Verzeichnis der vorkommenden Worte mit Übersetzung

Lexicon Rationale
sive
Thesaurus Philosophicus

Stephanus Chauvin

SYLLOGISMUS, definiente Aristotele

Prior. C. 1. & 1. Top. C. 8. est Oratio, in qua quibusdam positis, aliud quid diversum ab iis, quae posita sunt, necessario sequitur, eo quod haec sunt: ut; omne animal sentit; omnis homo est animal; ergo omnis homo sentit. At sic explicant Peripetetici.

zur Übersetzung des Abschnitts

  1. Dicitur Oratio, scilicet interna. Equidem syllogismus non una est oratio simplex, una tamen est connexione & aggregatione ordinata. Nimirum syllogismus, cum sit progressus mentis ab uno judicio ad aliud; cujusmodi progressus essentialiter includit terminum a quo, qui in praemissis consistit, & terminum ad quem, qui est conclusio; patet non illum esse unam orationem simplicem, esse autem orationem aggregatione unam, quatenus constat ex praemissis & conclusione, quae ordinantur ad invicem. Neque enim intelligi potest terminus a sine respectu quo ad terminum ad quem, & vice versa. Pari ratione non possunt praemissae dici inferentes, nec conclusio dici illata, citra mutuam illarum & hujus habitudinem. Unde syllogismus spectandus est tanquam quid compositum; cujus materia, adaequate sumpta, praemissas & conclusionem continet; forma vero, quae dat unitatem composito, consistit in consequentia conclusionis ex praemissis.
    Nonnullos tamen reperias, qui syllogismum in sola conclusione situm esse contendunt, adeoque tenent illum esse orationem unam simplicem. Hoc ut probent, aiunt primo: Syllogysmus est cognitio unius veritatis per & post aliam; docet enim Aristoteles 1. Post. C. I. omnem cognitionem dianoeticam, id est, discursivam, ex praeexistente esse cognitione: Haec autem cognitio non alia est quam conclusio, quae una est oratio simplex. Secundo: Syllogismus est simplex qualitas, ut vulgo loquuntur; ergo in unico judicio, illato scilicet, seu conclusione consistit; atque sic est oratio una simplex. Tertio: syllogismus dicitur a συλλογισμός, quae vox significat plurium rationum summam colligere, ut in Arithmetica sit. Quae enim sparsa sunt in praemissis, in unum colligit. Hoc autem praestat per conclusionem ceu per orationem unam simplicem.
  2. Dicitur, quibusdam positis; quia in antecedente syllogismi duabus opus est propositionibus; ad distinctionem ab Enthymemate, in quo licet duae sint propositiones virtualiter & secundum intellectum, una tamen est tantum formaliter, ex qua infertur consequens. Quid autem significet vox positis, non omnium est eadem sententia. Alii enim volunt, positis idem esse, quod concessis & veris: Alii idem, quod concessis & exploratis: Alii interpretantur, certo ordine, sive in figura & modo dispositis. Quae interpretatio multis commodissima videtur: in syllogismo enim elicitur conclusio, non propter concessionem adversarii, sed propter dispositionem terminorum, quae, etiam nolente & invito adversario, fidem facit.
  3. Dicitur, aliud quid diversum ab iis, quae posita sunt, necessario sequitur: Nimirum conclusio, quae licet non sit quid diversum a toto syllogismo, cujus est pars, distinguitur tamen a praemissis; neque enim probatur idem per seipsum. Caeterum, discrimen illud conclusionis a praemissis intelligendum docent respectu forma seu dispositionis, non autem respectu materiae seu terminorum: sic enim vitiosus foret syllogismus; plus siquidem esset in conclusione, quam in praemissis, in quibus tamen illa potentia continetur.
    Per illud autem, necessario sequitur, haud volunt conclusionem syllogismi esse necessariam (hoc enim in sola reperitur demonstratione), sed tantum significant, necessariam esse consequentiam; ita ut, positis praemissis, necessario inferatur conclusio, sive interim ipsa in se sit necessaria, sive probabilis tantum. Unde colligitur, hic intelligendam esse necessitatem consequentiae sive forma, aut necessitatem illationis, quae provenit necessario ex necessaria habitudine antecedentis ad consequens. Et quia Consequens in antecedente includitur, ideo, posito antecedente, necessum est poni consequens, sive antecedens sit verum, sive non. Minime autem intelligenda est necessitas consequentis, quae necessitas est talis propositionis orta ex necessaria habitudine extremorum inter se.
    Hinc intellectus, si semel assentiatur praemissis, & consequentia videatur satis bona, determinatur ad assentiendum conclusioni, quoad speciem actus seu specificative: hoc est, si ullum actum judicii, vi assensus praemissarum, eliciat, necessario sit actus assensus, contrarium autem actum elicere nequeat, nempe dissensum. Ut, si assentiatur his praemissis; omne currens movetur; Petrus nunc currit; atque ex iis actum aliquem judicii eliciat, non potest alius esse quam hic, ergo Petrus nunc movetur. Etenim conclusio haec continetur in praemissis, ut effectus in causa; & praemissae illam intellectui exhibent.
    Non tamen per assensum praemissarum intellectus ita determinatur ad assensum conclusionis quoad exercitium, quin possit eum suspendere, uti afferunt nonnulli, si objectum aliquod vehementius mentem illius afficiat subito, aut aliqua doloris, timoris, irae, &c. perturbatio subito oboriatur, aut phantasia alio abripiatur. At si quis, posito assensu praemissarum, bonitatem consequentiae primo mentis intuitu percipere possit, & nihil adsit impedimenti ad intra, vel ad extra, intellectus neutiquam potest assensum conclusionis suspendere; quandoquidem intellectus in eo casu agit ad modum causae naturalis, quae, positis requisitis ad agendum, semper agit si nihil obstet. Et certe, si in casu facto quicquam impedire possit ne intellectus conclusioni assentiatur, illud maxime esset voluntas: at neque ea impedire potest, quippe quae nihil imperare potest intellectui, nisi sub ratione boni saltem apparentis; at manifestae veritati non assentiri, non potest induere speciem boni.
  4. Additur haec particula, eo quod hac sunt, id est, quia praemissae ita sunt dispositae. Atque sic notari aiunt, illam conclusionem, quae infertur, necessario sequi ex vi praemissarum ita dispositarum. Nimirum, debet conclusio sequi & esse vera per & propter illam formam, non autem ex vi solius materiae.
    Materiam autem syllogismi duplicem faciunt, remotam scilicet & proximam. Materia remota, in quam ultimo resolvitur syllogismus, sunt tres termini, e quibus conficiuntur propositiones: horum vero terminorum duo dicuntur extremi, quia quaestionis seu conclusionis extrema occupant; alter vocatur medius, quia in praemissis extremos terminos connectit, atque sic quaestioni fidem facit. Materia proxima, in quam primo seu proxime resolvitur syllogismus, sunt propositiones ex terminis factae, praemissae puta & conclusio. Praemissae duae sunt; quarum prima dicitur major propositio, quia oritur ex connexione medii cum praedicato quaestionis ceu termino majori (est enim praedicatum ut plurimum subjecto majus sive universalius & latius, nunquam minus, specialius & augustius [angustius ?]); altera dicitur propositio minor, eo quod oriatur ex connexione medii cum subjecto questionis ceu minori extremo. Conclusio demum (quae semper est oratio quaedam dubia vel in re, vel in opinione dubitantis) est syllogismi pars ultima, ex praemissis illata.
    Atque hic observandum, tres ad syllogismum requiri terminos; quia in omni syllogismo ostenditur unio vel separatio duorum terminorum in conclusione; quae quidem unio vel separatio non potest ostendi per terminos conclusionis, quia sic idem probaretur per seipsum; ergo, praeter illos terminos, requiritur tertius ad ostendendum talem unionem vel separationem. Cumque tres ad syllogismum necessarii sint termini, & ex tribus terminis non, nisi tres, possint construi enunciationes; sequitur omnino totidem, ad syllogismum constituendum, necessarias esse propositiones.
    Formam etiam syllogismi duplicem esse aiunt, quae scilicet duplici ejus materiae respondeat. Itaque alia forma seu dispositio dicitur remota, quae respicit terminos, & dicitur figura, altera vocatur proxima, quae respicit propositiones syllogismi, & nominatur modus. De his autem alibi. V. Figura syllog., modus syllogist.

