uniuscuiusque morbi ratio sit, accuratius intelligere queas. Prout ergo hactenus de his ita explicuimus: ita studiose notare tandem, horum ENTIUM unumquodlibet sub se omnes morbos continere. Et hoc intellectu pestes quinq; exsistunt: una ex ENTE astri, alia ex ENTE veneni alia iterum· ex ENTE naturae: quarta ex ENTE spirituum: & post:rema ex ENTE Dei. Et ista ceterorum quoq; morborum omnium ratio est, ad quam vobis attendendum est, statuendumque, morbos omnino non ex uno, sed ex quinq; principiis ac caussis oriri, sicut hactenus citra fundamentum cum certo errore opinio vestra unico saltem ENTI inhaesit.

Numerus IX.

Prologus Quintus.

Non est autem, cur prologum nostrum in hanc parenthesin admiremini. Nam admiratio ab inscitia est ac imperitia. Quod si vero. admirari vobis omnino allubescit: hanc quaeso parenthesin legendo evoluite, quae admirationi vestrae finem imponet. Quanquam nos stylum vestrum nihil metuamus: ut qui limis nos & transversis oculis aspiciat. Videmini vobis quidem universa febrium meditamenta, seu (ut vocant) Recepta, artificiosissime concinnata habere. Sed qualiacunq; ista sint, certum est, eorum uso vos voti vestri adeo non fieri compotes, ut eventus vobismet ipsis terrori sit. Quod ·si eorum fundamentum consideratis: levius quam quidem ignari ·sitis, ipsemet animaduertitis. Aliud enim, quam debebatis, respicitis. Febrium genera in 70. prope species partimini: hoc tamen non attenditis, febres quinquies 70. numerari. Nam ingenium mentemq; vestram ad solum ENS naturale impenditis: & praeter id quatuor adhuc alia esse, minime cogitatis. Quod ENS naturale illud, quod vos ponitis, aegrotationis aut febris.principium esset, vel caussa: sententia vestra nonnulla ex parte vigere posset. Sed vos ut morbum, illud consideratis: adeoq; vos ipsos errore intricacis.Hoc vobiscum repetite, quoties accidat aut acciderit, ut iure a vobis, qui febrientes curastis, quaeri potuerit, an vestra illi opera sanati sint, nec ne? Nam, si febriens ab Astro inflammatus est: ab eodem quoq; ve lobit, vel restituitur. Vos, utut vultis medicemini, adeoque universum ipsi aegro pharmacopolium.propinetis: frustra omnia tamen attentabitis: sicut tractatus, ENS ASTRORUM demonstrat. ld ergo curate, ne ENTIA vobis incomperta aut incognita sint: ut scilicet, quid agatis, &·an aegro prositis vel noceatis potius, intelligere possitis. Theorica ista vobis plane physicis metis proposita est. Huic uni inhaeretis, & solum Naturale ENS attingitis. Quod tam certo errore sit, ut inde, quid ENS naturale in veritate sit, haud quaquam intelligere quearis: idq; hanc ob caussam, quod omnia invicem permiscetis, nec quid & ubi eligendum sit, distinguere potestis.

Numerus X.

Prologus Sextus.

Ita ergo nobis porro attendite. Postquam potestas supra corpora nostra in quinq; principatus distributa est, quorum vi corpora nostra subijciuntur, & ab ijsdem morbos aguntur, ut sunt, ENS ASTRALE, ENS VENENALE, ENS NATURALE, ENS SPIRITUALE & ENS DEALE: hoc ordine sequentur etiam quinq; ipsius parenthesis tractatus: qua nimirum ratione ENS Astrale in hominis corpus dominium habeat, ut illud vel infirmet, vel interimat. Et sic etiam de ceteris omnibus. Antequam vero ipsam parenthesin auspicemur, sciri velim, nos st:ylo in scribendo gentili seu Ethnico usuros esse, licet a.Christiano homine prognati simus. Caussa, cur hoc faciamus, FIDES est:. Nam si, ut Christiano, scribendum nobis sit: tum quatuor illa Entia, Astrale, Venenale, Naturale & Spirituale, omitti oporteret, nec illa a nobis describi possent. Nam iste non est Christianus stylus, sed Ethnicus. Postremum vero ENS Christiani styli est: quo etiam concludemus. Sed & gentilis iste stylus, quo in 4 entibus describendis utimur, fidei nostrae nihil labis inuret: verum ingenium saltem nostrum promtius acuet. Stylum autem gentilitium ideo nominamus, quia fidem Christi alienat is: & tamen hoc una profitemur, vos universos, qui quatuor Entium naturam scrutamini ac sectamini, tribus ac ortus esse Christiani. Cur vero quatuor Entia cetera gentililia sive profana, postremum autem divinum vocemus: id ex parte quadam in isto tractatu percensebimus. Et tamen, ut verum ipsius veritatis fundamentum perfecte intelligamus, ENS istud in novissimo conclusionum Libro FIDEI plenius deducemus & finiemus. Quo in libro stylo profano nuntium mittemus, & in fide deinceps, ceu FIDELES, quibus paganismus nulli curae est, perseverabimus. Idem nobiscum vos Christiani etiam conemini, & de libris Fidelibus nos tandem aestimate.


Valid HTML

© Rainer Stumpe, URL: www.rainerstumpe.de/
Datenschutzerklärung