Übersetzung aller Begriffe

Meditatio de Separatione Salis & aquae dulcis,
novoque Separatiomum Chymicarum genere.

G. G. L.

Separatio aquae dulcis, salisque in ea contenti duplicem scopum habere potest, vel enim quaerimus aquam dulcem, neglecto sale, ut navigantibus succurramus, vel contra quaerimus salem neglecta aqua dulci, ut sumtus minuamus, qui in ignem sunt impendendi, cujus vi aqua evaporat, quod non exiguum in illis regionibus usum habere, quibus Sol hoc ministerium non satis praestat.

Quod primum attinet, aquam dulcem potuisatis aptam ex marina obtineri posse distillatione, non Linschotani tantum, sed & aliorum multorum relatione constat. Et putem eum in usum furnos inveniri posse admodum compendiosos, & exiguae materiae combustilis indigos, quales nondum adhibentur. Praecipitari salem posse scio Zinco, lapide calaminari & similibus, quin etiam Saturnus hic aliquid praestat. Sed simplicissimam obtinendae aquae dulcis rationem esse puto percolationem. Experimentis enim constat, etiam vino & urinae aliisque liquoribus repetita per simplex sabulum transmissione adimi non tantum colorem, sed & saporem. Et cum in Gallis essem, vidi genus lapidis, qui prima statim vice, liquores insipidos transmittebat; credoque adhuc vivere, qui locum indicare possit. Et ut aqua salsa facilius per majorem sabuli copiam percolaretur, & proinde statim prima vel ad summum altera vice purificaretur, posset adhiberi machina comprimens vel sugens. Quod si cui placeret loco simplicis sabuli adhibere Lithargyrium vel aliam Saturni calcem, res forte adhuc melius succederet. Caeterum, ex his occasio mihi nata est cogitandi de novo quodam separationis Chymica genere. Ponamus liquorem per sabulum vel commune vel peculiare, aliudve corpus saepe transmitti, donec vim amiserit: dubium nullum est, quin sabulum aliquo sale, si ita dicere licet, essentiali, ipsius liquoris futurum sit impraegnatum. Eliciatur Sal iste rursum ex sabulo, superfusa aqua communi & aquae defusae parte deinde evaporante, congeletur in crystalos, aliave ratione ad siccitatem revocetur. Ne vero putet aliquis frustra aquam Sali ex sabulo eliciendo, reddi, quam percolatione prius ab eo separavimus; sciendum est, hac ratione magnam salis copiam antea in multo liquore dispersam, nunc concentrari in tam exiguum, quantus ad cum solvendum sufficit; deinde multum interesse inter aquam priorem ipsi vino vel alii liquori ingenitam, quae salem hunc sibi cognatum non ita facile dimisisset, & inter aquam communem, nunc affusam, quae salem hunc essentialem ut nunc primum attraxit, ita mox libenter derelinquit. Si quis etiam omissa elixatione experiri volet, quid distillando salem ex sabulo, aut sabulum vitrificando esset proditurum, multa haud dubie nova deprehenderet, quasdam etiam forte peculiares terras produceret. Ita ope hujus subtilis percolationis, novam multorum corporum analysin habebimus, ingentemque materiam utilium experimentorum.

Superest ut de secundo capite dicam, separatione scilicet salis ex aqua, ipsa aqua neglecta. Haec separatio pluribus modis reddi potest facilior, quorum partem jam attulimus, nam illi ipsi furni compendiosi minore sumtu aquam in vaporem vertent; deinde si percolatione sal in sabulo relictus habeatur, elixatione concentrabitur in aquam multo priore ditiorem, adeoque facilius incoquendam. Sed ut nunc mittam Solis aerisque auxilium non satis adhibitum, suffecerit dici, quomodo aqua sequestrari possit simplici motu, sine ullo igne. Fundamentum hujus meditationis mihi praebuere illae salinae, quas vocant, LECK-WERCKE, ubi magna aquae sylvestris sive heterogeneae pars, Sulciae sive Solae quam vocant mixta, motu lapsuque dissipatur. Sed perfici operationem posse cogitavi, cum considerarem folles illos notos, qui a vento ex aqua per lapsum generato, flaturn habent. Inde enim manifeste sequitur, si aqua salsa semel delapsa & per machinam iterum elevata, denuo decideret, denique omni aqua in vaporem versa, solum salem in fundo remansurum. Has meditationes, quas alii forte secretas haberent, ex multis aliis excerptas, publico impertiri volui, ne forte casu aliquo intercidant.


Quelle: Acta Eruditorum, 1682. Seite 386 - 388

Valid HTML

© Rainer Stumpe, URL: www.rainerstumpe.de/