His ita positis, sequentia jubent observari ut legitimi conficiantur syllogismi.

  • Primum: in syllogismo nec plures; nec pauciores sint termini, quam tres. Si enim tribus plures sint, scopae fiunt dissolutae, & termino superfluo, tanquam seditioso sive ac pacis perturbatore, connexio seu dispositio turbatur. Si vero pauciores sint, connexio plane tollitur; cum duo quaestionis extrema per medium connectenda sint: neque enim idem per seipsum probari potest.
  • Secundum: Medium ne ingrediatur conclusionem. In omnis enim syllogismi conclusione ponenda est vel unio extremorum inter se, vel separatio eorum a se invicem. Sed si medium poneretur in conclusione, denotaretur unio vel separatio medii & alicujus extremi, non autem ipsorum extremorum. Iterum, sic conclusio haud differret a praemissarum alterutra: quod est contra rationem syllogismi.
  • Tertium: medium in altera praemissarum complete distribuatur: id est, semel minimum universaliter ponatur, ut spargi in omnia inferiora possit. Si enim medium semper particulariter sumeretur, tum ex connexione ipsius cum extremis non sequeretur connexio extremorum inter se. Ideo non valet; quoddam animal est bipes; omnis equus est animal; ergo quidam equus est bipes: quia medium, animal scilicet, in neutra praemissarum universaliter sumitur.
  • Quartum: ex puris particularibus ne fiat syllogismus. Cum enim utraque praemissa est particularis, fieri potest ut termini non intelligantur de eodem; & licet extrema cum medio particulariter cohaereant, non tamen ideo inter se cohaerebunt: ut patet in hoc exemplo; quadam substantia est lapis; quoddam animal est substantia; ergo quoddam animal est lapis..
  • Quintum: ex puris negativis ne fiat syllogismus: necessum enim est, ut medius terminus saltem cum uno extremorum consentiat, alioqui nulla est terminorum connexio. Itaque non sequitur; nullus incredulus placet Deo; nullus fidelis est incredulus; ergo nullus fidelis placet Deo.
  • Sextum: Conclusio sequatur partem debiliorem & deteriorem. Ubi per debiliorem partem particularis, per deteriorem negativa intelligitur propositio. Nimirum, si unum extremorum saltem particulariter connectitur cum medio in praemissis, non possunt duo extrema in conclusione connecti generaliter; quia connexio quam habent extrema in praemissis cum medio, est causa, cur in conclusione connectantur & ipsa inter se. Propter eandem rationem, cum in praemissis unum extremorum consentit cum medio, alterum autem ab eodem dissientit [dissentit], tum in conclusione hoc extremum, quod fuit negatum de medio, etiam debet negari de altero extremo. Nota autem, quod principium hoc intelligendum est de quantitate & qualitate vocis, non rei, nam praemissae possunt esse falsae, & conclusio vera: ut, omnis lapis est animal; omnis homo est lapis; ergo omnis homo est animal. Neque potest hoc praeceptum ad conditiones materiae extendi: sic ex incertis praemissis potest inferri certa conclusio, ut; Socius Cleopha fuit discipulus Christi; Lucas fuit socius Cleopha, ergo fuit discipulus Christi. Minor est incerta, conclusio tamen certissima.
  • Septimum: Ne plus sit in conclusione, quam fuit in praemissis cum medio dispositum. Conclusio enim tantum constat ex duobus terminis, qui in praemissis debent disponi cum medio, in conclusione vero iterum inter se conjungi absque medio; ita tamen, ut terminorum extremorum connexio desumatur ex connexione, quam in praemissis habent cum medio.

Hae omnes Regulae istis versibus continentur;

  1. Terminus est triplex.
  2. Medium Conclusio vitet.
  3. Hoc ex Praemissis altera distribuat.
  4. Si Praemissa simul fuit utraque particularis,
  5. Aut utrinque negans, nulla sequela venit.
  6. Particulare praeit? sequitur Conclusio partis.
  7. Ponitur ante Negans? Clausula talis erit.
  8. Quod non praecessit, Conclusio nulla requirit.

zur Übersetzung des Abschnitts

Haec autem praecepta porismata quaedam sunt ex primariis principiis syllogismorum directivis, quibus concludendi evidentia nititur. Suntque duo, Dictum scilicet de Omni, & de Nullo. Dictum de Omni est: quicquid affirmatur de aliquo subjecto universaliter, illud affirmatur etiam de de omnibus sub illo subjecto contentis. Ut, quia corpus affirmatur universaliter de animali, cum dico, Omne animal est corpus; etiam recte affirmatur de omnibus sub animali contentis, atque ita etiam recte dico, homo est corpus, sub animali enim homo continetur. Dictum de nullo est: quicquid negatur de aliquo universaliter hoc etiam negatur de omnibus, de quibus illud alterum affirmatur. Ut, quia de Animali negatur lapis, cum dico, Nullum animal est lapis, de recte etiam negatur de homine, de quo animal affirmatur; atque ita recte dicam, homo non est lapis. Quemadmodum hoc dictum est regula syllogismorum negantium, ita prius affirmantium.

zur Übersetzung des Abschnitts

Necessitas vero horum duorum dictorum suam omnem vim accipit ex hoc, quae sunt eadem uni tertio, illa sunt eadem inter se. Quod enim praedicatur de superiori, etiam praedicatur de inferiori, quia inferius est idem cum superiori, gradus enim essentiales Metaphysici identificantur realiter intrinsece. Itaque, ut ex hac propositione, omnis homo est animal, inferamus Petrum esse animal, debet supponi alia praemissa, Petrus est homo, ex cujus vi Petrus identificatur cum homine, cum quo fuit identificatum animal in prima propositione.

zur Übersetzung des Abschnitts

Solent a Logicis afferri multae syllogismorum species. Communissima autem divisio est, qua dividuntur in simplices & compositos.

zur Übersetzung des Abschnitts

Syllogismus simplex

ille est, in quo unica ratio singulatim confertur cum eo de quo, & quod affirmatur. Ut nullum pure corporeum cognoscit; omne brutum est pure corporeum; ergo nullum brutum cognoscit. Duplices sunt hujus modi syllogismi simplices, complexi, vel incomplexi. Hi constant ex subjecto & praedicato simpliciter cognitis: ut, omnis spiritus est intellectu praeditus; nullum corpus est intellectu praeditum; ergo nullum corpus est spiritus. Illi constant ex subjecto vel praedicato complexe cognito ut, Natura docet omne rotundum esse corporeum; at mundus est rotundus; ergo Natura docet mundum esse corporeum. Item, ex ratione patet honorandos esse Principes; at Philippus est Princeps; ergo ex ratione patet Philippum esse honorandum. Illud tamen fatendum est non omnes syllogismos simplices complexos absolute dici posse simplices: nam saepe, propter judicium vel enunciationem per complexionem incidentem, duo vel plures syllogismi incomplexi in iis continentur; atque ita syllogismorum numerus aptissime contrahitur & diminuitur. Sic in ultimo exemplo praecedente, primo hic simplex incomplexus involvitur; omnis Princeps est honorandus; Philippus est Princeps; ergo. Et deinde etiam hîc, probans prioris majorem; quicquid natura docet est faciendum; sed natura docet honorandos esse Principes; ergo.

Neque syllogismi hi simplices complexi ex vulgaribus regulis de forma syllogistica satis dignosci possunt. Cum enim in iis non tam attendatur ad rem, quam ad formam; hi saepissime rejiciuntur ut illegitime formati, licet sint optimi; vel admittuntur ut bene formati, licet sint pessimi. Ut, si dicam; S. Scriptura docet amandum esse proximum; at Petrus est proximus; ergo. Hic rejiciendus apparet, tanquam formatus in secunda figura ex puris affirmantibus; cum interim sit in prima figura, hoc modo: omnis proximus est amandus; Petrus est proximus; ergo. Et hujus major propositio simul probatur ex eo, quod S. Scriptura id doceat. Item, si dicam: Teneor obedire Principi; sed pater meus non est princeps; ergo non teneor obedire patri. Hic apparet bonus, & interim pessimus est; major quippe est complexa in sensu, & aequivalet huic, teneor obedire Principi, nulli praeterea; atque adeo falsissima est. Vel etiam major aequivalet huic, teneor obedire alicui homini, qui est Princeps; sed pater meus est aliquis homo qui non est princeps; ergo. Atque ita constat ex duabus particularibus, ex quibus nihil concludi potest.

Syllogismus compositus

ille est, in quo vel plures sunt rationes, & inde plures quam tres propositiones, vel unica ratio simul & conjunctim in una propositione confertur cum eo quod, & de quo aliquid affirmatur. Unde hujusmodi syllogismi sunt duplices; prout scilicet alii ex pluribus rationibus, & ideo ex pluribus quam tribus propositionibus constant, quales sunt Sorites & Dilemma, de quibus alibi; Alii vero ex unica quidem ratione, sed quae simul conjunctim confertur cum eo quod & de quo discurritur, quales sunt syllogismi Hypothetici, Disjunctivi, & Copulativi, de quibus mox dicendum.

Syllogismus hypotheticus

dicitur ille, quo aliquid de alio concluditur sub conditione, vel, cujus propositio est conditionalis. Illa autem propositio duabus constat partibus, quarum quae includit conjunctionem Si, haec antecedens; quae vero ejusdem conjunctionis est expers, ea Consequens vocatur. Ut, si prudentia est virtus, prudentia est laudanda; sed prudentia est virtus, ergo prudentia laudanda est. Aut, Si anima bestiae cogitat, ea est immortalis; sed anima bestiae non est immortalis; ergo anima bestiae non cogitat. Hoc enim syllogismi genus stare potest & aiente antecedentis, & negante assumptione Consequentis; nequaquam vero aut negante antecedentis, aut aiente Consequentis assumptione. Stare, inquam, potest hoc syllogismi genus primo, aiente antecedentis assumptione; non solum quia, ex ejusmodi Syllogismo conditionali, detracta solum conditione, legitimus sit primae figurae syllogismus, hoc pacto: omnis virtus est laudanda; prudentia est virtus; ergo prudentia est laudanda. Verum etiam, quia ejusdem syllogismi conditionalis conclusio & continetur propositione, & assumptione ostenditur contenta. Secundo, negante Consequentis assumptione; non modo quia ex hoc syllogismo conditionali, dempta solum conditione, optimus sit secundae figurae syllogismus, hac ratione: omnis anima cogitans est immortalis; sed anima bestiae non est immortalis; ergo anima bestiae non est cogitans. Verum etiam quia ejusdem syllogismi conditionalis conclusio & continetur assumptione, & propositione monstratur contenta. Nequaquam vero stare potest idem syllogismi genus primo, negante antecedentis assumtione; quoniam, praeterquam quod Conclusio nec contineretur, nec ostenderetur contenta praemissis, qui ex ejusmodi syllogismo conditionali fieret syllogismus categoricus detracta conditione; hic fieret juxta primam figuram, haberetque assumptionem negantem. Sit v. g. syllogismus hypotheticus hic: si scientia est charitas, scientia est laudabilis; sed scientia non est charitas; ergo scientia non est laudabilis. Detracta conditione hic exurgit syllogismus categoricus: Omnis charitas est laudabilis; sed scientia non est charitas; ergo scientia non est laudabilis. Quod vitiosum est. Secundo, aiente Consequentis assumptione; quia qui Syllogismus ex hoc conditionali, sublata conditione, fieret Categoricus, hic fieret juxta secundam figuram, constaretque ex mere affirmantibus. Sit v. g. syllogismus hypotheticus talis: si musca est avis, musca est aligera; sed musca est aligera; ergo musca est avis. Sublata conditione, hic prodit syllogismus: Omnis avis est aligera; sed musca est aligera, ergo musca est avis. Quod secundam destruit figuram, cujus Conclusio ita est negans, haec ut aliqua ex praemissis pariter negante contineri debeat.

Syllogismus disjunctivus

dicitur ille, cujus propositio est disjuncta; Cujusmodi sunt duo hi Ciceronis syllogismi: Caesaris interfectores homicida sunt, aut vindices libertatis; sed non sunt homicidae; ergo sunt vindices libertatis. Item: aut accusandum est, aut moriendum; sed accusandum est, ergo non moriendum. Hoc quippe syllogismi genus duobus modis fieri potest. Primum quidem ex disjunctis inter se membris unum tollendo, ut quod reliquum est, retineatur; sicut in primo exemplo. Deinde unum retinendo, ut reliquum tollatur: quemadmodum in secundo exemplo. Sed hic posterior argumentandi modus a naturali longius recedere videtur.

Sive autem hoc, sive illo modo argumenteris, tria observanda sunt. Primo: membra quae disjunguntur, ita sint opposita, ut alterum alteri non subjiciatur. Propterea sequens syllogismus est falsus: Petrus est homo, aut animal; sed Petrus est homo: ergo Petrus est animal. Secundo: membra eadem non sint contradicentia, idcirco ridiculus est hic syllogismus: Petrus est sapiens, vel non est sapiens; sed Petrus non est sapiens; ergo Petrus est sapiens. Tertio: membra ita enumerentur omnia, nullum ut reticeatur; alioqui falsa esset ipsa propositio disjuncta, nec proinde ille, qui ex hac propositione constat syllogismus stare possit. Sic nullus iste syllogismus: pannus est candidus, aut niger; sed pannus non est candidus; ergo pannus est niger.

Syllogismus copulativus

dicitur ille, cujus propositio est copulativa. Ut: homo non potest simul servire Deo & Mammona; sed avarus servit Mammona; ergo avarus non servit Deo. Hoc autem syllogismi genus stat ajente, sed non stat negante assumptione. Stat quidem ajente assumptione; quia non solum revocatur ad primam figuram, hoc pacto: quis servit Mammona, is non servit Deo; sed avarus servit Mammona; ergo avarus non servit Deo; Sed propositione negante continetur, & assumptione ajente contenta ostenditur conclusio negans. Non stat vero negante assumptione; quia syllogismi secundae figurae conclusio (cujusmodi esset illa) semper est negans, cum tamen haec, assumptione negante, foret aiens, sic: homo non potest simul servire Deo & Mammone; sed prodigus non servit Mammona; ergo prodigus servit Deo. Aut saltem, si revocaretur ad primam figuram, facta hac propositione, qui non servit Mammona, hic servit Deo, ejusdem propositio esset falsa.

Solet etiam syllogismus ratione materia dividi in verum & fallacem. Verus dicitur, qui parit assensum verum: Fallax, qui parit errorem. Prior rursus, secundum Aristotelem, dividitur in Dialecticum & Apodicticum. Posterior in Pseudographicum & Sophisticum. Syllogismus Dialecticus communiter dicitur, qui concludit ex probabilibus; vel, qui opinionem parit Apodicticus vero seu Demonstrativus dicitur, qui scientiam parit; vel, qui concludit ex loco causae proximae & adaequatae, aut ex loco effectus. Syllogismus Pseudographicus (ita dictus propter similitudinem quam gerit ad pseudographema seu falsam delineationem figurae in Geometria quae videtur continere rationem alicujus theorematis aut problematis, sed cum non continet) dicitur ille, qui ementitur speciem syllogismi Apodictici. Sophisticus denique dicitur, qui ementitur speciem syllogismi Dialectici.

Putant autem nonnulli in hisce syllogismorum distributionibus varie erratum esse. Et quidem primo aiunt, male syllogismum ex solis probabilibus differentem sub syllogismo vero secundum materiam locari, quasi hujus esset species. Syllogismus enim verus ille est, qui verum assensum parit. Quod autem probabile duntaxat est, potest esse falsum, & nonnunquam actu falsum est. Fieri igitur potest, ut pariat assensum falsum. Secundo aiunt, quod si admittendus sit syllogismus ementiens speciem syllogismi apodictici; admittendus quoque est syllogismus, qui ementitur speciem syllogismi necessarii, nec tamen ex causa aut effectu apparenti probat; sed ex alio loco necessario concludere videtur. Hinc syllogismum ratione materiae rectius dividi putant in necessarium, probabilem, & sophisticum. Idque ex eo probant, quod omnis syllogismus concludit ex praemissis, quae vel sunt evidenter verae & tum dicitur syllogismus necessarius; vel non omnino evidenter verae, & est probabilis; vel evidenter falsae aut ambiguae, si quis mediocriter peritus & attentus fuerit, estque sophisticus. Deinde, omnis syllogismus vel parit cognitionem certam & evidentem; quae Scientia dicitur; est que idcirco necessarius: vel non omnino certam & evidentem, quae tamen etiam a peritis & cautissimis non potest jure falsa haberi, & est probabilis: vel errorem parit, qui facilius detegitur, estque Sophisticus. De demonstratione & Sophismate dictum alibi.


Figura Syllogistica

est debita medii termini cum extremis dispositio, secundum subjectionem & praedicationem. Vel, est medii cum extremis ad aliquid concludendum apta collocatio. Apta autem collocatio est, qua medium semel cum majore, semel cum minore extremo conjungitur; atque ita duas propositiones, quas praemissas vocant, constituit: in conclusione autem ipsa extrema sine repetitione medii disponuntur. Unde sequi videtur totam figuram esse in praemissis, & nullo modo pertinere ad conclusionem: sed & ad hanc quoque attinere statuitur, quatenus talis est, id est, talem constituit extremorum cum medio connexionem, ex qua deinde conclusio legitime consequitur. Quanquam enim figura non intrat conclusionem, habet tamen talem cum illa habitudinem pro modis legitimis, ut haec ex illa necessario consequatur.

Hinc etiam observandum tot esse figuras syllogisticas, quot sunt diversae extremorum cum medio connexiones. Unde, quamvis tres duntaxat a Peripateticis statuantur figurae, quatuor tamen admitti possunt. Nam medium vel utrique extremitati praeest, vel utrique subest; vel praeest majori, subestque minori; vel denique subest majori, praeestque minori. Si subest majori, praeestque minori, vulgo dicitur prima figura, quia haec argumentandi ratio creditur ad naturalem propius accedere. Si praeest majori, subestque minori, dicitur quarta & ultima figura, Peripateticis indirecta, quia existimant illam argumentandi formam a naturali longius recedere. Si praeest utrique secunda; si denique utrique subest tertia figura appellatur; juxta hos versus:

  • Prima infra, & supra: supraque bis altera: bisque
  • Tertia vult infra medium; supra ultima & infra.

Syllogismus igitur simplex prima figura dicitur ille, cujus medium cum utraque conclusionis extremitate seorsim ita disponitur, ut illud majori subjiciatur, & de minori praedicetur extremitate. Atque hoc syllogismi genus vulgo dicitur omnium perfectissimum, quod ejus propositio semper generalis, & assumptio semper aiens sit. Syllogismus autem secunda figura, dicitur ille, cujus medium cum utraque conclusionis extremitate seorsim ita disponitur, ut illud & de majori & de minori extremitate praedicetur. Hocque Syllogismi genus in hoc praesertim a primo differt, quod cum primi conclusio possit esse modo aiens, modo negans, hujus conclusio, semper sit negans. Quare, cum conclusio negans, nisi negante contineatur; nec contenta ostendatur, nisi aiente enunciatione, necesse est ut hujus syllogismi altera ex praemissis sit negans, altera affirmans. Syllogismus tertiae figurae dicitur ille, cujus medium cum utraque conclusionis extremitate seorsim ita disponitur, ut illud & majori & minori extremitate subjiciatur. Hoc syllogismi genus in hoc praesertim a primo & secundo differt, quod cum tam primi, quam secundi generis conclusiones possint esse modo generales, modo speciales, hujus conclusio semper sit specialis: quo sit, ut hoc syllogismi genus apud Oratores & Philosophos, qui thema sibi propositum saepius generatim tractant, minus sit usitatum. Syllogismus denique quarta figura dicitur ille, cujus medium cum utraque conclusionis extremitate ita disponitur, ut illud minori subjiciatur, & de majori praedicetur extremitate. Hoc syllogismi genus in hoc a caeteris differre dicitur, quod a naturali argumentandi ratione his paulo longius recedere videatur, unde figura indirecta vocari consuevit.

Sunt qui figuram quartam non solum directam & naturalem esse volunt, sed & longe aliis anteferendam putant, quod argumentis minime contemnendis probare contendunt. Sic autem illi. Primo: ubicunque medium stat in loco medio, ibi profecto agnoscenda est ratio argumentandi naturalis, eaque figura syllogismi directa dicenda est; quippe medium naturali ductu & inclinatione ponitur in loco medio, unde nomini occasio. At in quarta figura medium stat in loco medio. Ex. gr. accipiamus tres illos terminos, homo, vivens, tanquam extrema; animal, ut medium. Mens sic arguit: homo connectitur animali, & animal connectitur viventi, ergo etiam homo & vivens sibi invicem connectuntur. Ibi ordo terminorum est, homo, animal, vivens. Animal autem est in medio; & per animal, tanquam per medium, cohaerent duo extrema, puta homo & vivens; quemadmodum partes lineae A B C cohaerent A C per medium B.

In aliis argumentationis generibus medium non aliter est medium, quam officio, uti vulgo loquuntur; quia scilicet assumitur tanquam medium ad probandam conclusionem; at in quarta figura medium est etiam situ medium, ut ipse observavit Aristoteles L. 1. prior. c. 1. ubi asserit medium in quarta figura esse positione medium. Quo nomine haec figura longe aliis praecellit. Etenim medium, cum dicatur relative, hoc est, respectu alicujus, non potest concipi medium nisi ratione extremorum, quibus interponitur; adeoque in syllogismo medium dicitur, non respectu conclusionis, quam infert, quippe ipsa conclusio non vocatur extremum; sed respectu extremorum, puta terminorum, quorum alter dicitur major, alter vero minor, inter quos collocatur. Ecce igitur medium & officio, & situ in quarta figura.

Deinde, & illud certo constat, quod nempe medium ratione naturali debet prius applicari aut uniri subjecto quaestionis, quam applicetur aut uniatur ejusdem quaestionis praedicato; quia in syllogismi praemissis medium non applicatur praedicato quaestionis nisi in gratiam subjecti. Etenim ubi quaestio quaedam probanda venit, hoc unum intenditur; ut demonstretur praedicatum quaestionis convenire ejusdem quaestionis subjecto: v. g. quaestio probanda sit haec, homo est vivens; in eo totus erit disputator, ut probet attributum illud vivens convenire subjecto quaestionis, quod est homo. Agitur itaque de subjecto quaestionis, scilicet de homine; & quaeritur, an homo sit talis vel talis, seu, an ei conveniat aliquod attributum, puta vivens, quod de eo praedicatur in quaestione proposita. Medium igitur, puta animal, quod assumitur ad probandam quaestionem, debet primo applicari quaestionis subjecto, seu homini, de quo agitur; deinde praedicato, seu viventi; & si utrique termino convenire constet, firma haec erit conclusio, in qua vivens praedicatur de homine. Hoc autem ubi sit, subjectum quaestionis constituitur subjectum primae propositionis praemissae, & medium ei applicatur per modum praedicati, sic, homo est animal subinde vero idem medium subjicitur in secunda propositione praemissa ipsi quaestionis praedicato, sic, animal est vivens; unde legitime ipsa demum quaestio, homo est vivens, transit in conclusionem syllogismi, sitque propositio evidens & indubiae veritatis. Atqui haec terminorum syllogismi dispositio constituit quartam figuram syllogisticam. Quarta igitur figura syllogismorum est optima, & omnium maxime naturalis, imo haec una naturali omnino via progreditur. Confirmatur haec ratio ex eo, quod nequidem praedicatum quaestionis dici possit praedicatum, nisi de alio, tanquam subjecto praejacente diceretur; adoque in quaestione minus attenditur praedicatum, quam subjectum; neque illud etiam attenditur, nisi in gratiam subjecti. Medium igitur, quod assumitur ad probandam quaestionem, debet primum applicari & uniri subjecto, postremo vero praedicato quaestionis. Unde resultat syllogismus in quarta figura.

Praeterea juxta hanc disputandi methodum, qua syllogismi fiunt in quarta figura, subjectum quaestionis est pariter subjectum primae propositionis praemissae, praedicatum vero ejusdem est praedicatum secundae praemissae; atque sic utrumque illud extremum quaestionis, propriam, ut ita dicam, sedem retinet & in praemissis, & in conclusione, neque violatur ordo quaestionis, qui procul dubio naturalis est, & maxime servandus. Quamobrem Plato hac figura olim delectabatur in Alcibiade, teste Alcinoo.


Modus Syllogisticus.

est apta propositionum Syllogismi juxta unamquamque figuram dispositio, spectata earundem propositionum quantitate & qualitate. Hic igitur modus a qualitate & quantitate propositionum Syllogismum constituentium aestimandus est. Legitima autem & apta dispositio est, in qua, vi formae, nunquam datur, antecedente vero, consequens falsum. Quamobrem hinc excluduntur modi inutiles, ex quibus non sequitur formaliter aliqua conclusio; sive, in quibus, dato antecedente vero, falsa potest inferri conclusio; ut si ambae praemissae sint particulares, aut negative.

Est porro modus alius directus, alius indirectus. Directus est, in quo infertur Conclusio directe & immediate sequens ex praemissis, id est, in cujus conclusione majus extremum praedicatur de minori; ut, omne animal est vivens: omnis homo est animal: Ergo omnis homo est vivens. Modus vero indirectus est, in quo infertur conclusio non immediate, sed vi conversionis e praemissis sequens: id est, in cujus conclusione minus extremum de majori praedicatur, ut, omne animal est vivens: omnis homo est animal: Ergo aliquod vivens est homo.

Modi directi in universum vulgo sunt quatuordecim; numerantur vero decem & novem ab iis, qui quartam figuram admittunt. Horum modorum quatuor ad primam figuram; quinque ad quartam; (sunt hi vulgo indirecti) quatuor ad secundam; & sex ad tertiam pertinent; exponunturque totidem vocabulis artificiosis. 1. Barbara, Celarent, Darii, Ferioque. 4. Baralip, Celantes, Dabitis, Fapesmo, junge Frisesom, 2. Cesare, Camestres, Festino, Baroco. 3. Darapti, Felapton, Disamis, Datisi, Bocardo, Ferison. Quorum quidem vocabulorum significatione contempta, non considerantur nisi syllabae & literae, ex quibus hae syllaba constant. Syllaba uniuscujusque vocabuli sunt tres, quibus tres syllogismi propositiones, videlicet major, minor & conclusio significantur. Literae vero cujusque vocabuli sunt duplicis generis, nempe vocales, & Consonantes. Vocales sunt A, quod propositionem universalem affirmantem; E, quod universalem negantem; I, quod particularem affirmantem; O, quod particularem negantem significat:

  • Asserit A, negat E; verum generaliter ambae.
  • Asserit I, negat O; sed particulariter ambo.

Sic Barbara est syllogismus primae figurae constans ex tribus propositionibus universalibus affirmantibus. Baralip est syllogismus quartae figurae constans ex praemissis propositionibus universalibus affirmantibus, & ex conclusione particulari affirmante. Cesare est syllogismus secundae figurae, cujus major propositio est universalis negans; minor, universalis affirmans; & conclusio universalis negans. Darapti est syllogismus tertiae figurae, cujus praemissae propositiones sunt universales affirmantes, & conclusio particularis affirmans. Literae consonantes ad reducendum praesertim syllogismum juvant, de quo alibi.

Sunt qui modum syllogisticum aestimant non tantum e qualitate & quantitate propositionum syllogismum constituentium, verum etiam ex utraque simul, atque ex transpositione praemissarum, & conversione conclusionis in qualibet figura. Quod si admittatur, patet modum mutari poste ratione sex capitum. Primo, si quantitas sit diversa. Secundo, si diversa qualitas. Tertio, si utraque. Quarto, si diversa figura. Quinto, si transponantur praemissae. Sexto, si convertatur conclusio. Hinc tot sunt modi diversi, quot sunt diversae connexiones quatuor literarum A, E, I, O, in qualibet figura, &c.

Sunt etiam qui dicunt in qualibet figura dari sexdecim modos legitimos, vel spurios; quia, cum sint quatuor litera A, E, I, O, antecedens quadruplex esse potest, & quadruplex consequens, adeoque sexdecim combinationes utriusque.


Forma Syllogistica.

est recta dispositio, cum terminorum, ratione praedicati & subjecti; tum propositionum, ratione quantitatis & qualitatis. Recta quidem desideratur dispositio, seu talis, ut conclusio ex duabus praemissis recte & legitime consequatur: quippe nulla est forma, ubi nulla est consequentia. Forma ergo non dicit qualemcunque dispositionem, collocationem terminorum, aut qualemcunque ordinem seu seriem propositionum, sed dispositionem ejus modi terminorum, ex quibus ita dispositis sequatur conclusio, (intellige semper terminos logicos, id est, superius, inferius, repugnans, & c.) Unde patet formam maxime pertinere ad essentiam syllogismi. Si tamen comparetur cum materia syllogismi, cui dicitur inesse, est accidens illius; quia revera posset esse talis materia sine tali forma.

Caeterum, si singulatim spectes dispositionem terminorum, quae quasi quidam gradus est formae syllogisticae, tunc dicitur figura syllogismi; si vero seorsim attendas dispositionem praemissarum, quae ejusdem formae alter quasi gradus est, modus syllogisticus dici consuevit: de his autem alibi. V. figura syllogistica : modus syllogisticus.


Reductio Syllogismorum.

est unum ex principiis perficientibus aut perfectivis Syllogismorum; & potest describi: Legitima Syllogismi imperfecti in Syllogismum perfetum transformatio; sive, mutatio Syllogismi quoad formam, ut in imperfectis modis necessitas illationis ex inevidenti fiat evidens, dictumque de omni, & nullo actu perspiciatur. Syllogismum imperfectum hic vocant tam eum, qui sit in secunda & tertia figurae, quam qui in modis indirectis primae figurae conficitur. Cum autem syllogismus secundae & tertiaefigurae imperfectus audit, imperfectionem aiunt intelligendam, non secundum essentiam, sed secundum evidentiam: eo quod necessitas consequentiae in illis saepe non satis sit evidens & manifesta. Usus ergo reductionis est, ut necessitas illationis, quae in secunda & tertia figura non minor est, sed minus evidens, quam in prima, demonstretur & declaretur. Propter majorem enim evidentiam disponuntur syllogismi secundae & tertiae figurae juxta formam primae: Hoc est, non ut necessitatem suscipiant, sed ut concludendi necessitas conspicua fiat.

Reductio duplex est; directa, sive ostensiva; & indirecta, seu per impossibile. Reductio directa vel ostensiva est, qua directe & veluti recta via colligimus id, quod probare cupimus, bonitatem scilicet syllogismi imperfecti. Fit hoc cum, vel per solam conversionem unius e praemissis, aut utriusque, aut etiam conclusionis; vel praeterea per praemissarum transpositionem, eadem in prima figura infertur conclusio, quae fieret in syllogismo imperfecto, vel cette ejus convertens, ex qua deinde illa prior per conversionem sequitur. Transponuntur autem praemissae, cum ambae stationem ita mutant, ut major migret in locum minoris, & minor vicissim majoris sedem occupet: Ut patet cum Camestres reducitur ad Celarent. Hocque reductionis genere omnes reducuntur modi, cum indirecti primae, tum directi secundae & tertiae figurae, exceptis Baroco & Bocardo, qui nonnisi per impossibile reduci possunt.

Reductio autem per impossibile est, qua is, qui negat bonitatem syllogismi imperfecti, eo redigitur, ut cogatur aliquid impossibile aut absurdum concedere. Eaque sit, cum ex contradictoria, aut contraria conclusionis verae, ab Adversario tamen negatae, & altera praemissarum manifeste vera, vel saltem ab Adversario concessa, colligimus conclusionem contradictoriam vel contrariam alteri praemissae, ibidem ab Adversario concessae. Unde cogitur admittere, aut consequentiam syllogismi imperfecti fuisse bonam, aut certe, duo contradictoria vel contraria esse simul vera: Quod est impossibile. Atque ideo haec reductio indirecta vocatur, & per repugnantiam; itemque deductio ad incommodum, ad absurdum, & ad impossibile; quia in illo impossibili non acquiescit opponens, sed ex illo & per illud ad primariam suam conclusionem progreditur. Res illa exemplo clara fiet. Neget aliquis, concessis praemissis, consequentiam hujus v. g. syllogismi in Baroco: Omnis fraus est prohibita: Quaedam mercatura non est prohibita: Ergo, quaedam mercatura non est fraus. Jam sic contra eum procedo. Si hic syllogismus non est bonus, in eo dabitur antecedens verum, & consequens falsum. Ergo contradictoria conclusionis erit vera. Assumo igitur hanc, quam mihi concedis, conclusionis contradictoriam, omnis mercatura est fraus; & ex ea, cum altera praemissarum syllogismi antea facti, scilicet cum majore, similiter a te concessa, conficio syllogismum in Barbara, hoc modo: Omnis fraus est prohibita: Omnis mercatura est fraus: Ergo, omnis mercatura est prohibita. Haec autem propositio, omnis mercatura est prohibita; & ista, quaedam mercatura non est prohibita, quam mihi concesseras ante in praemissis primi syllogismi, sunt contradictoria. Ergo, concedendo praemissas primi syllogismi in Baroco, & negando ejus consequentiam, cogeris concedere, duo contradictoria simul esse vera: Quod est impossibile. Male igitur negaveras consequentiam in Baroco.

Hic quidem solent Scholastici observare, non eodem modo syllogismos imperfectos probari per deductionem ad impossibile; ac operose docent, utra praemissarum sumenda sit in reductione cum syllogismorum indirectorum primae figurae, tum syllogismorum directorum secunda & tertiae figurae. Verum, horum quae dicunt pleraque nullo cum discentium damno possunt omitti, quae lusui potius ingeniorum, quam artis usui inserviunt; estque tota haec doctrina reductionis syllogismorum implicatior, quam utilis. Saltem reductione ad impossibile utendum vix putamus, nisi in modis Baroco, & Bocardo, qui aliam reductionem non agnoscunt.


Der Syllogismus von Aristoteles erklärt in Prior. C. 1. & 1. Top. C. 8.

Der Syllogismus ist eine Aussage, in der gewisse Annahmen festgestellt werden, etwas anderes das von diesen, die aufgestellt sind, notwendigerweise folgt, dem was diese sind: wie "jedes Tier fühlt; jeder Mensch ist ein Tier; also jeder Mensch fühlt." Aber so beschreiben es die Peripatetiker.

zurück zum Originaltext

  1. Sie wird eine Aussage genannt, nämlich eine innere. Allerdings ist der Syllogismus nicht eine einzige einfache Behauptung, denn sie ist durch gemeinsame Verknüpfung und einen Zusammenschluss angeordnet. Weil der Syllogismus ohne Zweifel ein Fortschreiten des Verstandes von einem Urteil zu einem anderen ist; von welcher Art Fortschritt einen Begriff wesentlich einschließt aus dem die Prämisse besteht, und der Begriff zu dem, der die Schlussfolgerung ist; offensichtlich ist dieser nicht eine einfache Aussage, aber es ist eine Aussage durch das Zusammenfügen, insofern besteht er aus Prämissen und der Schlussfolgerung, die zueinander angeordnet werden. Denn der Begriff kann auch nicht ohne Berücksichtigung des Begriffes verstanden werden auf den er sich bezieht, und umgekehrt. Durch die gleiche Überlegung können die Prämissen nicht beitragend genannt werden, und die Schlussfolgerung nicht herbeigeführt genannt, ohne der wechselseitigen Beziehung jener mit diesem. So dass der Syllogismus zu beurteilen ist, gleich wie etwas zusammengesetztes; dessen Inhalt, angemessen bestimmt, Prämissen und eine Schlussfolgerung enthält; die Form aber, die die zusammengesetzte Einheit ergibt, besteht aus der Aufeinanderfolge der Schlussfolgerung aus den Prämissen.
    Doch man fände einige, die fordern, dass der Syllogismus in einer einzigen Schlussfolgerung zuzulassen ist, und so weit halten sie fest, dass jener eine einfache Aussage ist. Um das zu beweisen, behaupten sie erstens: der Syllogismus ist die Erkenntnis einer einzigen Wahrheit durch und nach einer anderen; denn Aristoteles lehrt, alle verstandesmäßige Erkenntnis, das ist, durch Erörterung, stammt aus der vorher bestehenden Vorstellung: Aber diese Erkenntnis ist nichts anderes als eine einfache Schlussfolgerung, die eine einzige einfache Aussage. Zweitens: Syllogismus ist eine einfache Beschaffenheit, wie gewöhnlich gesagt wird; also in einer einzigen Beurteilung, nämlich zugefügt, oder sie besteht aus der Schlussfolgerung; und auch so ist sie ein einfacher Ausdruck. Drittens: der Syllogismus wird συλλογισμός genannt, welcher Ausdruck bedeutet, die Summe mehrere Überlegungen zu sammeln, wie es in der Arithmetik ist. Denn welche in den Prämissen verteilt sind, sammelt es in eines. Aber deshalb übertrifft es durch die Schlussfolgerung gleich wie durch eine einfache Aussage.
  2. Man sagt gewissermaßen festgestellt; weil es im Vorangehenden für den Syllogismus zwei Behauptungen braucht; zur Unterscheidung vom unvollständigen Syllogismus, in dem zwei Behauptungen gemäß dem Verstand möglich sind, es ist immerhin nur eine ausdrücklich, aus der die Folgerung herbeigeführt wird. Was aber die vorgebrachte Meinung bedeutete, ist nicht gleich der Lehrmeinung aller. Denn die einen wollen, dass die Festgestellten das gleiche sind, wie die Zugestandenen und Wahren. Die anderen ebenso, was die Zugestandenen und Erforschten sind: Welche Deutung von vielen als angemessen gesehen wird: denn im Syllogismus wird eine Schlussfolgerung hervorgebracht, nicht infolge eines Zugeständnisses des Gegners, sondern infolge der Anordnung der Begriffe, welche, auch von einem unwilligen und widerwilligen Gegner, Vertrauen erzeugt.
  3. Man sagt, etwas anderes was von diesen verschieden ist, die vorgebracht worden sind, folgt notwendigerweise: die Schlussfolgerung allerdings, die nicht etwas Verschiedenes vom gesamten Syllogismus sein kann, dessen Teil sie ist, dennoch unterschieden wird von den Vordersätzen; denn es kann auch nicht dasselbe mit sich selbst bewiesen werden. Im Übrigen, lehren sie diesen Unterschied der Schlussfolgerung von den Vordersätzen zu verstehen unter Berücksichtigung der Form oder der Anordnung, nicht aber mit Berücksichtigung des Gegenstands oder der Begriffe: denn so würde der Syllogismus fehlerhaft sein; wenn nämlich mehr in der Schlussfolgerung wäre, als in den Vordersätzen, in denen jedoch jene Möglichkeit enthalten ist.
    Aber daraus folgt notwendigerweise, sie können gar nicht wollen, dass die Schlussfolgerung des Syllogismus notwendig ist (denn hier wird sie in einer Angabe gefunden), aber sie zeigen so viel, dass die notwendige Abfolge ist; aber sie zeigen so viel, dass es die notwendige Folgerung ist: so dass die vorgegebenen Prämissen, notwendigerweise in die Schlussfolgerung hineingetragen werden, entweder wäre sie unterdessen notwendig an sich, oder sehr wahrscheinlich. So dass hergeleitet wird, dass hier die Notwendigkeit der Abfolge oder die Form zu verstehen ist, oder die Notwendigkeit der Schlussfolgerung, die notwendigerweise entsteht aus der nötigen Beziehung des vorhergehenden zum folgenden. Und weil die Folgerung im Vorausgesetzten enthalten ist, deswegen ist es bei festgesetzter Voraussetzung die Folgerung anzugeben, sei das Vorausgesetze richtig oder nicht. Aber keineswegs ist die Notwendigkeit der Folgerung zu verstehen, diese Notwendigkeit ist der Behauptung folgend entstanden aus der notwendigen Beziehung der Äußeren zu einander.
    Infolgedessen wird der Verstand begrenzt darauf der Schlussfolgerung zuzustimmen, wenn er einmal den Prämissen zustimmt, und die Folgerung hinreichend gut ansieht, er hinsichtlich der Art der Handlung oder bestimmenden: das ist, wenn irgendein Verfahren der Beurteilung, durch die Überzeugungskraft der Prämissen hervorbrächte, wäre die Zustimmung unausweichlich, aber das entgegengesetzte Verfahren hervorzubringen, nämlich Uneinigkeit. So dass, wenn diesen Prämissen zugestimmt wird, Alles was läuft wird bewegt; Petrus läuft nun; und daher wird aus diesen irgendeine Beurteilung verursacht, kann sie nichts anderes sein als dieses: Also wird Petrus nun bewegt. Diese Schlussfolgerung ist nämlich in den Prämissen enthalten, wie eine Wirkung in der Ursache; und die jene dem Verstand vorlegen.
    Aber der Verstand wird so nicht durch Zustimmung der Prämissen bestimmt zur Zustimmung der Schlussfolgerung hinsichtlich der Übung, dass er diesen unterstützen könnte, wie einige verkünden, wenn irgendeine Sache nachdrücklicher den Verstand dessen plötzlich anhaftete, entweder irgendeine Erregung des Schmerzes, der Furcht, des Zorns u. s. w. entstünde plötzlich, oder er wird von einem anderen Einfall abgelenkt. Aber wenn jemand, mit vorgefasster Zustimmung zu den Prämissen, die gute Beschaffenheit der Folgerung auf den ersten Blick des Verstands erkennen kann, und keines des Hindernisses besteht nach innen oder außen, kann der Verstand keineswegs die Zustimmung der Schlussfolgerung verhindern; da allerdings der Verstand in diesem Falle nach dem Verfahren des natürlichen Grundes handelt, welche durch bestimmte zum Handeln verlangte, immer wirkt, wenn dem nichts entgegensteht. Und gewiss, wenn im dargestellten Falle irgendetwas verhindern kann, dass der Verstand nicht der Schlussfolgerung zustimmte, ist das höchstens die Absicht: aber auch diese kann nicht verhindern, freilich welche den Verstand nicht beherrschen kann, wenn nicht unter der Vorstellung mindestens der Erscheinung des Guten; wenn der offensichtlichen Wahrheit nicht zugestimmt wird, kann es nichts der guten Art annehmen.
  4. Es wird dieses Verbindungswort zugefügt, von dem was sie hier sind, das ist, weil die Prämissen so angeordnet werden. Und so sie sagen auch es ist anzumerken, jene Schlussfolgerung, die herbeigeführt wird, muss folgen aus dem Einfluss der so dargelegten Prämissen. Allerdings muss die Schlussfolgerung folgen und wahr sein durch und wegen jener Form, nicht aber nur aus der Bedeutung der Materie.
    Die Syllogismen aber machen den Gegenstand zweifach, es kann entlegen und naheliegend sein. Das entlegene Thema, in dem zuletzt der Syllogismus aufgelöst wird, besteht aus 3 Begriffen, aus denen die Vordersätze gebildet werden: aber zwei der Begriffe werden die äußersten genannt, weil sie die Gegensätze der Frage oder Schlussfolgerung besetzen; der andere wird mittlerer genannt, weil er in der Prämisse die äußeren Begriffe verbindet, oder so der Frage Glaubwürdigkeit verleiht. Der naheliegende Gegenstand, in dem der Syllogismus zuerst oder am nächsten aufgelöst wird, sind Behauptungen aus gebildeten Begriffen, Prämissen zum Beispiel und die Schlussfolgerung. Es gibt zwei Prämissen; deren erste wird Vordersatz genannt, weil sie aus der Verknüpfung des mittleren mit dem Prädikat der Frage entsteht oder dem Begriff des Vordersatzes (denn es ist das Prädikat wie sehr oft bedeutender als das Subjekt oder allgemeiner und breiter, niemals unbedeutender, einschränkender und enger); die andere wird Untersatz genannt, von dem was aus der Verknüpfung des Mittleren mit dem Subjekt der Frage entstünde oder mit dem äußersten des Untersatzes. Die Schlussfolgerung endlich (die immer eine gewisse zweifelhafte Aussage ist entweder in der Sache oder in der anzuzweifelnden Meinung) ist der letzte Teil des Syllogismus, aus den Prämissen verursacht.
    Aber hier ist zu beachten, drei Begriffe werden für den Syllogismus benötigt; weil in allen Syllogismen die Einheit oder Trennung zweier Begriffe in der Schlussfolgerung angeboten wird; welche Einheit oder Trennung allerdings nicht angeboten werden kann durch die Begriffe der Schlussfolgerung, weil dieselbe so bewiesen würde durch sich selbst; also, über jene Begriffe hinaus wird ein dritter benötigt, zum Aufzeigen der so beschaffenen Einheit oder Trennung. Und weil immer drei Begriffe nötig sind für den Syllogismus, und aus drei Begriffen, und nur drei, Aussagen gebildet werden können; es folgt allerdings, um den Syllogismus aufzustellen, sind ebenso viele Aussagen notwendig.
    Man sagt auch dass die Form des Syllogismus zweifach ist, die nämlich entspräche dem doppelten deren Gegenstands. Deshalb wird die eine Form oder Anordnung abgelegen genannt, die die Begriffe berücksichtigt, und Figur genannt wird, die andere wird benachbart genannt, die die Sätze des Syllogismus berücksichtigt, und Verfahren genannt wird. Über diese aber anderswo. Siehe Figur des Syllogismus, Verfahren des Syllogismus.

Von diesen so dargelegten, ist die Reihenfolge zu beachten, damit regelgerechte Syllogismen erstellt werden.

  • Erstens: im Syllogismus gibt es nicht mehr und nicht weniger als drei Begriffe. Denn wenn es mehr als drei wären, wird die Ordnung aufgelöst, und durch den überflüssigen Begriff, gleich wie aufrührerisch oder durch den Störer des Friedens, wird die Verknüpfung oder die Anordnung gestört. Wenn es aber weniger sind, wird die Verknüpfung vollkommen zerstört; weil zwei Äußerste der Frage durch den mittleren Begriff zu verbinden sind: denn es kann dasselbe nicht mit sich selbst bewiesen werden.
  • Zweitens: Der mittlere Begriff geht nicht in die Schlussfolgerung ein. Denn in allen Syllogismen ist durch die Schlussfolgerung entweder die Einheit der äußeren untereinander oder die Trennung derer voneinander fest zu setzen. Aber wenn der mittlere Begriff in die Schlussfolgerung gesetzt würde, würde die Einheit oder Trennung des mittleren und irgendeines äußeren, nicht aber der äußersten selbst bezeichnet werden. So würde sich die Schlussfolgerung wiederum gar nicht unterscheiden von einer der beiden Prämissen: das ist gegen die Absicht des Syllogismus.
  • Drittens: der mittlere Begriff ist in einer der beiden Prämissen vollständig verteilt worden: das ist, er wird wenigstens einmal allgemein gesetzt, dass er in alle unteren verteilt werden kann. Denn so würde der mittlere immer besonders angewandt werden, sodann aus der Verknüpfung seiner selbst mit den äußersten würde die Verknüpfung der äußersten untereinander nicht erfolgen. Deshalb gilt es nicht; ein gewisses Tier ist zweibeinig; jedes Pferd ist ein Tier; also ist irgendein Pferd zweibeinig: weil der mittlere, nämlich Tier, in keiner der Prämissen allgemein angewandt wird.
  • Viertens: aus rein einschränkenden entsteht kein Syllogismus. Denn weil jede Prämisse einschränkend ist, kann es vorkommen, dass die Begriffe nicht verstanden werden von demselben; und man kann die äußersten mit dem mittleren besonders eng verknüpfen, doch sie werden deswegen nicht untereinander zusammenhängen: wie in diesem Beispiel offenkundig ist: eine gewisse Substanz ist ein Stein; ein gewisses Tier ist eine Substanz; also ist ein gewisses Tier ein Stein.
  • Fünftens: aus rein verneinenden entsteht kein Syllogismus: denn es ist nötig, dass der mittlere Begriff mindestens mit einem der äußeren übereinstimmt, im Übrigen gibt es keine Verknüpfung der Begriffe. Deshalb folgt nicht; kein Ungläubiger gefällt Gott; kein Gläubiger ist ungläubig; also kein Gläubiger gefällt Gott.
  • Sechstens: die Schlussfolgerung folgt dem schwächeren und weniger guten Teil. Wenn durch einen schwächeren Teil der des einschränkenden, durch den weniger guten die negative Aussage erkannt wird. Allerdings, wenn mindestens einer der äußeren Begriffe einschränkend mit dem mittleren in den Prämissen verbunden wird, können allgemein nicht zwei äußere in der Schlussfolgerung verbunden werden; weil die Verknüpfung, die die äußersten in der Prämisse haben mit dem mittleren, der Grund ist, dass sie in der Schlussfolgerung verbunden würden und sie selbst miteinander. Wegen dieser Überlegung, weil in den Prämissen eines der äußersten übereinstimmt mit dem mittleren, das andere aber diesem widerspricht, dann wird in der Schlussfolgerung dieses äußere, das vom mittleren verneint worden wäre, auch von dem anderen äußeren verneint werden müssen. Man beachte aber, dass die Voraussetzung deshalb zu verstehen ist über den Umfang und den Inhalt der Aussage, nicht der Sache, denn die Prämissen können falsch sein, und die Schlussfolgerung wahr: wie, jeder Stein ist ein Tier; jeder Mensch ist ein Stein; also jeder Mensch ist ein Tier. Auch kann dieser Grundsatz nicht auf Bedingungen des Gegenstands ausgedehnt werden: so kann aus unsicherer Prämisse eine sichere Schlussfolgerung abgeleitet werden, wie; der Gefährte Cleopatras ist ein Schüler Christi gewesen; Lucas war ein Gefährte Cleopatras, also ist er ein Schüler Christi.
  • Siebentens: In der Schlussfolgerung sei nicht mehr, als in der Prämisse mit dem mittleren festgesetzt war. Denn die Schlussfolgerung besteht nur aus zwei Begriffen, die in den Prämissen mit dem mittleren angeordnet werden müssen, in der Schlussfolgerung aber sind sie miteinander verbunden ohne die mittlere; doch so, dass die Verknüpfung der äußersten Begriffe aus der Verknüpfung ausgewählt werden, welche in den Prämissen mit dem mittleren haben.

Diese Regeln sind in den folgenden Zeilen enthalten;

  1. Es gibt drei Begriffe.
  2. Der mittlere Begriff vermeidet die Schlussfolgerung.
  3. Dieser verbreitete aus den Prässen auf die andere.
  4. Wenn jede Prässe zugleich einschränckend wäre.
  5. Aber sind beide verneinend, kommt es zu keiner Folgerung.
  6. Geht eine einschränkende voraus? Folgt eine Schlussfolgerung des Teils.
  7. Vor eine Verneinung gesetzt? der Vorbehalt wird groß sein.
  8. Was nicht vorausgegenagen ist, benötigt keine Schlussfolgerung.

zurück zum Originaltext

Aber diese belehrenden Folgesätze sind aus den gewissen Hauptgrundlagen der richtungsweisenden Syllogismen, auf die sich die zu folgernde Einsicht stützt. Und es gibt zwei Aussagen, nämlich die über alles und die über nichts. Die Aussage über alles ist: was auch immer bekräftigt wird von irgendeinem allgemeinen Subjekt, das wird auch bekräftigt zu allen die unter diesem Subjekt enthalten sind. Wie, weil der Körper allgemein dem Tier zugeschrieben wird, dass ich sage, Jedes Tier ist ein Körper; wird auch richtig bekräftigt über alle unter dem Tier enthaltenen, und so sage ich auch richtig, der Mensch ist ein Körper, denn unter dem Tier ist auch der Mensch enthalten. Die Aussage über Nichts ist: was immer umfassend verneint wird über irgendetwas das wird auch verneint über alle, von denen das andere bekräftigt wird. Wie, weil über das Tier der Stein verneint wird, wenn ich sage, kein Tier ist ein Stein, wird es auch richtig über den Menschen verneint, von dem das Tier bekräftigt wird; und so würde ich richtig sagen, dass er kein Stein ist. Wie auch immer hier die Aussage ist die Regel der verneinenden Syllogismen, so vorher der bekräftigenden.

zurück zum Originaltext

Die Notwendigkeit aber dieser beiden Aussagen nimmt ihre ganze Bedeutung aus diesem, die zugleich einem dritten verbunden sind, jene sind untereinander dasselbe. Denn was vorher ausgesagt wurde über den Oberbegriff, wird auch ausgesagt über den Unterbegriff, weil der Unterbegriff das gleiche ist wie der Oberbegriff, denn die wesentlichen Grade werden von den Metaphysikern wirklich inwendig bezeichnet. Deshalb, wenn wir aus dieser Behauptung, dass jeder Mensch ein Tier ist, annehmen würden Petrus ist ein Tier, ist die andere Prämisse anzunehmen, Petrus ist ein Mensch, aus deren Bedeutung Petrus mit dem Menschen gleichgesetzt wird, weil er damit als Tier bezeichnet worden ist in der ersten Behauptung.

zurück zum Originaltext

Sie sind von den Logikern gewohnt, dass viele Arten der Syllogismen verkündet werden. Sehr gebräuchlich ist aber die Einteilung, mit der sie diese in einfache und zusammengesetzte unterteilen.

zurück zum Originaltext


Quelle:
Stephanus Chauvin: Lexicon Rationale sive Thesaurus Philosophicus. Rotterdam, 1642.
Biographie
Chauvin, Etienne - Geb. Nimes 18. 4. 1640, gest. Berlin. 6. 4. 1725. - 1695 als Refugie in Berlin Inspektor u. Professor für Philosophie am College francais. Herausgeber des Nouveau Journal des scavans, Annee 1-3 Berlin 1696-1698; 1701 Mitglied der Sozietät der Wissenschaften zu Berlin. Briefwechsel m. Leibniz.
Valid HTML

© Rainer Stumpe, URL: www.rainerstumpe.de/
Datenschutzerklärung